monumenta.ch > Boethius > De mensura et tribus dimensionibus rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De mensuris rubrica. <<< >>> De podismis rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De mensura et tribus dimensionibus rubrica.
1 Quamvis etiam in superioris libri principio quid mensura designaremus, libet tamen specialiter huius artis speculatoribus satisfaciendo secundum Iulium Frontinum geometricae artis inspectorem providissimum quid sit mensura definire.2 Mensura quippe est complurium, et inter se aequalium intervallorum longitudo finita, geometricae autem artis mensuralis speculatio, trinae dimensionis, id est longitudinis, latitudinis, crassitudinis, consideratione colligitur.3 Et ut enucleatius resolvatur, recto, plano solidoque dinoscitur.4 Rectum est quod longitudine solum mensurando censetur, ut lineae porticus, stadia milliaria, fluminum latitudines, et alia quamplura longa protensione directa, ut lineae infra depictae descriptio notat. 5 Planum est quod a Graecis dicitur epipedon, a nobis autem contracti pedes, quod per longitudinem latitudinemque consideratur, ut agrorum planities, et aedificiorum areae absque tectoriis operibus et laquearibus ac tabulatis et his similibus, ut subiecta formula docet. 6 Solidum etiam est quod Graeci stereon vocant, nos autem quadratos pedes, quod et longitudinem et latitudinem crassitudinemque habere comprobatur.7 Ut aedificiorum, pilarum, pyramidumque, nec non etiam macerie lapidum, aliaque multa ut subiectae notant formulae.
Boethius HOME