monumenta.ch > Boethius > De octogono rubrica. > De amblygonio rubrica. > De mensuris rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, . . . <<<     >>> De mensura et tribus dimensionibus rubrica.

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 2, De mensuris rubrica.

1 Prisci igitur podismatici cautissimi dispectores duodecim mensurarum genera constituerunt, quibus cum vellent, formarum, agrorumque emetirentur areas.2 Quorum haec sunt nomina miliarium, stadium, actus, decempeda, quae eadem et pertica passus, gradus, cubitus, pes, semipes, palmus, uncia, digitus.3 Miliarium vero 5 milia pedum protensiones habere sancitum est.4 Stadium autem 25 pedes habere constat.5 Actus trifariam dividitur, in minimum, in quadratum, in duplicatum.6 Actus minimus quatuor tantum pedibus in latitudine, et 120 pedibus in longitudine protenditur.7 Actus vero quadratus ex omni latere 120 pedibus concluditur.8 Actus autem duplicatus 240 pedes explicat; decempeda pedes decem colligit; passus 5; gradus 2 et dimid.9 Cubitus 1 et dimid.10 pedes habere dinoscitur.11 Pes autem palmos habet quatuor, semipes 2, palmus vero quatuor digitorum protensione completur.12 De unciali vero et digitali mensura melius, cum de uncialibus et notis et nominibus in sequentibus disputaverimus, dicemus.13 Enodatiusque cum dempnentorum minutorumque subtilitatibus promiserimus, eloquemur, nunc ad sequentis tractatus enarrationem redire nos convenit, si prius quid pes porrectus, quid contractus, quidque sit quadratus demonstraverimus.14 Pes autem porrectus dicitur ubi tantum pedalis mensura in longo pernoscitur.15 Contractus autem pes ille diiudicatur, in quo longitudo latitudoque consideratur.16 Quadratus vero pes habetur, ubi trinae dimensionis consideratio inaequalitate censetur, sed iam tempus est ad id quod instituimus accedere.
Boethius HOME