monumenta.ch > Boethius > De mensura et tribus dimensionibus rubrica. > De divisionibus rubrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De ratione abaci. <<<    

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De divisionibus rubrica.

1 Divisiones igitur, quantalibet iam experte lectoris animus introductus, facile valet dinoscere, breviter etenim de his et summotenus dicturi, si quae obscura intervenerint, diligenti lectorum exercitio ad investiganda committimus.2 Si decenus per se, vel centenus per se, vel ulteriores per semetipsos dividendi proponantur, minores a maioribus quoad usque dividantur, sunt subtrahendi, singularem autem divisorem decem et centeni, aut milleni, aut ulteriorum, vel decenum divisorem se sequentum sumpta differentia eos dividere oportet.3 Compositus autem decenus cum singulari per secundas vel tertias.4 Et deinceps secundum denominationem partium, decenum vel simplicem, vel compositum divisurus est.5 Centenum vero millenum, vel ulteriores per decenum compositum, si diligens investigator accesserit, sumpta differentia et primis articulis dividendo, vel secundatis appositis, auctis autem dividendo suppositis, dividi posse pernoscet.6 Centenus autem M singulis compositus, centenum vel millenum hoc pacto dividere cognoscitur.7 Sumpto igitur uno dividendorum, quod residuum fuerit, divisori est coaequandum, et quod superabundaverit, sepositis reservandum.8 Singularis autem vel, ut alii volunt, munitum per coaequationem maiorum est multiplicandum, et digitis quidem perfecta differentia supponenda, articularis autem imperfecta est praeponenda, et prius semoto integra adiungenda.9 Et haec differentia et si forte aliquis seclusus sit significavit, quod residuum fit ex dividendis.10 Haec vero brevi introductione praelibantes, si qua obscure sunt dicta, ne taedio forent praetermissa, diligentis exercitio lectoris committimus, terminum huius libri facientes, et quasi ad ulteriora sequentium nos convertentes.
Boethius HOME

csg830.308 sbe358.32