monumenta.ch > Boethius > De petitionibus quae sunt in geometrica.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De quadratis. <<<     >>> De communibus animi conceptionibus quae sunt in geometrica.

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De petitionibus quae sunt in geometrica.

1 Petitiones vero quae postulata (ut veteribus placuit) dicuntur, quinque sunt.2 Prima, ut ab omni puncto in omne punctum recta linea ducatur postulat.3 Secunda, ut definita recta linea in continuum rectumque producatur admonet.4 Tertia, omni centro et omni spatio circulum designare praecipit.5 Quarta, omnes rectos angulos sibi invicem aequos esse vult.6 Quinta autem, si in duas rectas lineas linea recta incidens interiores duos angulos et in eadem parte duobus rectis fecerit minores, rectas lineas in infinitum productas ad eas partes in quibus duo interiores anguli duobus rectis minores sunt, concurrere iubet.
Boethius HOME

csg830.291 sbe358.19

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik