monumenta.ch > Boethius > . . . > De quadratis.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De triangulis. <<<     >>> De petitionibus quae sunt in geometrica.

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De quadratis.

1 Quadrilaterum vero figurarum quadratum vocatur quod est aequilaterum atque rectiangulum.2 Parte altera longius vero est quod rectiangulum quidem est, sed aequilaterum non est. 3 Rhombus vero est quod aequilaterum quidem est, sed rectiangulum non est.4 Rhomboides autem est quod in contrarium collocatas lineas atque angulos habet aequales, non autem rectis angulis nec aequis lateribus continetur. 5 Praeter haec autem omnes quadrilaterae figurae trapezia, id est mensulae nominantur.6 Parallelae, id est alternae rectae lineae, nuncupantur, quae eadem plana superficie collocatae atque utrique productae in neutra parte concurrunt.
Boethius HOME

csg830.291 sbe358.19