monumenta.ch > Boethius > De triangulis.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De modis figurarum. <<<     >>> De quadratis.

Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De triangulis.

1 Aequilaterum igitur triangulum est quod tribus aequis lateribus continetur.2 Isosceles autem est quod duo tantummodo latera habeat aequalia. 3 Scalenum vero quod tria latera habet inaequalia.4 Amplius trilaterarum figurarum orthogonium, id est rectiangulum, quidem triangulum est quod habet angulum unum rectum. 5 Amblygonium autem, quod Latine obtusiangulum dicitur, est quod obtusum habet angulum. 6 Oxygonium vero, id est acutiangulum, est in quo tres anguli sunt acuti.
Boethius HOME

csg830.296 sbe358.18

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik