monumenta.ch > Boethius > De diagono adinveniendo rubrica. > De multiangulis figuris rubrica. > De parte altera longiori rubrica. > De podismis rubrica. > De modis figurarum.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De generibus angulorum. <<< >>> De triangulis.
Boethius, Euclides Megarensis Geometria, 1, De modis figurarum.
1 Figura est quod sub aliquo vel a liquibus terminis continetur.2 Terminus vero quod cuiusque est finis.3 Circulus vero est figura quaedam plana et circumducta et sub una linea contenta, quae circumferentia vocatur, ad quam a puncto quod intra figuram positum est omnes quae incidunt rectae lineae sibi invicem sunt aequales; hoc vero punctum centrum circuli nominatur.4 Diametrus autem circuli est recta quaedam linea per centrum ducta, et ab utraque parte in circumferentia circuli terminata, quae in duas aequas partes circulum dividit.5 Semicirculus vero est plana figura quae sub diametro, et ea quam diametrus apprehendit, circumferentia continetur.6 Rectilineae figurae sunt quae sub rectis lineis continentur.7 Trilatera quidem figura est quae sub tribus rectis lineis continetur.8 Quadrilatera autem, quae sub quatuor.9 Finitima vero mensuralis est linea quae aut pro aliqua observationum, aut aliquo terminorum observatur.10 Multilatera itaque figura est, quae sub pluribus quam quatuor lateribus continetur.
Boethius HOME
csg830.306 sbe358.17
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik