monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, , 4. <<<    

Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, 5.

1 Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario; et non ex similitudine, sed ex simili; ut appareat ex revelatione sumi argumenta, in adiunctis negotio; et ea esse adiuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta.2 Consecutio vero neque in ipsis inest rebus, neque ex comparatione reperitur; sed rem gestam vel antecedentia consequuntur vel comitantia.3 Et quoniam facilis eorum locorum est discretio, tractatum huc usque constitui.4 Explicit.
Boethius HOME

bmv406.183 bnf11127.107 csg830.374

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik