monumenta.ch > Boethius > 2 > 3 > 1 > 4
Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, , 3. <<<     >>> 5.

Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, 4.

1 Nam circumstantiae septem in attributis personae vel negotio numeratae sunt.2 Haec cum aliis coeperint comparari et quasi in revelationem venire, fiunt aut genus, aut pars, aut contrarium, aut eventus, aut maius, aut minus, aut simile, aut aeque magnum, aut disparatum.3 Haec itaque accidunt circumstantiis, quae in attributis negotiorum numerata sunt; ut dum aliis comparantur, sumantur ex his argumenta facti dictive, quod in iudicium vocatur.4 Distant autem superioribus, quod superiora vel facta continebant, vel factis ita adhaerebant, ut separari non possent; ut locus, tempus, et caetera quae gestum negotium non omittunt.5 Haec vero quae sunt adiuncta negotio, non inhaerent negotio, sed accidunt circumstantiis: et tum demum argumenta praestant, cum in comparationem venerint ea quae adiuncta sunt negotio.
Boethius HOME

bmv406.183 bnf11127.107 csg830.374