monumenta.ch > Boethius > 3
Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, , 2. <<< >>> 4.
Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, 3.
1 Sed ne id quod dictum est dum fit, idem putetur esse et id quod est in gestione negotii, haec discretio est, quod dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussio.2 In gestione vero negotii ea sunt quae et ante factum, et dum fit, et post factum, quod gestum est contineant.3 In omnibus enim tempus, occasio, locus, modus, facultas inquiritur.4 Rursus dum fit, factum est quo administratum est negotium.5 Quae vero sunt in gestione negotii, non sunt facta, sed facto adhaerentia, et quodammodo subiecta ipsi quod gestum est negotio.6 Amplius ea quae sunt in gestione negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negotio esse possunt.7 Illa vero sine his esse non possunt: adiuncta vero negotio, ipsa quoque fidem faciunt quaestioni.8 Sunt autem ea quodammodo effecta et respicientia negotium quod agitur hoc modo.
Boethius HOME
bmv406.182 bnf11127.107 csg830.374
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik