monumenta.ch > Boethius > 5 > 2
Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, , 1. <<<     >>> 3.

Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, 2.

1 Reliquas vero circumstantias, quae sunt quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit.2 Quid et cur dicens, continentia cum ipso negotio in causa constituens.3 Quid vero secans in quatuor partes: in summam facti, ut parentis occisio; ante factum, ut concitus rapuit gladium; dum fit, vehementer percussit; post factum, in abdito sepelivit.4 Quae omnia cum sint, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quaeritur pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae pertinent, vel numerata sunt.5 Illa enim extra negotium de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio praestant de quo versatur intentio: haec vero facta quae continentia sunt cum ipso negotio, ad ipsum negotium de quo quaeritur pertinent.6 Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est secunda pars attributorum negotiis.7 Et eam quidem circumstantiam, quae est quando, dividit in tempus, ut nocte fecit; et in occasionem, ut cunctis dormientibus.8 Ubi vero ex circumstantiis locum dicit, ut in cubiculo fecit.9 Quomodo vero, ex circumstantiis modum, ut clam fecit.10 Quibus auxiliis, ex circumstantiis facultatem appellat, ut cum multo exercitu.
Boethius HOME

bmv406.182 bnf11127.107 csg830.373

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik