monumenta.ch > Boethius > 2 > 3 > 1
>>> Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, 2.

Boethius, Distinctio locorum rhetoricorum, Distinctio locorum rhetoricorum, 1.

1 Persona est quae in iudicium vocatur; negotium, factum dictumve personae, propter quod in iudicium vocatur persona: et negotium suggerere argumenta non possunt; de ipsis enim quaestio est.2 Faciunt autem fidem negotio ea quae sunt personis ac negotiis attributa.3 Persona quoque facit negotio fidem; sed non in eo quod persona est, sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualitatem.4 Circumstantiae sunt, quae convenientes substantiam quaestionis efficiunt.5 Nisi enim sit qui fecerit, et quod fecerit, causaque cur fecerit, vel locus tempusque quo fecerit, modus etiam facultasque si desint, causa negotiumque non stabit.6 Has circumstantias in gemina Cicero partitur, ut eam, quae est quis circumstantiam in attributis personae ponat; sex vero quae reliquae sunt, in attributis negotio constituat.7 Et primam quidem ex circumstantiis, quae est quis, quam personae attribuit, secat in undecim partes: nomen, ut Verres; natura, ut barbarus; victus, ut amicus nobilium; fortuna, ut dives; studium, ut geometricus; casus, ut exsul; affectio, ut amans; habitus, ut sapiens; consilium; ut imo age, care pater, cervici imponere nostrae; facta, ut orationes hae quae extra illud factum dictumque sunt quod nunc in iudicium vocatur.
Boethius HOME

bmv406.299 bnf11127.174 csg830.488

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik