monumenta.ch > Boethius > DE DIFFERENTIA. > DE ACCIDENTI.
Boethius, Dialogi in Porphyrium, 2, DE PROPRIO. <<<
Boethius, Dialogi in Porphyrium, 2, DE ACCIDENTI.
1 Accidens est quod infertur et aufertur sine eius in quo est interitu. 2 Hoc autem dicere videtur, illud esse accidens sine quo potest constare illud cui accidit: ut puta si forte casu aliquo cuiquam facies irrubuerit, abscedente rubore illaesa facies permanebit, sicut eveniente non laesa est.3 Dividitur ergo accidens in separabile et in inseparabile.4 Namque separabile accidens est, ut puta si quis sedeat vel ambulet: inseparabile est, ut si dicas corvum nigrum, cygnum album, atque haec accidentia separari non possunt.5 Nascitur autem huiusmodi dubietas, utrum superior definitio vera sit, et omnium accidentium nomen includat.6 Nam quoniam sunt quaedam (ut ipse ait) accidentia inseparabilia, in his talis definitio videtur convenire non posse.7 Nam si separari non possunt, non est in illis vera definitio quae dicit: Accidens esse quod inferri et auferri potest sine eius in quo est interitu.8 Nam cum inseparabilia sint, auferri non possunt.9 Sed haec tam vehemens quaestio solvitur sic, quod haec ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non actu, et intelligentia, non veritate.10 Non quia Aethiops et corvus colorem amittant, sed sine isto colore ad intelligentiam nostram possunt subsistere.11 Nam verum est quoniam Aethiopem aut corvum color niger nunquam deserit.12 Sed si quis intelligat colorem istum Aethiopem vel corvum posse amittere, plumarum tantum color in corvo mutabitur, et erit avis alba specie et forma corvi, si quis hoc intelligat.13 At vero hominis, id est Aethiopis, amisso nigro colore, erit eius species candida, sicut etiam aliorum hominum.14 Ergo hoc non ideo quia fiat dicitur, sed ideo quia si posset fieri, huius accidentis susceptrix substantia non periret.15 Quod ipse hoc modo demonstrat: Potest autem subintelligi et corvus albus, et Aethiops, ut corvus, amisso colore, in propriae substantiae natura permaneat, colorem suum perditurus sine interitu suo in quo color fuit. 16 Nihil enim ad speciem impedit, si Aethiops vel corvus, amisso colore, in propriae substantiae natura permaneat.17 Est autem alia definitio, quae est huiusmodi: Accidens est quod contingit alicui, et inesse et non inesse. 18 Nam quod in substantiam non vertitur, id accidens esse dicimus, id est non in substantia insitum, sed extrinsecus veniens.19 Erga ea quae contingunt et esse et non esse, ideo accidentia vocata sunt, quoniam in substantiae ratione non accipiuntur.20 Si enim in substantiae ratione ponerentur, nunquam non essent, et si non essent, nunquam esse possent.21 Nam quoniam, verbi gratia, rationalis in substantia hominis est, nunquam homo esse poterit irrationabilis, quoniam irrationabilitas in substantia hominis non est.22 Ex hoc ergo venit etiam alia definitio: Accidens esse illud, quod neque genus sit, neque species, neque differentia, neque proprium. 23 Nam quoniam genus, species, differentia, et proprium, in substantia sunt, et cuiuscunque illius rei substantiam monstrant, idcirco quidquid horum aliquid non fuerit, id accidens merito praedicabitur.24 Explicitis igitur atque expeditis his quae proposuit, id est genere, specie, propriis, differentiis, accidentibusque tractare, nunc exsequitur illa quae inter haec omnia communia sunt, et quae differentia.25 DE COMMUNIBUS GENERIS, DIFFERENTIAE, SPECIEI, PROPRII, ACCIDENTISQUE. Et primo omnium simul inter se communiones explicat, post etiam singulorum, et dicit omnium esse commune de pluribus praedicari.26 Namque genus praedicatur de speciebus et de individuis, eodem modo praedicatur et differentia de speciebus et de individuis.27 Etiam proprium de specie et de individuis praedicatur.28 At vero species de solis tantum individuis appellatur.29 Genus enim, ut animal, praedicatur de equis, hominibus, bobus et canibus, id est speciebus.30 Praedicatur item et de his quae sub ipsis speciebus individua continentur.31 Nam sicut species ipsa canis vel equi vel hominis animalia sunt, sic vel unusquisque equus vel homo animalia praedicantur.32 Differentiae vero praedicantur de speciebus et de individuis hoc modo.33 Namque homo et equus species sunt.34 Sed rationalis dicitur, et ad speciem hominis differentia praedicatur, eodem modo et ad Ciceronem.35 Nam cum sub hominis specie individuum sit, et ipse rationalis appellatur.36 Proprium autem de specie praedicatur, cum dicitur species quod est homo risibilis, et cum dicitur Cicero risibilis, quod est individuum, monstratur proprium de individuis praedicari.37 Species vero de suis tantum solis individuis praedicatur.38 Interrogatur enim quid est Cicero.39 Et homo respondetur.40 Accidens vero praedicatur de individuis, et postea de speciebus.41 Nam si quis dicat, homo sedet, quod est accidens separabile, quicunque singulum hominem, id est individuum sedere viderit, tunc idem et de specie praedicat, ut dicat, quoniam Cicero sedet.42 Cicero autem homo est, homo sedet.43 Eodem modo inseparabile accidens de speciebus et de individuis praedicatur.44 Expeditis ergo omnium communionibus, generis et differentiae primum communiones differentiasque declarat.45 DE COMMUNIBUS GENERIS ET DIFFERENTIAE. Et primum dicit generi cum differentia esse commune, quod ab utrisque species continentur.46 Nam genus quod est animal, continet speciem hominis atque equi.47 Porro autem rationale, quod est differentia, continet et hominem et Deum.48 Et irrationale, quod est differentia, continet equum et bovem atque avem.49 Sed ita continet, ut genus semper plures species contineat, quam continet differentia.50 Namque genus et ipsas differentias continet.51 Genus enim, id est animal rationale atque irrationale, continet illas species quae sunt sub rationali, et illas quae sunt sub irrationali continet genus, id est animal.52 At vero differentia, id est rationale, irrationale non continet, sed tantum hominem atque Deum.53 Plus igitur genus continet quam differentia.54 Est autem alia communio; si quid enim ad quodlibet genus ita praedicatur, ut eius genus sit, et de illis speciebus quae sunt sub illo genere ad quod praedicatur, illud genus appellatur, et de illis individuis quae sub illis speciebus sunt.55 Namque animal genus est hominis et de animali praedicatur, ut genus substantia.56 Genus enim substantia animalis est.57 Ergo illa substantia quae ad hominis genus, id est animal, ita praedicatur, ut genus praedicatur etiam et ad ipsum hominem: dicitur enim homo substantia.58 Praedicatur item illud generis genus, etiam de illis quae sunt specie individuis.59 Dicitur enim Cicero, quod est sub hominis specie individuum, substantia: differentia eodem modo.60 Nam si qua differentia dicta fuerit de alia differentia, ut differentia intelligatur, praedicabitur, et ad speciem quae sub illa differentia est ad quam praedicatur, et de illis individuis quae sub eadem specie sunt.61 Nam ratione uti, differentia ad rationalem differentiam veluti cognata differentia praedicatur.62 Rationabile autem praedicatur ad hominem, ergo et ratione uti praedicabitur ad hominem.63 Idem etiam ratione uti, praedicatur ad Ciceronem, quod est individuum, sub illa specie ad quam speciem illa differentia, id est rationalis praedicatur, de qua praedicabitur ut cognata illa differentia, id est ratione uti.64 Igitur est ista generis differentiaeque communitas, quod ea quae de genere speciei praedicantur ut genus, et de sub eodem genere specie praedicantur, et de individuis: et illa quae de differentia praedicantur ut differentia, et de sub eadem differentia specie praedicantur, et de individuis.65 Est autem alia communio, quod quemadmodum interempto genere species interimuntur, sic interempta differentia species sub eadem differentia interimuntur.66 Nam si interierit animal, homo atque equus continuo periturus est.67 Sin vero differentia interierit, id est rationale, dii atque homines interibunt, et nihil eorum erit quod uti ratione possit.68 DE PROPRIIS GENERIS ET DIFFERENTIAE. Post demonstrationem igitur communionum proprietas eorum differentiasque designat, et dicit primam differentiam eam, qua genus non solum a differentiis, sed etiam speciebus, propriis et accidentibus differat.69 Namque dicit genus multo de pluribus praedicari, quam praedicatur differentia, vel species, vel accidens, vel proprium.70 Namque genus dicitur, id est animal de quadrupede, de bipede, de reptili, id est de serpente, de natatili, id est de pisce.71 Quadrupes autem quod est a bipede differentia, de solis illis dicitur quae quatuor pedes habent, id est, equus vel bos.72 De caeteris autem aliis, id est, bipede vel reptili vel natatili, unde genus aequaliter praedicatur, appellari non potest.73 Plus autem genus a speciebus praedicatur, quod cum homo species sit, et de solis individuis praedicetur, idem tamen homo de aeque vel bove vel cane non praedicatur.74 At vero animal quod est genus, de pluribus speciebus praedicatur, id est de homine, et de equo, et cane et bove, et de omnibus quae sub ipsis posita sunt individuis.75 Genus autem a proprio praedicationibus abundat, quod proprium unius speciei semper est, et de sub eadem individuis.76 Genus vero de multis speciebus et propriis praedicatur, et de sub eisdem individuis.77 Ab accidentibus vero genus magis de plurimis praedicatur, quod cum unius cygni inseparabile fortasse accidens sit album, animal non solum de cygno praedicatur, sed etiam de albis omnibus et non albis animalibus.78 At vero accidens de solis tantum illis quibus inseparabiliter continetur, vel quibus separabiliter.79 Nam principaliter de individuis dicitur.80 Quare constat multo de pluribus praedicari genus quam accidentia praedicantur, quod accidentia principaliter de individuis, genera vero de individuis et de speciebus et de differentiis praedicantur.81 Sed nunc illas differentias accipiamus quibus genus dividitur, non quibus species informantur. 82 Hoc autem est: Quoniam duas diximus differentiarum esse formas, ut aliae sunt divisibiles, aliae constitutivae.83 Constitutivas illas diximus, quae sub eodem filo positae et subalternis generibus descendentes speciem quamdam informant atque perficiunt, ut est rationale vel mortale, quae hominis speciem constituunt.84 Alias vero divisibiles, quae genus dividunt, non speciem informant, id est rationale et irrationale, mortale et immortale.85 Nunc de differentiis illis iste tractatus habetur quae genus dividunt, non quae speciem constituunt.86 Nam illae quae genus dividunt in differentiarum integro loco accipiuntur, illae vero quae speciem constituunt in specierum generumque substantiam accipiuntur.87 Namque rationale mortalis genus est.88 Porro mortale hominis genus est, et istae constituunt speciem.89 At vero rationale irrationalis species non est, neque genus.90 Nec mortale immortalis neque genus neque species est.91 Atque ideo quoniam propriam vim differentiarum ista retinent, quae neque genera neque species sibi invicem esse possunt, ipsas nunc differentias accipiamus in quibus nulla quantum ad genus est speciemque communitas.92 Est etiam generis differentia.93 Namque genus a propriis differentiis prius est.94 Namque si abstuleris genus, omnes simul differentias abstulisti.95 Nam si abstuleris animal, rationale atque irrationale non remanent.96 Porro autem si rationale abstuleris, remanet animal.97 Sed si utrasque interemeris differentias, id est rationale et irrationale, potest tamen quoddam intelligi, quod sit substantia animata sensibilis, id est animal.98 Ita genus sublatum omnes secum aufert differentias.99 Sublatae differentiae genus secum non interimunt, quod intelligentia genus remanet, id est quoniam potest animal intelligi praeter differentias, ut eius tantum definitionem animo capias, et esse dicas substantiam animatam atque sensibilem.100 Quae autem talia sunt, ut ipsa interempta interimant, non simul aliis interemptis ipsa interimantur, priora sunt illis quae possunt interimere.101 Est etiam alia differentia, quod genus semper in eo quod quid sit praedicatur, ut dictum est, differentia vero in eo quod quale sit.102 Sed hoc frequentius inculcatum est, atque ideo id a nobis praetermittendum est.103 Est etiam alia differentia, quod ad omnem speciem unum semper genus aptatur.104 Homo enim unum tantum genus habet, ut animal appelletur: in unam autem speciem plurimae differentiae poterunt commodari.105 Namque homo et rationale est, quae differentia est, et mortale, quae eadem differentia est, et sensibile, quibus scilicet omnibus aliis differt.106 Differt enim his omnibus quod sensibilis est ab insensibilibus, quod rationalis ab irrationabilibus, quod mortalis ab immortalibus.107 Est etiam alia differentia quae superius dicta est.108 Nam genus speciei ita est ut materies, differentia vero ut figura.109 Nam sicut in aeris materiem veniens figura statuam efficit, ita animali, id est generi veniens differentia, id est rationale vel irrationale facit hominis vel pecudis speciem.110 Quae autem communitates vel proprietates generis et differentiae fuerunt, hactenus dixit, et fortasse erunt etiam aliae, quae propter brevitatem supersedendae atque dimittendae sunt.111 DE COMMUNIBUS GENERIS ET SPECIEI. Nunc autem de generis vel speciei communitatibus proprietatibusque tractatur, et dicit genus et speciem commune habere de pluribus praedicari, sicut dictum est.112 Nam genus et de speciebus pluribus praedicatur et de earum individuis.113 Et item species de sub se plurimis individuis appellatur, et hic quoque illae species accipiuntur, quae magis species sunt.114 Nam si subalternae accipiuntur, non magis species quam genera videbuntur.115 Nam quae subalternae species sunt, etiam genera sunt, et erit absurdum et huic propositioni inconveniens de generum inter se differentiis communionibusque tractare.116 Accipiantur igitur illae tantum species, quae species et magis species appellantur.117 Est etiam alia eorum communio, quod sicut genus a specie primum est, sic species ab individuis primae sunt.118 Nam si genus auferas, species abstulisti.119 Si species abstuleris, genera non peribunt.120 Porro si species abstuleris, individua morientur.121 Si individua interierint, species manent.122 Est etiam his alia communio, quod quemadmodum genus quid sit totum declarat, sic etiam species.123 Nam totum quod est rationale, atque irrationale a genere declaratum est.124 Dicitur enim quidquid fuerit rationale vel irrationale, id esse animal: sic igitur totum quid sit a genere declaratum.125 Porro autem quid sit tota hominum diversitas, id est individuorum, a sola specie declaratur, cum dicitur homo.126 Nam et Scytha et Indus et totum quidquid individuum est, uno solo hominis, id est speciei nomine continetur.127 DE PROPRIIS GENERIS ET SPECIEI. Dissertis igitur generis specieique communionibus, ad proprietates eorum vel differentias transitum fecit, dicens: Differre inter se genus et species, quod genera species continent, nunquam rursus genera ab propriis speciebus continentur. 128 Oportet autem (ut dictum est) in hoc tractatu non subalternas, sed magis species considerari.129 Genus enim plurimarum specierum est continens, et unum omnium, et totum omnibus et singulis.130 Quod si ita est, et genus a suis speciebus singulis maius est, atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint.131 Insuper omnia genera praeiacent.132 Hoc videtur dicere, quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur.133 Nam sicuti materies prima est ab illa re quae veniens in materiam formam constituerit atque figuraverit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam veniens differentia formavit atque constituit.134 Nisi enim in generibus differentia venerit, species nunquam constituentur.135 Quare praeiacent, id est praesunt, et antiquiora sunt genera speciebus suis.136 Atque ideo si genera interimantur, species quoque peribunt.137 Nam si animal sustuleris, hominem pecudemque sustulisti.138 Si vero species interimantur, non continuo genus interibit.139 Nam si homo perierit, animal continuo nor interemptum est: alia enim remanebit species de qua ipsum animal, id est genus praedicetur.140 Atque ideo genera ab speciebus suis priora sunt, et quod omnia genera univoce de speciebus praedicentur, species ipsae de generibus nunquam. Hoc (arbitror) hesterna lucubratione iam dictum est.141 Nam genera semper de speciebus univoce praedicantur.142 Homo enim, et homo est et animal.143 Porro autem animal genus est hominis, et praedicatur animal de homine.144 Quoniam ergo animal praedicatur, et dicitur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncupantur.145 Sed his ipsis definitio una conveniet.146 Est enim animal substantia animata sensibilis, quod non absurdum est in homine dici.147 Nam homo ipse si animal dicatur, non erit absurdum dici de homine substantia animata sensibilis.148 Igitur genus de speciebus suis univoce praedicatur, quod et eodem nomine, et eadem definitione conveniat.149 At vero species non modo univoce non praedicantur de generibus suis, sed nec omnino praedicantur.150 Nulla enim res minor de maiore poterit praedicari.151 Atque ideo, quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque univoce, neque aliquo modo poterunt appellari.152 Amplius omnia genera abundant complexione sub se positarum specierum, ipsae species abundant generum suorum propriis differentiis. 153 Quod dicit perinde est ac si diceret: Omne quod genus est, plures sub se species continet; omne vero quod species sub se plures habet, differentias habet.154 Genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est.155 Animal vero non solum homo, sed etiam bos vel avis, vel alia huiusmodi.156 Species vero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habent.157 Nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re.158 Atque ideo species quae est homo, vel alia species, sicut est equus a genere suo animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque rationale neque irrationale est.159 At vero homo vel equus hoc rationale, illud est rationis expers.160 Illud etiam quod species nunquam magis genus fiet, rursus et genus nunquam magis species fit, et ut sciremus hic non de subalternis speciebus, sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari.161 Quid ait?162 Quod ea quae sunt genera magis species fieri nunquam possunt, neque magis species aliquando fieri magis genus.163 Nam species nunquam genus est.164 Quidquid enim fuerit species genus non erit, neque quidquid fuerit genus species erit.165 Quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de subalternis disserere.166 Subalterna enim possunt esse etiam genera, magis species vero (ut ipse ait) nunquam genera esse possunt, sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus habitus est, ad genera propriaque transgressus est.167 DE COMMUNIBUS GENERIS ET PROPRII. Generis et proprii commune hoc est, adhaerere speciebus et eas amplectari. 168 Dicit genera et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus nunquam recedit.169 Eodem modo et propria.170 Nam si dixeris homo, cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id est speciei genus est.171 At vero etiamsi hominem dixeris, eius etiam proprium continuo cum homine nominasti: omnis enim homo risibilis est.172 Ita semper genus et propria suis speciebus inserta et quodammodo conglutinata sunt.173 Similiter et genus praedicatur de speciebus, et proprium de iis quae sui participantia sunt, et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponuntur, et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea praedicantur, quae sui participari possunt.174 Namque aequaliter genus de homine dicitur, et de equo, et de bove, et de caeteris animantibus, quemadmodum et risibile, id est, proprium de Hortensio dicitur et Cicerone, et de singulis individuis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est, risibile poterit praedicari.175 Adhuc commune est ipsis univoce praedicari.176 Namque sicut genus de suis speciebus (ut dictum est) univoce praedicatur, ita et proprium de ea specie cuius est proprium univoce praedicatur.177 Nam qui homo est, et risibile est.178 Porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale, et dixerit risibile esse animal rationale et mortale, non errabit.179 Aequaliter igitur et genus de speciebus suis, et propria de ea specie, cuius sunt, propria univoce praedicant.180 DE PROPRIIS GENERIS ET PROPRII. Differt autem utrumque, quod genus primum est, secundum proprium.181 Genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret, et eidem aequale est, non est dubium quin genus quod specie maius est, proprio etiam speciei maius sit.182 Nam ut sit risibile, animal prius est.183 Namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conveniant, sicut frequentius inculcatum est.184 Accedit etiam quod genus de pluribus speciebus praedicatur.185 Namque genus, id est animal de pluribus, at vero proprium, id est, risibile de sola tantum hominis specie praedicatur.186 Unde fit ut semper propria de speciebus suis conversim praedicari possint, species autem de genere nunquam.187 Neque enim quod animal est, homo est, neque omne quod animal est, risibile est.188 Potest enim esse et equus et hinnibile id quod animal nominatur.189 Porro autem omne quod est homo, id risibile est, et omne quod est risibile, id homo est.190 Possunt enim propria et species sibiipsa converti, et conversim ad se invicem praedicari.191 Praeterea omni speciei quidquid fuerit proprium, et omni et soli est.192 Namque risibile et omnibus hominibus est, et soli hominis speciei evenit.193 At vero animal quod genus est, et si uni speciei inest, non tamen soli.194 Namque animal omni homini inest, non soli tamen homini, quia inest etiam pecudi et caeteris animantibus.195 Oportet autem hic illa propria intelligere, quae magis propria sunt, id est quae integre propria nominantur, quae sunt huiusmodi ut et uni speciei et omnibus insint.196 Differunt ergo in hoc quoque genere et propria, quod propria et uni speciei adsunt, et omnibus individuis quae in ea specie sunt: genera vero omnibus quidem individuis quae in eadem specie sunt et sub eodem genere, non tamen uni soli speciei, cum genus semper de pluribus praedicatur.197 Unde fit, ut sublata propria non auferant genus, sublatis vero generibus, ipsa quoque propria auferantur.198 Nam si sustuleris proprium, id est risibile, remanet hinnibile, remanet natatile.199 Si vero genus sustuleris, simul quoque species sustulisti.200 Si species sustuleris, propria etiam quae insunt speciebus simul interibunt.201 Itaque, sublatis generibus, propria sustuleris, sublatis vero propriis, simul genera non auferentur.202 DE COMMUNIBUS GENERIS ET ACCIDENTIS. Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad generum accidentiumque communitates vel proprietates transitum fecit, et unam eorum praedicat communitatem, quae est quod de pluribus praedicatur.203 Namque sicut genus de pluribus speciebus praedicatur, ita etiam separabile accidens vel inseparabile de pluribus speciebus appellatur.204 Dicitur enim et de corvo et de Aethiope nigrum, et de equo et homine moveri, quod illud est inseparabile accidens, illud vero separabile; et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit, et alias si quae forte essent quaerere supersedit.205 QUID INTER GENUS ET ACCIDENS. Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia vero speciebus posteriora sunt.206 Semper genera super species, et his praeiacere et esse maiora superius demonstratum est.207 Namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, consumptae vero species non interimunt genera.208 At vero accidens postea necesse est ut sit, quam sint ipsae species.209 Erit enim prius aliquid cui possit accidere.210 Omne enim accidens propter illud cui accidit esse non potest.211 Atque ideo prius erit aliqua res cui accidat, quam sit ipsum accidens.212 Necesse est igitur ut omne accidens post species inveniatur, et magis post individua, quibus principaliter possit accidere.213 Hunc accedit quod generis participantia aequaliter participant, sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, et species omnes aequaliter suo generi participant.214 Namque equus et homo aequaliter animalia sunt, neque equus homine plus, neque homo plus equo.215 At vero accidentia non aequaliter participant.216 Nam cum separabile accidens sit moveri, possunt aliae inter se species eodem accidenti participantes tardius vel citius moveri, et de inseparabili accidenti eodem modo.217 Est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit, et alius quamvis nigris, tamen ita purpureis, atque ideo et intentionem et remissionem recipit accidens.218 Nam et candidus quod dicitur, et magis et minus dicitur, et alia huiusmodi.219 Quare distant haec duo, quod genere, quae participant, aequaliter participant, accidenti fortasse non aequaliter.220 Huc accedit quod genera non modo ante individua, sed ante species sunt, accidentia vero non modo post species, sed etiam post individua sunt.221 Ipsis enim principaliter accidunt, ut dictum est.222 Est etiam differentia, quae iam superius dicta est: nam genus in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit, aut quomodo se habeat: nam si quid sit Socrates interroges, homo atque animal respondetur: si vero qualis sit, fortasse calvus, aut simus, quae accidentia sunt inseparabilia.223 Sin vero quomodo se habeat, aut iacet respondetur, aut sedet, aut quid aliud facere contigerit.224 Ergo quoniam generis a specie et differentia et proprio et accidenti divisa substantia est, nunc posteriora persequitur.225 Sunt autem differentiae viginti: nam cum quinque res sint, et unaquaeque ipsarum ab aliis quatuor distet, et item quatuor differentias habeat, quinquies quaternis, viginti differentiae efficiuntur; nam si genus differt ab specie, proprio, differentia et accidenti, quatuor differentiae fiunt.226 Sin vero species differt a genere proprio, differentia, accidenti, item aliae quatuor quae iunctae cum superioribus octo fiunt.227 Et si differentia distat ab specie, proprio, genere et accidenti, aliae quatuor supercrescunt.228 Quae iunctae cum octo prioribus duodecim faciunt.229 At vero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quatuor differentiis super duodecim positis, omnes sedecim differentiae fiunt.230 Quod si accidentis quoque differentias ad quatuor reliqua duxeris, quatuor super sedecim crescentibus, viginti omnes differentiae perficiuntur.231 Quae ita viginti sunt ut ad sufficientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae numerentur.232 Nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quatuor fuere differentiae.233 Si autem differentiam dicamus differre a specie, proprio et accidenti, supervacuum est differentiae cum genere differentiam commemorare, cum iam prius commemoraverimus, quando generis ad differentiam, differentias diximus: iisdem enim (ut opinor) differt differentia a genere, quibus differebat genus a differentia.234 Itaque relinquenda est haec differentia, qua distat differentia a genere, quoniam superius iam dicta est, cum diceretur quo genus distaret a differentia.235 Remanent igitur tres differentiae, quibus ipsa differentia ab specie, proprio et accidenti distat, et est superioris generis ad alia, 4 differentiae fuerint, nunc vero differentiae ad alia, tres distantiae videantur, 7 hae distantiae fiunt.236 At vero species quo a genere distet iam tunc dictum est, cum dicebatur quo genus distet a specie.237 Quid autem differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia a specie discerneretur.238 Remanent igitur duae speciei, id est, cum proprio et accidenti differentiae, quae iunctae cum superioribus 7, 9 differentias efficiunt.239 Restat igitur una proprii et accidentis differentia, quae dicatur: nam quid a genere distet dictum est, cum quid genus distaret a proprio diceretur.240 Porro quid a specie distaret dudum dicebatur, cum quid species a proprio differret enumerabatur.241 Porro autem quid a differentia, etiam id dictum est, cum a proprio differentia separaretur.242 Sed nunc quemadmodum differentia a specie, proprio accidentique discernitur, videamus.243 DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET SPECIEI. Est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se individuis se permittit, et aequaliter individua specie ipsa participant: namque omnes homines aequaliter homines sunt, et hominis participatione aeque participant: eodem modo etiam differentia, namque omnes homines aequaliter rationales sunt, et rationabilitate quae est differentia, omnes qui ratione participant aeque participant.244 Est etiam alia communitas, quod quemadmodum species nunquam deserit ea quorum species est, et quibus superest, sic et differentia nunquam ea deserit quae distare ab aliis facit: namque Socrates, cum sub specie hominis est, nunquam ab hominis specie deseritur.245 Semper enim Socrates homo est.246 At vero differentia Socratem, cum Socrates rationalis est, nunquam deserit.247 Semper enim Socrates rationale animal est.248 DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET SPECIEI. Differunt autem inter se species et differentia quod differentia semper in eo quod quale sit praedicatur.249 Nam dicitur Socrates quale animal sit, ut rationale respondeatur; species vero in eo quod quid sit praedicatur.250 Nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur.251 Namque hominis qualitas rationale est, sed non simpliciter.252 Illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae veniens in genere speciem constituit, et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia.253 Ista igitur talis qualitas differentia nominatur, et ea in eo quod quale sit ad hominem praedicatur, hoc etiam in eorum est differentiis.254 Namque differentia frequenter in pluribus speciebus consideratur.255 Differentia enim quadrupes in bovis, et in equi, et in canis specie est: et differentia rationalis hominis et angeli, species vero nunquam aliis nisi solis sub se positis individuis praeest.256 Nunquam enim alia res homo est nisi quod est individuum, ut est Socrates, et Plato, et Cicero.257 Unde fit ut sublata differentia, species quoque tollatur.258 Nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris.259 Sin vero sustuleris speciem, differentia manet.260 Nam si sustuleris hominem, rationalis angeli differentia manebit.261 Est vero etiam haec differentia, quod differentia cum alia differentia iungi potest, ut aliqua ex his species informetur.262 Namque rationalis differentia et mortalis differentia iunctae unius hominis speciem reddiderunt.263 Iunctae vero species nunquam aliquam ex se speciem constituent.264 Si enim iungas hominem bovi, nulla ex his species informabitur.265 Sed fortasse dicat aliquis: Asini atque equi coniunctione mulus nascitur; sed non ita est.266 Namque individui coniunctione natum est aliquid individuum.267 Si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi coniungas, nulla ex his unquam species constituitur.268 Neque enim si se possunt individua commiscere, idcirco etiam species individuorum in alterutram substantiam transeunt: atque ideo constat iunctas species unam speciem non posse componere, quod differentiae iunctae unius speciei constitutivae sint.269 His itaque transactis ad differentiae et propria communia veniamus.270 DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET PROPRII. Differentia et proprium commune habent quod quibus differentia est et a quibus ipsa differentia participatur, aequaliter participatur: nam rationalis differentia cum inest hominibus, et omnes homines rationabili differentia participant, non est dubium quin omnes homines aequaliter sint rationales, atque aequaliter rationabilitate participent.271 At vero proprium quod risibile est, aequaliter omnibus hominibus est: omnes enim homines aequaliter risibiles sunt.272 Est etiam haec eorum communitas, quod sicut potestate risibile dicitur, etiamsi non rideat, ita etiam potestate bipes dicitur, etiamsi quis uno pede minuatur: non enim quod est dicitur, sed quod esse possit: nam quoniam ille ridere potest, risibilis nominatur; quod ille duos pedes habere possit, bipes.273 Atque ideo nunquam ab illis in quibus sederint, proprium differentiaque discedunt.274 Semper enim homo risibilis est, etiamsi non rideat.275 Semper bipes, etiamsi uno pede minuatur.276 In his enim differentiis et propriis (ut dictum est) quod potestate esse possit, non quod vere sit consideratur.277 DE PROPRIIS EORUMDEM. Differunt autem inter se, quod differentia de pluribus speciebus praedicatur, proprium vero de una.278 Namque differentia quae est mortalis praedicatur de homine, de bove, de equo, et caeteris animantibus; et rationale praedicatur, et de Deo, et de homine.279 At vero risibile de sola tantum specie hominis praedicatur.280 Unde evenit ut omnis differentia, quoniam plurimarum continens est specierum, a suis speciebus maior sit, atque ideo ipsa de speciebus praedicari potest.281 Porro autem de ipsa species praedicari non potest: neque enim conversim dici potest.282 Nam quoniam homo dicitur rationalis, non contra dicitur quod rationale est id quod homo est.283 Potest enim esse etiam non homo, sed Deus.284 At vero proprium, quoniam aequaliter et ad unam speciem semper aptatur, aequa vice atque appellatione convertitur: dicitur enim, quid est homo?285 risibile.286 Quibus pertractatis ad differentiam et accidens transgressa disputatio est.287 DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET ACCIDENTIS. Differentia et accidens commune habent de pluribus praedicari.288 Namque differentia dicitur et de homine et de Deo, cum utrique rationales sunt.289 Et accidens dicitur et de homine et de equo, ut homo Aethiops niger, et equus niger.290 Est etiam alia communio quod inseparabile accidens cuicunque speciei fuerit, inseparabiliter et omnibus inest ut differentia.291 Namque inseparabiliter accidens quod est nigrum, corvo inseparabiliter accidit, et omnibus corvis.292 Eodem modo etiam differentia.293 Nam quoniam accidit homini ut bipes sit, semper et omnibus hominibus est esse bipedibus.294 DE PROPRIIS EORUMDEM. Differunt autem inter se, quod omnis differentia species continet, non contra ipsa a speciebus continetur.295 Nam si differentia plures sub se species habet, ut dictum est, maior erit sub se positis speciebus.296 Si maior erit, nunquam eam quaelibet species continet.297 Maior enim a minori nunquam poterit contineri.298 Nam quod est rationale, continet hominem et Deum.299 Homo vero rationale non continet.300 Accidentia vero aliquoties continent, aliquoties continentur.301 Namque continent, quoniam frequenter unum accidens duas sub se species habet, ut nigrum habet Aethiopem et corvum.302 Continentur vero quoniam saepe una substantia habet duo vel tria vel quamlibet plurima accidentia.303 Si quis enim sit glaucus, vel crispus, vel candidus, vel procerus, haec omnia accidentia unus cui accesserunt complectitur et continet.304 Atque ideo species illa quae illud individuum continet quod individuum plura in se accidentia suscepit, accidentis illius complexiva est.305 Dehinc differentia nunquam intenditur neque relaxatur. 306 Quod dicit hoc est rationale in unaquaque specie, neque plus neque minus est.307 Nullus enim homo alio homine ad substantiam plus rationalis est neque minus.308 At vero accidens et intenditur et remittitur.309 Dicitur enim quicunque procerior, dicitur quicunque velocior, dicitur quicunque crispior, quae omnia accidentia esse non dubium est.310 Praeterea immistae semper sunt contrariae differentiae. 311 Immistae ait, id est, immiscibiles quae misceri non possunt.312 Neque enim rationale cum irrationali misceri potest, neque in una specie convenire.313 At vero contraria accidentia manifestum est in una specie posse congruere.314 Namque nigrum et album potest in una non modo specie, sed individuo congruere.315 Potest enim quicunque homo, cum ipse sit candidus, nigros tamen capillos habere.316 Ergo quemadmodum species differat a genere vel differentia dictum est, cum de generis ad speciem, et differentiae ad speciem distantia diceremus.317 DE COMMUNIBUS SPECIEI ET PROPRII. Nunc dicemus id quod reliquum est de speciei propriique communibus.318 Et est una eorum communio, quod de se ipsa invicem praedicantur.319 Nam quoniam aequa sibi sunt, neque species hominis alii proprio convenit, nisi risibili, neque risibile alii convenit speciei, nisi homini, atque ideo dicitur, quid est homo?320 risibile.321 Quid est risibile?322 homo.323 Commune est etiam illud quod omne proprium aequaliter ad sub se posita praedicatur.324 Namque omnes homines aequaliter risibiles sunt, et species aequaliter ad sub se posita praedicatur.325 Namque omnes homines individui aequaliter uno nomine homines nuncupantur.326 DE PROPRIIS EORUMDEM. Differunt a se, quoniam species potest etiam genus alteri esse, proprium esse non potest.327 Sed hic illam speciem intelligamus quae subalterna est, non illam quae magis species est, et genus esse nunquam potest.328 Atque ideo nos illam modo solam, quae subalterna species est intelligamus, quae scilicet poterit esse et genus.329 Namque mortale cum rationalis generis sit species, hominis genus est.330 At vero risibile de nulla unquam alia specie poterit praedicari, neque alii esse proprium, sicut est hominis.331 Illa enim semper (ut dictum est) propria sunt, quae nulli alii nisi ad unam speciem semper aptantur.332 Deinde species praecedit, et sic proprium sequitur.333 Quod dicit tale est: Omnis species ut habeat proprium, primo eam esse et constare necesse est.334 Oportet enim prius esse hominem ut sit risibilis, non prius esse risibile ut sit homo.335 Nam quoniam proprium dicitur, per se proprium non constat, nisi alicuius species sit.336 Atque ideo prius esse necesse est illud cuius est proprium quam sit proprium.337 Huc accedit quod species semper in opere intelligitur cuiuscunque subiecti.338 Species enim semper in actu est, non solum propria potestate.339 Homo enim revera et opere et actu homo est, id est nunquam poterit esse non homo.340 At vero risibile quod est proprium, potestate tantum dicitur, etiamsi actu non sit.341 Potest enim quilibet ille non ridere, tamen quia ridere potest, risibile nominatur.342 Distant igitur in hoc quod semper species in actu est et in opere, proprium vero aliquoties potestate; deinde quorum definitiones diversae sunt, necessario etiam ipsa quoque diversa sunt.343 Omnis definitio substantiam definit.344 Ergo si quae eiusdem substantiae fuerint, eadem etiam definitione monstrantur.345 Si quae eiusdem definitionis fuerint, eadem substantia praedicantur.346 At vero si quae definitionibus differant, differunt etiam substantiis.347 Quae substantiis differunt, longe a seipsis alia sunt.348 Nunc igitur quoniam definitiones proprii et speciei differunt, species ipsa quoque et proprium a se differunt.349 Est autem speciei definitio sub genere esse, et ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicari.350 At vero proprii uni tantum inesse speciei, et sub ipsa de omnibus individuis praedicari.351 Sed quoniam definitionibus differunt, ipsa quoque species a proprio distabit.352 DE COMMUNIBUS SPECIEI ET ACCIDENTIS. Post haec ad communitates speciei et accidentis disputationem transtulit, et dicit eorum raras alias esse communitates, nisi has solas quod de pluribus praedicantur.353 Longe enim a se distare videntur, in substantia sui et in potestate patiendi atque faciendi id quod alicui accidit, et id cui accidit.354 Namque illud cui accidit, quasi quoddam fundamentum est accidentis.355 Illud vero quod accidit, praeter id cui accidit, esse in sui substantia non potest.356 DE PROPRIIS EORUM. Propria vero singulorum sunt haec, quod species in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit et quodammodo se habens.357 Nam si quis dicat, quid Socrates est, homo dicitur.358 Si quis dicat qualis sit, calvus vel simus appellatur.359 Si quis vero quomodo se habens, sedens aut iacens appellabitur.360 Item in hoc differunt quod unaquaeque substantia unam speciem habet.361 Namque hominis substantia unam solam hominis speciem habet.362 Substantia vero aeque unam solius equi speciem habet.363 At vero una substantia plura frequenter accidentia continebit.364 Nam et in eodem equo quaedam pars frequenter nigra quaedam, alba est.365 Et est in eo proceritas, est altitudo, est aquilinum caput, et alia huiusmodi.366 Habet etiam non solum inseparabile accidens eadem substantia, sed etiam separabile.367 Nam fortasse quidam velox est, et idem etiam corpore validus est, idem etiam sagittator, et caetera.368 Huc accedit quod species praenoscuntur, id est praeintelliguntur, hoc est ante esse cognoscuntur quam accidentia.369 Et prius erit aliqua res ubi accidat, quam illa quae accidit, et quoniam species est subiectum accidentis ubi accidens accidat, ideoque ante species intelligitur esse quam accidens.370 Accidentia vero postea nata sunt, id est a foris venientia et extranea, a qualibet illa substantia, etiam si inseparabilia sunt.371 Haec quoque est eorum separatio, quod semper omnia quae participant specie, aequaliter participant.372 Aequaliter enim et Socrates et Cicero et Plato sunt homines.373 At vero illa quae participant accidenti, etiamsi inseparabile accidens sit, tamen non aequaliter participant.374 Nam quamvis inseparabile sit accidens Aethiopibus nigris esse, tamen est aliquis inter ipsos nigrior, nec omnes illa nigredine aequaliter participant.375 DE COMMUNIBUS PROPRII ET ACCIDENTIS. Relinquitur igitur de communibus proprii accidentisque tractare.376 Nam proprium quid distaret vel a specie, vel a genere, vel a differentia, superius demonstratum est.377 Proprium autem et inseparabile accidens commune habent, quod sine his nunquam consistunt ea quae eorum participant, et in quibus ipsa considerantur.378 Nam neque homo amittit risibile esse, nec Aethiops aut corvus, nigrum.379 Atque ideo sine his ipsis, id est propriis et accidentibus, quae eorum participant, constare non possunt, ne forte contra superiorem definitionem accidentis venire videatur ista communio.380 Est enim ita definitum.381 Accidens est quod infertur et aufertur sine eius in quo est interitu.382 Quod nunc dici videtur sine his constare non posse, cum superius sine eorum interitu posse diceretur auferri.383 Sed hoc modo dicitur, non quod si auferatur hoc accidens inseparabile, intereat illud cui accidit, sed quoniam separari non potest, idcirco sine his constare non possit.384 Est etiam inseparabilis accidentis et proprii alia communio, quod sicut et omni et semper inest proprium cui inest, id est homini (semper enim et omnis homo risibilis est), sic etiam quodlibet accidens inseparabile, et omni et semper est accidens inseparabile.385 Namque et omnis corvus, et semper niger est.386 Sola autem cum separabilibus accidentibus illa communio est, quod quemadmodum de multis individuis proprium praedicatur, ita etiam accidens de multis individuis potest praedicari.387 Plures enim currunt, plures etiam ambulant, quae scilicet accidentia separabilia sunt, quemadmodum plures possunt esse risibiles.388 DE PROPRIIS EORUM. Differunt autem ista, quod proprium semper uni speciei inest, accidens vero pluribus.389 Nam accidens pluribus speciebus et animatis et inanimatis evenit, ut est ebeno nigrum, corvo nigrum, homini Aethiopi nigrum.390 Risibile vero nulli, nisi soli homini.391 Atque ideo conversim proprium praedicatur, quia unius speciei continens est, et illi speciei soli aequalis est.392 At vero accidens conversim praedicari non potest, quia plures sub se species habet.393 Non enim potest dicere id esse nigrum quod ebenum, cum dicas hoc esse ebenum quod nigrum.394 Potest enim esse nigrum et non esse ebenum.395 Deinde omne proprium aequaliter se his rebus quae sub se fuerint dat et ab his aequaliter participatur.396 Socrates enim et Cicero et Vergilius aequaliter et risibili participant, et aequaliter risibiles sunt.397 At vero accidens non semper aequaliter est accidens.398 Potest enim quicunque esse procerior, et alius esse velocior.399 Quod scilicet illud separabile est accidens, illud inseparabile.400 Et fortasse aliae eorum quaedam proprietates et communiones esse videantur.401 Sed nunc, quantum introductioni sat est, ista sufficiant.402 Sed iam tibi, Fabi, omnia quaecunque ad introductionem Porphyrii pertinent, plenius uberiusque tractata sunt.403 Post vero si quidem unquam me egueris, studiis praesertim tuis quae nulla unquam honestate caruerunt, libens animo hortatorque ad easdem cupiditates parebo.404 Hic Fabius: Tu, inquit, paterno haec mihi animo polliceris; verum ego nunquam deficiam ab his studiis, te praesertim docente, a quo totam fortasse logicae Aristotelis, si vita suppetit, capiam disciplinam.405 Et ego faciam, inquam, libentissime.406 Sed quoniam iam matutinus (ut ait Petronius) sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est illud, diligentiore postea consideratione tractabitur.
Boethius HOME
bnf8672.86 bnf11129.35 bnf12958.19 csg831.242
Boethius, Dialogi in Porphyrium, 2, DE PROPRIO. <<<
monumenta.ch > Boethius > DE DIFFERENTIA. > DE ACCIDENTI.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik