monumenta.ch > Boethius > DE PROPRIO. > DE PROPRIO.
Boethius, Dialogi in Porphyrium, 2, DE DIFFERENTIA. <<<     >>> DE ACCIDENTI.

Boethius, Dialogi in Porphyrium, 2, DE PROPRIO.

1 Proprium quatuor dicitur modis.2 Dicitur namque proprium quod uni speciei accidit, etiamsi non omnibus. 3 Et ego: Quatuor ergo modis propria dividuntur: est enim proprium quod uni accidit, et si non omnibus, ut est rhetor vel geometer vel grammaticus.4 Haec vero omnia uni soli speciei, id est homini accidunt, non tamen omnibus.5 Neque enim omnes homines vel grammatici, vel rhetores, vel geometri sunt, atque ideo vocabitur hoc proprium quod uni sit, etiamsi non omnibus.6 Est item alia proprietas quae est omnibus, etiamsi non soli.7 Nam bipes omni homini accidit.8 Omnis enim homo bipes est; sed non soli hominum speciei accidit, sed etiam avibus.9 Et item tertium proprium quod omni et soli et aliquo tempore accidit, ut est in pubertate pubescere, et in senectute canescere.10 Namque et omnibus hominibus evenit, et nulli alii speciei nisi soli hominum, et aliquo tempore: constitutum enim tempus est vel adolescentibus pubescendi, vel senescentibus canescendi.11 Neque enim a sexto anno vel septimo aliquis pubescit, aut a vicesimo canescit, nisi forte aliquid accidat novi.12 Quartum proprium est, quod uni speciei accidit, et omnibus sub eadem specie individuis, et omni tempore.13 Nam risibilem esse hominem, et uni speciei solum, id est homini contingit, et omnibus sub eadem specie individuis: omnes enim singuli homines rident, et omni tempore.14 Nunquam enim tempus fuit, ut quicunque ridere non possit.15 Sed risibile dico potestate, non actu.16 Namque etsi non rideat homo, tamen quia ridere potest, risibilis appellatur.17 Et sunt integre et vere propria ista quae et uni, et omnibus, et omni tempore insunt.18 Namque haec speciebus suis converti possunt.19 Si enim dicas: Quid est homo?20 Risibile.21 Si quid est risibile interroges, homo praedicabis.22 Illa vero alia bipes, vel grammaticus propria quidem sunt, sed converti non possunt.23 Nam grammaticus semper homo, homo vero non semper grammaticus.24 Et econtrario homo semper bipes est, non econtra bipes semper homo est.25 Et hinnibile similiter magis proprium equi est.26 Nam eodem modo haec proprietas ad suam speciem converti potest: nam si dicas quid est equus, hinnibile respondebis.27 Si, quid est hinnibile, equus praedicabitur.28 Sed quoniam de propriis dictum est, de accidentibus sequens tractatus habeatur.29 Tum Fabius: Definit Porphyrius accidens sic.
Boethius HOME

bnf8672.86 bnf11129.34 bnf12958.18 csg831.241

Boethius, Dialogi in Porphyrium, 2, DE DIFFERENTIA. <<<     >>> DE ACCIDENTI.
monumenta.ch > Boethius > DE PROPRIO. > DE PROPRIO.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik