monumenta.ch > Boethius > DE DIFFERENTIA. > DE ACCIDENTI. > . . . > DE GENERE. > DE SPECIE.
Boethius, Dialogi in Porphyrium, 1, DE GENERE. <<<    

Boethius, Dialogi in Porphyrium, 1, DE SPECIE.

1 Species quoque multis dicitur modis.2 Nam et uniuscuiusque hominis forma species appellatur.3 Rursus dicitur et pulchritudo vultus, unde pulcherrimos quosque speciosos dicimus.4 Dicitur species et ea quae supposita est generi, unde hominem animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit: et album, coloris speciem. 5 Tunc ego speciei quoque nomen sicut generis aequivocum puta.6 Nam et hoc quoque multifariam appellari designat.7 Dicitur enim, inquit, species et figura corporis, et fortasse alia plura.8 De quibus quoniam nullus tractatus habebatur, iure praetermissa sunt.9 Hic tamen a Victorino videtur erratum, quod cum idem sit cuiuscunque hominis species et vultus, quasi in alia appellatione speciei vultus iterum pulchritudinem dixit: quasi vero non perinde pulchritudo vultus sit ac tota species fuerit, nam si quispiam pulcher fuerit toto corpore, etiam vultu.10 Sed, praetermissis his, ad illam speciem quae sub genere ponitur atque genus efficit veniamus.11 Namque, ut dictum est, substantiae ipsae nullo speciei nomine generisve censentur, nisi quadam ad se invicem collatione sint comparationeque compositae.12 Namque quod homo animal est, non idcirco ei genus est, quoniam animal est, sed idcirco quod sub se hominis atque equi, et caeterorum animantium species habet, atque idcirco ait: Unde hominem animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit: neque enim homo species diceretur, nisi super ipsum animalis appellatio praedicaretur.13 Sed ut monstraret non in solis substantiis genera speciesque versari, sed etiam in omnium praedicamentorum nuncupationibus esse connexa, non solius substantiae dedit exemplum, sed etiam eius quod reliquum remanserat accidentis.14 Quod enim ait; Et album coloris speciem, in accidentis divisione ponitur qualitatis.15 Sed, quoniam inter se quaedam connexio est, et talis comparatio atque relatio, ut praeter ad se invicem habitudinem genera et species esse non possint: nihil enim in eorum diffinitionibus concludi potest, nisi alterutrum nominata sint.16 Nam si substantia generis speciei supposita, speciei vero substantia genere superposito, et ad ipsam praedicatio perficitur, non est dubium quin cum genus diffinire necesse sit iure speciem, et cum speciem, iure nobis genus praedicare necesse sit.17 Haec igitur etiam in generis subscriptione servabatur distinctio, cum generis definitio habita est.18 Hoc enim dictum est, tunc esse genus quod ad distantes species diceretur.19 Nunc vero dicendum est id esse speciem quae sub genere ponitur.20 Sed multiplex eius difinitio haberi potest.21 Potest enim rursus dici id esse speciem, ad quam genus in eo quod quid sit, praedicatur.22 Quae res utraeque id significant, speciem poni sub genere.23 Nam prima quidem definitio, id aperte designat.24 Secunda non talis est: quoniam semper minora maioribus supponuntur.25 Genus ab eo aliquid in eo quod quid sit praedicatur: quod maius esse non dubium est.26 Quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quae minor est maiori sibi generi supponatur.27 Nihil igitur haec secunda definitionis significatio a priore differt: non enim species sub genere poneretur, nisi genus ad speciem in eo quod quid sit praedicaretur.28 Tertia vero definitio speciei integra ratione collecta est, et ipsius speciei vim naturamque demonstrat.29 Dicit enim speciem esse quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur.30 Quae diffinitio etiam ex superiore genere debuit esse planissima.31 Sed ego non quantum castigata permittit brevitas explicabo, sed prius de ipsis generibus speciebusque pauca dicenda sunt: Cum sint quaedam genera quae species habeant, atque ipsa aliis generibus species esse possint, non est dubium ea gemina comparationis habitudine fungi, ut ad alia species, ad alia genera nominentur.32 Sed si in uno filo atque ordine speculemur, et quodcunque genus alicuius rei repertum est, eius rursus genus aliud requiramus, et rursus aliud atque aliud: iterum si nihil sit quo intellectus ratioque consistat, inexplicabilis ratio interminabilisque tractabitur: sed, quoniam multa sunt in his scientiae fundamenta, quae nulla ratione animi in infinitum procedentia concluduntur, dicendum necessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid pervenire, cuius cum ipsum caeteris genus sit, aliud genus invenire non possumus, quod genus primum, et magis genus, et generalissimum nuncupetur.33 Sed si hoc in genere contingit, ut ascendentes alicubi consistamus, non est dubium quin descendentes iterum species ad aliquem quodammodo calcem offenso termino consistamus.34 Igitur cum descenderimus per speciem et usque ad illam speciem venerimus, quae sub se species nullas habet, illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus.35 Sed, quoniam species aliquorum est continens (si aliquorum specie differentium continens esset), non magis species, sed genus merito vocaretur.36 Sed, quoniam continet, et non specie differentes res continet, similes necesse est sibi contineat pluralitates: sed si continet pluralitatem, et maius semper est id quod continet, quam id quod continetur, de pluralitate illa species praedicabitur.37 Appellabitur igitur species de pluribus rebus numero differentibus in eo quod quid sit.38 Species enim cum appellatur de subterioribus, superiorem speciem substantiamque declarat.39 Nam cum dicimus quid est Cicero: homo continuo respondetur.40 Cum ergo tribus modis speciei facta sit definitio, superiores duae non tantum sunt speciei, sed etiam subalternae speciei.41 Est enim species quae et ipsa genus est: sit enim ipsa generalissimum genus substantia, et sub ea corpus, sub corpore, animatum corpus; sub animato corpore, animal; sub animali, homo; sub homine, individua.42 Sed hanc divisionem plenius posterius exsequemur, nunc autem hoc nobis tantum sufficit.43 Substantia igitur magis genus est, homo magis species, ita ut neque substantia species aliquando esse possit, nec homo genus: corpus vero animatum vel animal ad superiora species, ad subteriora genera nominantur.44 Si quis ergo corpus animatum vel animal vel hominem velit exprimere et dicat: Species est quae ponitur sub genere, et ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur, haec definitio et magis speciem, id est hominem, et subalternam speciem continet, id est corpus animatum vel animal.45 Nam corpus animatum et animal et homo sub genere sunt posita, et ad eas omnes in eo quod quid sit appellatur, ut dictum est.46 Si quis vero illam speciem definitione monstrare velit quae vere species est, id est specialissimam speciem quae tantum species et nunquam genus sit, hoc modo definiet: Speciem esse, quae ad plurimas res numero differentes in eo quod quid sit praedicetur.47 Sed haec definitio subalternis speciebus nunquam conveniet.48 Illae enim quae subalternae sunt species, possunt etiam pro generibus accipi, si ad subiecta praedicentur.49 Quod si possunt pro generibus accipi, cum pro generibus acceptae fuerint non tantum ad plurimas res numero, sed etiam specie differentes praedicabuntur, quippe cum sunt genera.50 Sed quia hoc in magis speciebus non evenit ut aliquando de specie differentibus praedicentur, haec definitio posterior solius magis speciei definitio est, et eam caeterae subalternae species excludunt atque reiiciunt, quod Porphyrius ita demonstrat.51 Sed haec definitio eius speciei est, quae magis species dicitur.52 Aliae vero definitiones erunt etiam illarum quae non sunt magis species, horum ergo ipsam subscriptionem demonstrationemque clarius seipsum dicere promittit cum dicit: Manifestius autem hoc fiet quod dicimus hoc modo: In omnibus praedicamentis sunt quaedam magis generum et magis specierum, sunt alia mixta: magis genera sunt supra quae nullum aliud genus poterit inveniri.53 Magis species rursus, sub qua nulla species reperitur, horum intervalla quae possident, et genera et species sunt, singula superioribus et inferioribus collata, ut alteri genus alteri species appellentur. 54 Huiusmodi sunt, inquit, quaedam quorum genera inveniri non possunt, haecque ipsa merito magis genera nominantur, quoniam maius ipsis aliquid inveniri non potest.55 Nam si ista sunt genera (genus autem omnibus sub se positis maius est) quorum genus nullum est, nihil eorum maius poterit reperiri.56 At, quorum nihil maius poterit inveniri, merito ipsa magis genera vocitantur.57 Sunt autem quaedam alia quae magis species appellantur, sub quibus aliae species locatae non sunt.58 Nam plus videtur esse species ea et integrior, ac vere species est, quae genus nunquam est, quam ea quae aliquando genus esse potest.59 Quod si verior species est, quae sola species, nunquam genus est, merito magis species appellata est.60 Igitur inter magis speciem et magis genus intervallum quod est, subalterna genera, et subalternae species impleverunt.61 Nam subalterna vocamus quaecunque ad superiora species, ad inferiora pro generibus accipiuntur, idcirco quia, si omnes res ad inferiora componas, genera sunt, si ad superiora, species: et si ad superiora et inferiora eadem ducas, genera et species invenientur.62 Atque ideo subalterna genera et species nominata sunt, quod filo quodam atque ordine ad inferiora composita genera, et ad superiora species agnoscantur.63 Sed haec ita genera speciesque esse possunt, non ut cui genus est, eidem iterum velut species supponatur.64 Nam si (ut prius ostensum est) specie sua maius est genus, non est dubium quin maior res sub minori poni non possit: atque ideo ait, ut alteri genus, alteri species appellentur, quod nequaquam ad eamdem rem et genus esse et species conveniret.65 Dat igitur huius rei exemplum, ut quod dicit, facilius possit agnosci.66 Facit igitur hanc divisionem.67 Ponit substantiam magis genus, supponitur substantiae corpus et in incorporeum.68 Corpori, animatum corpus et inanimatum.69 Animato corpori animal sensibile, et animal insensibile, ut sunt ostrea vel conchilia, vel echini, vel arbores, et alia huiuscemodi, quae vivendi animam habent, non etiam sentiendi.70 Sub animali, animal rationale et irrationale.71 Sub rationali, mortale et immortale.72 Sub mortali, hominem.73 Sub homine singulos homines, hoc est corpora individua, Ciceronem et Virgilium scilicet, et eos qui iam in partes sunt singuli.74 Substantia ergo quae prior est, magis generis loco accipitur.75 Genus enim solum non etiam species est, quod nunquam ei genus superius invenitur, homo vero solum species est: nullas enim alias sub se species coercet.76 Singuli enim homines non specie, ut dictum est, sed numero differunt.77 Corpus vero quod pridem sub genere posuimus id est substantia, ad substantiam quaedam species, ad animatum corpus genus accipitur.78 Animatum autem corpus ad corpus species est, ad animal genus; animal autem ad animatum corpus species videtur, ad rationale animal, genus.79 Rationale item animal, mortalis genus est, species animalis.80 Mortale autem genus hominis est, species rationalis animalis: homo autem quod super individua est, nihil de generis natura sortitus est, sed tantum sola species appellatur.81 Sed hanc divisionem sicubi in aliis rebus transferri et aptari placet, ita considerandum est, ut quidquid fuerit cuius genus inveniri non potest, magis id genus appelletur.82 Et quidquid cuius nulla species fuerit, id est ut super individua collocetur, illa magis species.83 Oportet enim si quod genus sit, super differentes specie res poni.84 Quod autem magis species, non super differentes specie res poni, nunquam aliter digne species poterit appellari.85 Ergo, quoniam quemadmodum quod superius genus super se nullum genus habet, magis genus dicitur: ita species, quoniam sub se species non habet, sed tantum individua, merito magis species appellatur.86 Illa autem quae in medio posita sunt non eiusdem sunt habitudinis.87 Nam quoniam species esse possunt, non sunt magis genera: et quoniam genera esse possunt, idcirco nunquam magis species praedicantur.88 Nam illis quae supersunt species sunt: illis vero quae subsunt loco generis praeponuntur.89 Cum igitur duae formae sint omnium rerum, ut aut genera praeponantur, aut species supponantur, summitates, id est generalissimum genus, et specialissima species, singulas tantum continent habitudines.90 Illud, ut tantum genus, nunquam species videatur: illud, ut sola species, nunquam etiam genus appelletur.91 Subalterna vero quae media sunt duas formas habent, id est utrasque.92 Namque (ut frequentius insinuatum est) et generis quodammodo parentelam, et speciei derivationem sortita sunt.93 Nec hoc fortasse nos turbet quod species specialissima habet aliquid sub se.94 Namque homo, cum sit magis species, habet sub se singulos homines.95 Haec enim quamvis individuis supersit, nunquam formam specialitatis immutat.96 Cum enim sub se individua habeat quod ea contineat, quae sub una specie sint, et nulla substantia proprietate discrepent, species eorum vocatur quae continet.97 Ita homo et animalis species dicitur, quia continetur: et hominum singulorum species est, quia eos continet qui nulla unquam specie discrepabunt.98 Definitio igitur magis generum magisque specierum talis est: Magis genus esse dicitur, quod genus semper sit, nunquam species.99 et quo superius nullum genus sit.100 Rursus magis species est, quae species semper sit, nunquam genus.101 Et iterum quae nunquam dividitur in species, et quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur.102 Illa vero alia (ut saepe dictum est) et genera et species esse possunt, superioribus scilicet inferioribusque collata.103 Hoc autem attentissime respiciendum est, quod in diversis longe nationibus in eo genere, ubi ex sanguine aliqua cognatio deducitur diversarum cognationum gens ad unum caput generis duci potest.104 Namque cum Romani a Romulo sunt, Romulus autem a Marte, Mars a Iove, poterit genus Romanorum ad Iovem duci.105 Item quoniam Athenienses a Minerva, Minerva a Iove, potest Atheniensium genus ad eumdem Iovem velut ad originem duci.106 Item quoniam Persae a Sole, Sol autem a Iove, possunt Persae quoque ad eumdem Iovem, velut ad originem propriam deduci.107 Ita diversissimae gentes ad unius cognationem erigi possunt, quod idem in speciebus generibusque non fit.108 Nunquam enim diversa genera sub uno genere poterunt accommodari.109 Aristoteles enim primorum generum praedicamenta decem constituit, quae velut aliquis fons, ita subterioribus omnibus ortum quodammodo nationemque profuderunt.110 Haec igitur genera, quoniam generalissima sunt, et superius eis nullum aliud inveniri genus potest, ad unum genus reduci non poterunt.111 Quod si decem genera prima ad unum genus reduci non poterunt, nec illa quae subsunt eisdem generibus, id est species subalternaque genera, ad unum genus aliquando poterunt applicari.112 Nam si prima eorum genera ad unum superius duci non possunt, non est dubium quin ea ipsa quae sub ipsis sunt, ab uno genere coerceri continerique non patiantur.113 Nam si substantia, qualitas, et quantitas, et caetera sub alio communi genere poni non possunt, quod ipsa magis sunt genera, nec quidquid substantia fuerit, id est sub eodem genere, ut animal vel homo, vel item sub qualitate vel quantitate, ad aliquod genus commune se poterunt applicare.114 Nunquam enim inveniri genus poterit, quod haec decem genera solitario et proprio intellectu intra se possit veluti species continere.115 At dicat quis: Haec omnia decem genera si vere sunt subsistentia, quodammodo substantia vel entia dici posse.116 Flexus enim hic sermo est ab eo quod est esse, et in participii abusione tractum est propter angustationem Latinae linguae compressionemque.117 Haec igitur (ut dictum est) entia possunt appellari.118 Et ens hoc ipsum, id est esse, genus eorum fortasse dici videbitur, sed falso.119 Namque omnia quae inter se aequivoce nominantur, nunquam eiusdem continentiam generis sortiuntur.120 Quippe quorum substantia discrepat, non est dubium quin generis quoque ipsius definitio discrepabit: haec autem ut entia nominentur, non univoce, sed aequivoce praedicantur.121 Nam quoniam substantia ens est, et item qualitas ens, si quis rationem definitionemque substantiae et qualitatis dixerit, eademnam utrisque non poterit convenire, non est dubium quin substantia et qualitas non univoce, sed aequivoce praedicentur.122 Quod si aequivoce praedicantur, sub eiusdem generis fonte poni non poterunt.123 Non est igitur in generibus speciebusque aliquod genus solum quod possit diversa rerum genera coercere.124 Tunc Fabius: Abundanter haec, inquit, omnia, et de his ipsis rebus frequentius inculcatum est.125 Sed perge ad sequentia.126 Faciam, inquam.127 Haec enim, ut arbitror, sequuntur.128 Ergo decem genera constituit Aristoteles in praedicamentis quae magis genera sunt.129 At vero illae quae magis species sunt, semper in plurimo quidem numero sunt, non tamen in infinito.130 At vero individua quae ub magis speciebus sunt, infinita sunt semper. 131 Hoc enim dicere vult quod multo plures species sunt quam genera: habet enim genus sub se plurimas species: et quoniam decem genera rerum omnium prima sunt, species specialissimae non solum decem sunt, sed plures, non tamen infinitae.132 Individua vero quae sub magis speciebus sunt infinita sunt, et eorum intelligentia nulla unquam capi scientia potest.133 Quae enim infinita sunt nullo scientiae termino concluduntur.134 Igitur omnis a nobis divisio, omnisque scientia a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species deducatur.135 Ibi enim consistentes integram superiorum scientiam accipere possumus ac retinere.136 Si quis autem individua velit scientia disciplinaque comprehendere, frustra laborat: sed ita iubemur a magis generibus usque ad magis species per media intervalla discurrere, ut specificis differentiis dividentes subalterna genera, a magis generibus usque ad magis species descendamus.137 Specificae differentiae sunt quae speciem quamcunque declarant.138 Declarant autem species differentiis hoc modo.139 Si quis enim dicat substantiam, ut ponat sub substantia, corpus sub corpore, animatum corpus sub animato corpore, animal sub animali, rationale animal sub animali rationali, mortale, et omnes has species quae sunt substantiae cum differentiis posuerit, hominis scilicet species informabitur.140 Nam corpus animatum ab inanimato corpore differentia est.141 Porro autem animal ab insensibilibus, et rationale ab irrationali, et mortale ab immortalibus differentiae sunt: haec igitur omnia cum iunxeris, unam speciem declarabis, id est hominem.142 Nam cum dicis corpus animatum, animal rationale et mortale, quae scilicet differentiae in subalterno ordine sibi suppositae sunt, hominem demonstrasti.143 Sunt autem quaedam aliae differentiae, quae tales sunt, ac si dicas animal rhetoricorum, quod solus homo rhetor esse possit.144 Sed haec differentia non specifica differentia est, et substantiam hominis naturamque non perficit, sed tantum artem quamdam scientiamque commendat.145 Illae igitur in divisionibus differentiae speciesque prosunt, ex quibus illa quae dicitur magis species informatur, et haec vocatur specifica differentia, quae magis speciem possit efficere.146 Ergo cum per haec descensum fuerit ad magis species, relinquenda sunt sub magis speciebus individua, nec eorum est aliqua scientia requirenda.147 Nam illa non solum infinita sunt, sed etiam quaecunque in sese continuerint infinita fiunt.148 Rhetorica enim species est.149 Sed cum venerit in singulos homines, tunc per singulos et infinitos divisa, singula etiam fiet et infinita.150 Si enim omnes quicunque sunt vel fuere numerentur rhetores, nullus unquam huiusce numerationis finis erit, cum praesertim etiam per infinita tempora in futurum singuli homines rhetores esse possint.151 Hic Fabius: Hoc igitur, inquit, erat quod ait.152 Porro autem vel artium vel disciplinarum cum individua per singulos homines esse ceperint, rationem ad percipiendum capere vel habere omnino non possunt. 153 Et ego.154 Hoc, inquam, est quod cum artes vel disciplinae, quae in sua specie una ante collecta fuerint, in individua venerint, id est, per singulos homines in infinitam multitudinem innumerabilemque sese dispertiunt: hoc autem idcirco evenit, quod haec eadem ratio est quam Porphyrius ipse dicere non neglexit.155 Genus enim cum unum sit, plurimarum specierum progenitivum est.156 Namque sub uno genere plures species inveniuntur, idcirco quoniam species genus illud unde profluunt, in plurima segregant atque dispertiunt.157 Genus autem plurimas colligit res, sicut ipsum a plurimis iterum speciebus dividitur.158 Namque homo, corvus et equus, quae sunt species, quantum ad animal, aequaliter animalia sunt.159 Ita enim nomen animalis omnes suas species intra se continet.160 Quod si et in homine animalis nomen est, et in corvo, et in equo, non est dubium, quoniam illud genus, quod sub seipsum ea continet, species divisae inter se dividant multiplicentque.161 Colligit igitur genus species in se, species vero suapte natura genus ipsum dispertiunt.162 Est igitur genus collectivum specierum suarum et quodammodo adunativum.163 Species vero divisae generis quodammodo et multiplicativae.164 Igitur quicunque ad magis genera ascendit, omnem specierum multitudinem per genera colligit adunatque.165 Cum vero a magis generibus usque ad magis species decurritur, omnis unitas generum superiorum in multifidas ramosasque species segregabitur.166 Quod autem ait multitado capienda, perinde est ac si diceret, multitudo facienda est: nam cum dividis genus in species, easdem species multas esse accipis, quas tu idem fecisti.167 Species quoque ab hac generis adunatione ac quodammodo collectione non discrepant.168 Namque et ipsae infinitatem individuorum ad unam revocant formam.169 Singulorum enim hominum species quae est homo, collectiva est, hoc modo.170 Ad hominis enim speciem cuncti singuli homines, unus homo sunt, id est prima species quae nos continet coercetque.171 Porro autem ipsa species in nos multos scissa dividitur.172 Omne enim quod singulum est atque individuum, illud unde nascitur dividit.173 Omne quod non est singulum atque individuum, sed dividi potest, non per se ipsum magis dividit subteriora, quam colligit.174 His igitur expeditis, constat et genus plurimarum specierum esse genus, et speciem plurima sub se individua coercere.175 Nam si illa quae sunt subteriora dispertiunt, et in multitudinem dissipant dividuntque, non est dubium quin superiora semper inferioribus pauciora sint.176 Praedicamenta vero quae aliud de alio praedicantur, vel ad se invicem quae torquentur, hoc modo sunt: omnis enim res alia aut maior erit, aut minor, aut aequa; omne quod est maius, de minore poterit praedicari: nam cum animal sit maius ab homine, poterit animal de homine praedicari, minus vero de maiore non dicitur.177 Nam quoniam animal est et homo et equus, ad animal hominem si praedicare volueris, tantum haec convenit praedicatio, quantum convenit animal partem esse super hominem.178 Age enim, converte, et die hoc esse animal quod hominem: quantum igitur pars est animalis, quae hominis speciem contineat, tantum animal homo est.179 In illis autem aliis partibus animalis quae aliud continent quam est species hominis, hominis appellatio non convenit.180 Nam si dicas animal, hoc est, quod homo in illa parte in qua equus est non erit homo, atque ideo universaliter non convertuntur.181 Nam si dicis, omnis homo animal, verum est.182 Si dixeris, omne animal homo est, falsum est.183 Quod si maiora de minoribus idcirco praedicantur, quia omne maius minus in se continet: et minora de maioribus idcirco non praedicantur, quia maiora minoris definitionem supervadunt, et quodammodo exsuperant, non est dubium quin illa quae sunt aequalia, sibi possint ipsa converti.184 Aequalia autem illa sunt quae neque minora neque maiora sunt, id est, ut si in quamlibet speciem apponantur, et omni illi speciei adsunt, et nulli alii: nam omnis homo risibilis est, et nulla alia species risibili potest proprio nuncupari, atque ideo quoniam aequalia sunt convertuntur.185 Dicis enim: Quid est homo?186 Risibile; Quid est risibile?187 Homo: et item, Quid est hinnibile?188 Equus; Quid est equus?189 Hinnibile.190 Quod si semper maiora de minoribus praedicantur, superiora necesse est genera esse, et omnia subalterna minora.191 Quod si subalterna omnia minora sunt, non est dubium quin si quis per subdivisionem descendat ad ultimam speciem, quodcunque genus de vicinis sibi praedicabitur, etiam de subalternis praedicetur: namque substantia habet sibi vicinum ad subteriora genus, ad se vero speciem, quod est corpus; de hoc igitur substantia praedicatur.192 Si quis enim interroget quid est corpus, dicitur substantia.193 Sub corpore vero est animatum corpus, et sub eo animal.194 Ergo quoniam substantia idcirco praedicatur de corpore, quia illi est superior, necesse est, quibus corpus superius fuerit, eisdem etiam sit substantia superior.195 Nam si corpus praedicatur de animato corpore, et de animali, praedicabitur etiam substantia de animato corpore, et de animali.196 Sic igitur quaecunque superiora fuerint de subterioribus non solum sibi vicinis, sed etiam longe subterioribus praedicantur.197 Nam si maiora sunt iis quae sibi vicinae sunt speciebus, multo maiora erunt etiam illis quibus illae vicinae species fuerint ampliores: ergo de quibuscunque species praedicatur, de ipsis praedicabitur et illius speciei genus.198 Nam si species aliqua, aliqua re maior est, multo genus speciei ipsius illa re qua species maior est, maius erit.199 Atque ita ad id praedicabitur quemadmodum ipsa species antea praedicata est.200 Quod si ita est, non est dubium quin genus quoque generis illius, quod ad illud ad quod species praedicabatur, poterat praedicari, etiam id quoque de eo de quo species et genus speciei praedicabatur, praedicari posse.201 Nam si quis dicat Ciceronem esse hominem, cum animal hominis genus sit, non erit absurdum Ciceronem animal praedicari, et cum animalis ipsius substantia genus sit, non erit inconveniens Ciceronem substantiam praedicari, quoniam quae supersunt de subterioribus praedicantur, et quae subteriora sunt si qua alia sibi subteriora habeant, illud primum genus habebunt etiam ista subteriora, et de his non inconvenienter praedicabitur.202 Igitur species de individuo praedicatur ut magis, magis genus vero de omnibus subalternis, et de magis specie praedicatur: aequo enim modo dicitur et corpus substantia, et animatum corpus substantia, et sensibile corpus substantia, et rationale animal substantia, et mortale substantia, et homo substantia, et de ipsis etiam magis genus individuis praedicatur, ut dictum est: potest enim Cicero dici substantia, species vero sola de nullis aliis, nisi de individuis praedicatur, ut praedictum est: individua autem ipsa de nullo alio praedicantur nisi de ipsis, id est singulis.203 Natura autem individuorum haec est, quod proprietates individuorum in solis singulis individuis constant, et in nullis aliis transferuntur, atque ideo de nullis aliis praedicantur.204 Ciceronis enim proprietas cuiuslibet modi fuerit, neque in Catonem, neque in Brutum, neque in Catullum aliquando conveniet.205 At vero proprietates hominis quae sunt idem rationale, mortale, risibile, pluribus, et omnibus individuis possunt et singulis convenire.206 Omnis enim homo et sigillatim individuus, et rationalis est, et mortalis, et sensibilis, et risibilis.207 Atque ideo illa quorum proprietates possunt aliis convenire, possunt de aliis praedicari.208 Haec autem quorum proprietas in aliis non convenit, nisi in se ipsis tantum singulariter, de aliquibus aliis praeter se singulariter praedicari non possunt.209 Repetendum est igitur, quod omne individuum specie continetur, species vero ipsa coercetur a genere, et unum quasi omnium totum corpus, magis genus est, et nunquam est pars: individuum vero pars semper est, nunquam est totum.210 Species autem et pars et totum merito nuncupatur, nam ad genus pars est, ad individua totum: dividit enim genus (ut dictum est) et individua colligit.211 Sed species pars est alterius, id est, generis, totum vero non est partis, sed partium.212 Namque genus et unum est, et plures species unius rei, id est, unius generis species pars est.213 Et quoniam individua plura sunt, et infinita sub una specie quae illa individua colligit, species illa non est unius totum, id est, non est partis totum, sed plurimorum, id est partium; plures enim partes sub ea individuorum sunt, quarum totum species, id est homo, appellatur.214 Sed de genere et specie sufficienter dictum est.215 Et quoniam matutinae salutationes vocant, in futuras noctis vigilias quod est reliquum transferamus.
Boethius HOME

bnf8672.74 bnf11129.22 bnf12958.13 csg831.220

Boethius, Dialogi in Porphyrium, 1, DE GENERE. <<<    
monumenta.ch > Boethius > DE DIFFERENTIA. > DE ACCIDENTI. > . . . > DE GENERE. > DE SPECIE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik