monumenta.ch > Boethius > DE DIFFERENTIA. > DE ACCIDENTI. > . . . > DE GENERE.
Boethius, Dialogi in Porphyrium, 1, . . . <<<     >>> DE SPECIE.

Boethius, Dialogi in Porphyrium, 1, DE GENERE.

1 Videtur enim neque genus, neque species, simpliciter appellari, id est uno modo.2 Genus namque dicitur quorumdam ad se invicem, et ad aliquem quodam modo se habentium collectio, per quam Dardanidum dicitur genus.3 Dicitur rursus genus uniuscuiusque generationis principium, aut a generante, aut ab eo loco in quo quis genitus est Caetera, inquit, fere nota sunt.4 Tunc ego: Si vim prius aequivocationis aspicias, divisionem generis diligenter agnosces.5 Placet enim generis nomen cum sibi subiectis aequivoce nominari.6 Aequivoca vero sunt, quae cum nomine una sint, longe diversa substantiae ratione et diffinitionis discreta sunt, ut si quis hanc, verbi gratia, statuam Veneris appellet.7 Congruunt igitur Venus ipsa et statua Veneris unius nuncupatione vocabuli, quod utrique Veneris nomen est.8 Si quis vero quid sit utrumque definiat, longe aliam vere Veneris, aliam lapidis, rationem definitionemque constituet.9 Speculantibus igitur illa esse aequivoca, quae uno vocabulo apellentur, definitionibus vero diversis constituantur, clarescet (ut opinor) participatio generis quam Porphyrius fecit praevisa.10 Omne enim quidquid a genere in species ducitur, univocum, non aequivocum est.11 Univocum est, quod et eodem nomine vocari, et eadem definitione constitui potest, ut et animal genus, homo vero species, sed idem homo animal est.12 Genus igitur et species, id est animal atque homo possunt unius animalis nomine nuncupari, ut utrumque animal vocetur, sed eadem definitionibus non discrepant.13 Nam si definitionem reddas animalis, dicas id esse animal, quod est substantia animata sensibilis: quam definitionem si ad hominem vertas, non erit absurdum dicere hominem substantiam esse animatam atque sensibilem sicut animal, sed hoc superius dictum est.14 Si enim univoca sunt, quae uno nomine atque eadem definitione constituuntur, aequivoca vero quae uno nomine sunt, et non sunt sub una definitione substantiae, quidquid univocum est, ut animal genus ad suas species est, in his genera speciesque versantur: quidquid aequivocum est, ut aries, namque plura significans aequivocum est, sed non censetur participatione generis et speciei, non est in eis talis participatio, ut speciebus et generibus censeantur.15 Quae enim erit in his generis specieique cognitio, in quibus substantiae definitio atque integerrima ratio disgregatur?16 Ita ergo Porphyrius nomen generis in tres dividit formas, sed ut aequivoca, non ut univoca, id est ut hae formae uno quidem generis nomine contineantur, sui autem proprietate disgregata dissentiant: et hoc modo illud in tres dividit partes, ut dicat vocari semel genus eorum inter se plurimorumque collectio, qui ab uno quocunque nomen generis trahunt, ut Romani a Romulo trahentes genus, ex eodem genere esse dicuntur.17 Secundo vero loco dici genus affirmat, uniuscuiusque generationis principium, aut a generante, aut a loco in quo quis genitus est, ut Aeneam ab Anchise et genere dicimus esse Troianum.18 Tertium vero genus dicitur illud cui species supponitur.19 Victorinus vero duo superiora genera in unum redigit.20 Nam et multitudinis congruentiam inter se per eamdem generis nuncupationem, et quorumcumque a genere lineam et locum in quo quis natus est uno generis vocabulo et designatione esse declarat.21 Addit autem ipse quod soli Latinae linguae congruere possit: dicit enim secundo modo genus dici, ut est genus causae honestum: quae genera causarum Graeci in rhetorica arte genera esse non putant, sed σχήματα vocant, id est figuras.22 Genera autem sola principalia accipiunt, demonstrativum, deliberativum et iudiciale.23 Quae ipsa εἴδη rhetorices vocant, id est species rhetoricae, genera vero causarum nos dicimus.24 Tertium vero genus est id quod Porphyrius ponit, id est sub quo differentiis distributae species supponuntur.25 Sed quoniam de tertio genere tractaturus est, Victorini culpam, vel, si ita contingit, emendationem aequi bonique faciamus.26 Nunc ergo ad priorem apud Victorinum generis significationem revertamur, et eius ut sunt verba enodanda atque explananda sumamus.27 Genus namque, inquit, dicitur quorumdam ad se invicem et ad aliquem quodammodo se habentium collectio.28 Hic ergo utrumque monstravit, et cognationem inter se multitudinis et lineae ductum.29 Nam cum dicit genus quorumdam collectionem ad se invicem quodammodo habentium, id est aliqua inter se cognatione iunctorum, cognationes monstrat: et quod addidit, et ad aliquem, generis lineam significat, quam singuli contingentes, et ad unum sese ipsius generationis applicatione iungentes, plures ex eadem linea iuncti atque cognati sunt, ut sit hic ordo: Genus dicitur quorumdam collectio ad se invicem quodammodo et ad aliquem habentium, id est ad alicuius lineam per genus contingentium, ut per collectionem cognationem demonstret, et per habitudinem quodammodo ad aliquem colligatam, lineam generis ductumque designet.30 Sequitur ergo, et id planius lucidiusque significat, cum dicit: Dicitur rursus genus cuiuscunque generationis principium, aut a generante, aut ab eo loco in quo quis genitus est.31 Id ipsum latius expedit quod superius stricto et sentuoso brevitatis vinculo colligaverat.32 Dicit enim rursus genus dici, aut a generatione, id est a quo quis genitus est, aut ab eo loco in quo quis natus est.33 Sed rursus particula, si ad hoc connectatur, quod ait aut ab eo in quo quis genitus est, intellectus non titubat, ut sit ordo.34 Dicitur genus uniuscuiusque nativitatis principium, aut a generante, aut rursus ab eo loco in quo quis genitus est, vel certe erit simplicior expositio, si priorem generis significationem, id est quorumdam ad aliquem quodammodo se habentium collationem, ad solius cognationem multitudinis accipiamus: lineae vero ductum et loci generationem in inferiori significatione distribui, ita tamen ut una quodammodo generis significatione, et multitudinis cognationem, et a generante lineam, et loci nativitatem significet.35 Haec enim omnia de sola cuiuslibet nominatione tractantur.36 Quare non absurdum est omnia quae ad ortum genitalem cuiuslibet pertineant una significatione generis contineri.37 Proprie tamen et simplicissimae expositionis est quatuor significationes generis constituisse Victorinum, ut ad tres Porphyrii unam ipse addiderit, et honestum genus causae, ut sint generis hae quatuor significationes, multitudinis cognatio, lineae ductus, genus causae, genus specierum.38 Sequitur secunda generis divisio apud Victorinum, ut est genus causae quae Graeci (ut dictum est) non genera sed σχήματα vocant.39 Tertiae vero significationis generis hic modus est, genus dici cui supponitur species, id est genus illud a quo species derivantur, quod ait ad superiorum fortasse similitudinem aequitatemque dispositum.40 Sic enim genus speciebus suis principium est, ut Romulus his qui ab eo cognati sunt iunctique Romani.41 Item eodem modo nomen Romuli Romanos omnes continet, quemadmodum nomine generis species continentur.42 Nam sicut a Dardano Dardanidae prioris nomen Dardani in sese ipsos posteriores accipiunt: ita et animal, cum, verbi gratia, species habeat hominem atque equum, equus scilicet atque homo animalis in se vocabulum capere, ut dicantur ipsa animalia, non recusant.43 Eodem igitur modo species sub generibus continentur, quemadmodum cognati homines sub illo a quo illam cognationem forte traxerunt.44 Nam et genus speciebus principium est, et plurimarum in se specierum collectivum est.45 Rursus primum cognationis nomen et ipsius generationis est principium, et in illius solius vocabulo diversitas hominum vocabuli et generis participatione colligitur, atque hoc est quod ait his verbis: Aliter dicitur genus cui supponuntur species, iuxta similitudinem forte superiorum appellatum: etenim principium quoddam est genus his quae sub ipso sunt, et videtur multitudinem continere omnium quae sub se sunt.46 Sed cautissime est additum, videtur.47 Si enim nihil haec omnia distarent, una significatio generis esset, et ea quae in species funditur, et ea quae in cognatione dividitur.48 Sed est inter haec genera talis diversitas, et quod genera earum specierum, quae sub se habent alias species, aequaevis speciebus aequaliter sunt genera.49 Hominem enim et equum, qui sub animali sunt, neutrum neutro possumus dicere prius, quantum pertinet ad tempus, inchoationemque nascendi.50 Nam si qua res una sit prior, altera posterior, et eas sub uniuscuiusque generis nomine quis velit aptare, non poterit.51 Genus enim speciebus suis aequaliter genus est.52 Quod si genus speciebus suis aequaliter genus est, species ipsae eius ordinis inter se aequali tempore ortuque censentur.53 At vero in generibus quae cognationes efficiunt non ita est.54 Quisquis enim fuit Capis pater, qui Capuam condidit, si solum filium Capim progenuit, et ab eo uno Capuanorum cognatio iunctioque manavit, distat a genere cuius species supponuntur, quod genus uni speciei genus esse numquam potest nisi pluribus, quod quoniam est idoneum genus illud, id est principium cognationum etiam ab uno filio colligere et congregare cognationem, quod genus per species ductum facere non potest, nisi plures species supponantur.55 Constat in hoc distare genus quod cognationem colligit, et a quo species dividuntur.56 Potest autem distare in hoc etiam quod genus, id est principium cognationis potest habere sub se duos, ex se non aequali temporis conditione progenitos, sed alium posterioris ortus, alium vero senioris, quod in generibus, speciebusque non convenit.57 Nam (ut superius dictum est) species nisi sibi aequales fuerint non merito, sed natura, sub genere poni non possunt.58 His igitur expeditis sequitur Toties igitur de genere dicto, de postrema significatione inter philosophos disputatio est, quod definientes ita declarant: Genus esse quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit, praedicetur. 59 Quod dicit toties, tertio demonstrare vult, atque hoc propter lucidam operis seriem admissum est, ut, quoniam genus plurimorum nomen est, omnis eius primum significatio diceretur, ut de qua disputandum esset, aliis reiectis, eligeretur.60 Quod ait hoc modo, cum toties, id est tertio genus dicatur apud philosophos unde ipse tractaturus est de postrema generis significatione quam dixit, id est de illo genere quod sub se species habet disputatio consideratioque vertitur.61 At vero de superioribus generibus, id est de cognatione et loco in quo quis genitus est, aut historicorum, aut poetarum exspectatio est, secundi vero generis rhetorum, tertii philosophorum consideratio est.62 Etiam hic in disputationibus ordo est, quod cum inciderint res quae multis possint nominibus nuncupari, et de uno quocunque eorum vocabulo tractari disserique necesse sit, ducuntur prius in ordinem omnia, ut id quod eligitur et reiicitur distinguatur.63 Sed illa quae reiicienda atque explodenda sunt prius dicuntur.64 Illud vero quod disserendum tractandumque capitur posterius nominatur, ut hic illa posterior generis significatio posita est, quam disserendam accepturus prius definiendam, et termino quodam circumscribendam demonstrandamque suscepit.65 Omnis enim res nisi quod prius sit, constiterit, eius tractatus vacuus modo speculationis habebitur.66 Definit igitur genus sic: Genus esse, quod ad plures differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicatur, velut animal, quae diffinitio talis est: Omnia quae distant, habent inter se quamdam differentiam qua distare et differre videntur.67 Porro autem si quod sit genus, et sub eo species supponatur, duas vel plures necesse est species poni sub genere, quoniam unius speciei genus esse non potest.68 Sed si plurimae species erunt, aliqua necesse est differentia dividantur, aliter enim plures esse non possunt.69 Nam si nihil distent, non erunt plures species, et nomen generis perit.70 Constat igitur eas sub genere poni species, quae differentiis distributae plures numero ipsarum differentiarum divisionibus componantur.71 Ergo, quoniam superius dictum est in omnibus definitionibus a genere definitionis trahendum esse principium, si quam cuiuslibet speciem definire volueris, genus primo necessario nominabis, et ad illam speciem quam definis, generis nomen prius aptabis.72 Et hoc illam principaliter dicis esse, quod est illud genus sub quo ipsa species quam definis est posita.73 Post autem differentiis propriisque eam ab aliis circumscriptione quadam definitionis excludis.74 Nam si dicis animal esse hominem, animal genus est, species vero homo.75 Nomen igitur animalis, id est generis de homine, id est specie praedicasti, cum dixeris hominem esse animal.76 Quod si nomen generis in definitionibus ad unam speciem dicere posses, de ea nomen generis praedicares: species autem ut non aequali modo generibus suis species sint, nihil vetat, imo etiam necesse est semper quaecunque sunt genera de sibi subiectis speciebus in definitionibus, vel in quibuslibet interrogationibus praedicari.77 Sed quoniam praedicatur genus de speciebus, quomodo praedicatur agnoscendum est.78 Nam si dixeris quid est homo, et aliquis responderit, animal, bene et integre respondisse videtur, et certe.79 Nam cum tu quid sit homo interrogaveris, ille respondit animal, genus scilicet de specie in eo quod quid sit species praedicatur.80 Nam tu quid esset species interrogasti: ille vero in eo quod quid sit species de qua interrogasti, animalis nomen, id est genus accommodavit.81 Plena igitur et propria definitio facta est generis, hoc esse genus, quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit appellatur, ut animal: animal enim ad hominem, equum, bovem, corvum, anguem, et alia plura quae differentiis speciebusque differunt, in eo quod quid sit appellatur.82 Sed utrum sic dixit genus esse, quod ad plurimas species differentia distantes in eo quod quid sit praedicetur, an sic dixit genus esse, quod ad plurimas genus differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicetur, nihil interest.83 Nam sive differentiae specie distent, sive species differentiis distent, utrumque idem est.84 Nam sive rationale et irrationale quae sunt differentiae, specie hominis, verbi gratia, atque equi distent, sive species homo atque equus differentia rationali atque irrationali dividantur et distent, nihil interest.85 Quare plena perfectaque facta est generis divisio.86 Sed definitiones duplicibus modis fiunt: una enim definitio est, quae (sicut dictum est) a genere trahitur.87 Sed quoniam sunt quaedam genera magis, quae super se genus aliud habere non possunt, ut sunt praedicamenta decem quae Aristoteles constituit; eorum igitur definitio quae haberi potest, quorum genus inveniri non potest, quod omnium quaecunque sunt ipsa sunt genera.88 Horum ergo quos Graeci ὑπογραφοὺς λόγους dicunt, Latini subscriptivas rationes dicere possunt, reddemus.89 Subscriptivae autem rationes sunt demonstrativae et quodammodo insignitivae proprietatis illius rei, quae cum ipsa generalissima sit, et genus eius nullum reperiri possit, eam tamen definire necesse est: et Aristoteles, quoniam substantiam genus generalissimum definire volebat, et eius nullum genus poterat invenire, proprietatem quamdam et demonstrationem subscriptionemque ipsius rei dicit esse subiectum.90 Substantia enim omnibus subiecta est.91 Accidens enim quod in novem dividit partes, praeter substantiam esse non potest, atque ideo omnia quaecunque definienda sunt, si genus non habeant, eorum subscriptivam quamdam et demonstrativam rationem reddi necesse est.92 Sic igitur nunc genus, quoniam rem ipsam definiendam putabat, non duxit a genere definitionem, sed dedit quamdam generis demonstrationem proprietatemque.93 Dico autem quod Porphyrius vel subalternorum generum, vel illorum quae generalissima sunt, hanc dederit definitionem, et quodammodo subscriptionem demonstrationemque.94 Nam si quod genus habet aliud genus, et item hoc ipsum aliud, et item aliud, si nullum erit supra genus, quod genus non habeat, in infinitum procedit ratio.95 Sin vero habuerit, necesse est quoque istam definitionem aperte ordinateque congruere.96 Dico autem genus non animal animali, neque quod homo species sit homini, atque equus equo: sed illud quo ipsum animal homini atque equo genus est, animal enim ipsum per sese nulli genus est, neque homo ipsum per sese ulli species est, neque equus ipsum per sese ulli species est, sed sunt genera et species ad alterius participationem.97 Nam, quoniam sub animali est equus atque homo, non ad seipsum animal genus est, sed ad equum atque hominem.98 Et item species quae vocantur, homo scilicet atque equus, non ad equum atque hominem, sed ad animal species sunt.99 Dico igitur genus et species non ipsas substantias in quibus genus et species sunt, sed ipsam participationem priorum ad subteriores, et subteriorum ad priores.100 Haec igitur participatio, quoniam et in magis generibus, et in magis speciebus, et in subalternis generibus, et in subalternis speciebus una atque eadem est, et huius participationis inveniri genus non poterat, haec definitio generis quae facta est, non a genere tracta est, sed subscriptiva ratio et demonstrativa et designativa quodammodo generis est reddita.101 Hic Fabius: Subtiliter, mehercle, et quod nunquam fere antehac audivimus, sed perge, quaeso te.102 Iam enim certant sidera quodammodo, et nox luce superatur.103 Tunc ego: Sequitur rerum omnium prima brevisque divisio.104 Ita enim ait: Eorum quae dicuntur, alia ad proprietatem dicuntur, sicut sunt omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud.105 Alia quae ad multitudinem, ut sunt genera, species, et differentiae, et propria, et accidentia.106 Haec enim communiter non unius propriae appellationis sunt.107 Est enim genus ut animal, species ut homo, differentia ut rationale, proprium ut risibile, accidens ut album, sedere.108 Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est quod de pluribus praedicatur. 109 Brevis (ut supra dictum est) et distincta divisio.110 Omnis enim res, aut unius rei nomen est, aut plurimarum, et hoc est quod ait: Eorum quae dicuntur alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia individua.111 Quid autem sit breviter explicandum est.112 Omne genus, quoniam sub se species habet, species vero differentiis disiunguntur, et proprietatibus explicantur.113 Accidunt autem in speciebus accidentia secundo loco, principaliter vero in individuis quae sunt sub speciebus.114 Quid autem sit posterius dicendum est.115 Genera igitur et de speciebus dicuntur, et de differentiis quae ipsas species distribuunt, et de propriis quae species componunt, et de his accidentibus quae cum principaliter individuis fuerint, in speciebus esse dicuntur: hoc autem monstremus exemplis, et sit nobis genus animal, sit species homo, sit differentia rationale, sit proprium risibile, sit accidens stans vel ambulans, vel aliquid in mensura corporis, ut tripedalis.116 Animal ergo quod genus est, dicitur de specie, id est de homine.117 Dicis enim hominem esse animal.118 Porro autem de speciei differentia nihilominus dicis genus.119 Dicis enim rationale esse animal.120 Nihil autem prohibet eodem modo et de proprio genus dicere.121 Nam si dicas quid est risibile, non absurdum est animal nominare.122 Accidentia vero hoc modo principaliter in individuis, secundo vero loco sunt in speciebus.123 Nam si quis dicat singulos homines, utputa Ciceronem sedere vel stare, vel quod aliud libet, in specie hominis eadem quoque convenire necesse est.124 Nam si Cicero sedet, sedet etiam homo.125 Si Cicero ambulat, ambulat etiam homo.126 Ergo si qua accidentia venerint ab individuis, et ea tracta in speciebus consederint, ad ipsa quoque accidentia dici poterit genus.127 Quid est enim ambulans, si quis interroget?128 merito animal dicitur.129 Nihil enim ambulare nisi animal potest.130 Porro autem sub speciebus individua sunt, ut Cicero et Virgilius sub homine ad quae individua genus speciei praedicari potest.131 Nam si interrogaveris quid est Cicero?132 merito animal dicas.133 Genus igitur et ad speciem et ad differentias, et ad accidentia, et ad propria, et ad individua nominatur.134 Porro autem species, non iam de genere, neque de differentiis, sed de solis propriis et subiectis individuis appellatur.135 In illis, id est individuis, quia superest; in propriis, quia aequalis est.136 Quid autem sit hoc modo videmus: Omnia genera speciebus suis supersunt et abundant.137 Abundare autem genera dicimus speciebus, plus habere genera virtutis quam species.138 Homo enim quod est species solum homo est.139 Animal vero quod est genus, non solum homo est, sed et equus vel bos, vel quodlibet aliud animali suppositum.140 Ita maior vis generis recte de minori sibi et subiecta specie praedicatur.141 Alia vero sunt, quae sibi sunt paria ut sunt propria et species.142 Species est homo, proprium risibile.143 Quidquid ergo fuerit risibile, hoc est homo.144 Quidquid homo, hoc risibile est.145 Itaque neque risibile hominis, neque homo risibilis potentiam supervadit, sed aequalia sibi ad se invicem praedicari possunt, ut si dicas, quid est homo?146 Risibile.147 Quid est risibile?148 Homo.149 Ita igitur quaecunque superiora fuerint ad illa quae subteriora sunt, praedicantur.150 Et quaecunque aequalia fuerint, pariter sibi ad invicem praedicantur.151 Illa vero quae subteriora sunt et minora, de superioribus et abundantibus ut sunt genera et species praedicari non possunt.152 Nunquam enim recte speciem de genere praedicabis.153 Ita ergo species de proprio praedicatur ut pari.154 Sed quoniam sub speciebus sigillatim individua sunt: individua autem vocamus quae in nullas species, neque in aliquas iam alias partes dividi possunt, ut est Cato, vel Plato, vel Cicero, et quidquid hominum singulorum est: hos enim in nullis partibus dividis, ut animal in species, hominem scilicet, atque equum, hominem quoque ipsum specialem, et singulos circumplectentem, in Catonem, Platonem, Virgilium, et omnes sigillatim homines distributos, hominem vero ipsum singularem, id est Ciceronem, in nullos alios distribuere possumus, atque ideo ἄτομον, id est individuum vocitatum est.155 Species ergo quae ad propria aequaliter praedicatur ad individua, quoniam maior est species hominis, quam quodlibet aliud individuum, ita praedicatur ut superius ad id quod est subalterius.156 Cicero enim solus Cicero est, homo autem non solus est Cicero, quod si ad individua praedicatur, et ad individuorum accidentia praedicatur.157 Ita igitur species ad genus quod superius est non praedicatur, neque ad differentiam, quia differentia (ut nunc monstraturi sumus) super speciem est, ad proprium vero cui par species est, vel ad individuum cui superest, praedicatur.158 Differentia vero et ad species, et ad propria, et ad accidentia, et ad individua praedicatur.159 Namque rationale quod est differentia ad hominem praedicatur, quod est species.160 Ita rationale quod est differentia, praedicatur ad risibile, id est proprium.161 Dicitur enim id esse risibile, quod rationale.162 Nam si homo rationale, et homo risibile, constat id quod est risibile etiam rationale posse nominari.163 Quod si ad species differentia dicitur, species autem ad individua praedicatur, necesse est ut differentia quoque ad individua praedicetur.164 Dicis enim qualis est Cicero?165 rationalis.166 Quod si differentia ad individua praedicatur, accidentia vero individuis accidunt, necesse est differentias ad accidentia praedicari.167 Proprium vero quoniam semper unius speciei proprium est, et ad unam speciem praedicatur solam, cui est proprium.168 Risibile namque quod proprium est, ad solam hominis speciem praedicatur.169 Quod si ad hominis speciem praedicatur, species vero ad individua dicitur, non est dubium quin proprium quoque de individuis praedicetur.170 Nam si homo risibile animal est, Cicero quoque et Virgilius risibilia animalia recte dicuntur.171 Quod si proprium ad individua recte dicitur, recte etiam et de accidentibus praedicatur, quae ipsis accidunt individuis.172 Accidentia vero et ipsa, et de speciebus, et de aliis omnibus praedicantur, et de ipsis maxime individuis.173 Namque et albus equus et albus homo dicitur, et iterum niger equus, et niger Aethiops dicitur.174 Quod si ita est, animal quoque nigrum dicitur.175 Dicitur etiam rationale nigrum et irrationale nigrum, quippe si equus et homo aethiops nigri sunt.176 Dicitur etiam risibile nigrum cum hominum quis niger fuerit.177 Dicitur etiam individuum nigrum, cum sic quis unus homo ex Aethiopia nominatur.178 Quod cum ita sit, constat et genus ad plurima praedicari, id est species, differentias, accidentia, propria, atque individua, nihilominus et differentiam ad plurima praedicari, id est ad species, propria ad individua et accidentia, et proprium ad plurima, id est speciem, individua et accidentia.179 Et speciem ad plurima, id est individua et accidentia.180 Accidens vero et ad genus et ad speciem, et ad proprium, et ad differentiam, et ad individua.181 Quod si ita est, has quinque res constat ad plurima praedicari.182 At vero individuum, quoniam sub se nihil habet, ad singularitatem quamdam et unitatem praedicatur.183 Cicero enim unus est, et ad unum nomen aptatur.184 Ita individua quae ad unitatem dicuntur, cunctis superioribus supposita sunt, ut genus, species, differentia, ad propria, vel accidentia, quamvis ad se invicem dici possunt, ad individua tamen aequaliter praedicantur, ut superius demonstratum est.185 Individua vero, quoniam sub se nihil habent ubi secari distribuique possint, ad nihil aliud praedicantur, nisi ad seipsa quae singula atque una sunt.186 Atque hoc est quod ait: Eorum quae dicuntur alia ad unitatem dicuntur, sicut omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud.187 Alia quae ad multitudinem, ut sunt genera, et species, et differentiae, et propria, et accidentia.188 Haec enim communiter non unius propriae appellationis sunt.189 Simile est ac si diceret: Haec enim communiter ad plurima praedicantur non ad unitatem, sicut individua.190 Et quid sint genera vel species vel differentiae vel propria vel accidentia exemplum supponit dicens: Est enim genus, ut animal; species, ut homo, quam dudum hominis speciem cum aliis animantibus sub animali posuimus.191 Differentia, ut rationale qua species, scilicet hominis ab irrationali distat animali.192 Proprium, ut risibile, quod nullum aliud animal, neque rationale, neque irrationale habet.193 Nullum enim animal ridet, nisi solus homo.194 Quare cum quaedam coelestium potestatum animalia rationabilia sint, eorum tamen proprium risibile non est, quoniam non rident.195 Recte igitur risibile solius hominis proprium praedicatur.196 Accidens, album, nigrum et sedere, quoniam in substantia hominum non sunt, merito accidentia nominantur.197 Nam si substantiae cuiuscunque speciei interesset, id quod accidens dicimus, interempto accidenti periret etiam eius speciei substantia cui accidit.198 Nam quoniam rationale in hominis substantia est, si rationabilitas interimatur, hominis quoque substantia necessario peritura est.199 Idcirco, quoniam in ipsius speciei substantia naturaque versatur.200 At vero album et nigrum, vel quaecunque sunt accidentia si interimas, species ipsa in qua illa accidebant, manet.201 Nam neque omnis homo candidus, neque omnis niger est, et cui alterutra defuerint eius species non peribit.202 Atque idcirco haec accidentia, veluti non innata in substantia, sed a foris venientia recte nominata sunt.203 Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostenditur, et ea quae ad unitatem dicuntur, ab iis quae de plurimis praedicantur distinxit atque distribuit, ipsius generis differentias, vel ab his quae ad unitatem dicuntur, vel ab eis quae ad pluralitatem congruunt, id est differentia, specie, proprio, accidentique declarat, et dicit genus ab illis quae ad sola individua praedicantur, id est quae ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima praedicetur, individua vero ad singula.204 Sed, quoniam haec differentia generis ad individua communis erat differentiis, speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis differentiis genus dividit atque disiungit.205 Quod ita demonstrat.206 Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est hoc quod de pluribus praedicatur.207 Ab his ergo reliquis genus differt.208 Primo a specie, quoniam species, etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero praedicatur. 209 Ac primum generis specieique distantiam monstrat, quae prior est a genere.210 Nam quamvis differentia supra speciem sit, non super subalternam tamen, sed super speciem specialissimam differentia ponitur.211 Nam quamvis rationalis differentia super hominem ponatur, quae species specialissima est, tamen ante speciem specialissimam ipsa differentia species est eius generis, cui species specialissima supponitur.212 Nam sub animali ante hominem rationale ponitur.213 Igitur cum genus et species utraque ad plurima praedicentur, genus vero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicatur, species non iam ad plurimas species, sed ad plurima individua praedicatur.214 Sunt autem quaedam genera generalissima (ut dictum est) supra quae aliud genus inveniri non possit.215 Sunt autem species sub quibus aliae species inveniri non possint, et integra species illa nominatur, quae nunquam genus est, id est sub qua species nullae sunt.216 Nam si sub ea species essent, ipsa etiam genus esse posset.217 Species ergo quae vere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo.218 Namque homo, quoniam species est, singuli homines qui sub ipso sunt, non eius species, sed individua nominantur.219 Nam si homo genus esset hominum singulorum, genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differentes in eo quod quid sit appellatur: homo, id est species, si ut genus praedicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent.220 Sed singuli homines specie non differunt, quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit, non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedicatur ad singulos homines ut genus ad res plurimas specie differentes, sed ad res plurimas numero differentes: singuli enim homines numero a se tantum non specie distant.221 Atque ideo, quoniam genus sic ad subiecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur; species autem ad subiecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differentes praedicetur.222 Congruunt igitur sibi genus et species, quod genus et species ad plurima praedicantur, et utraque in eo quod quid sit.223 Nam si interroges quid est homo, animal dicitur, id est genus.224 Et si interroges quid est Cicero, homo dicitur, id est species.225 Distant autem, quod quamvis utraque ad plurima praedicentur, et in eo quod quid sit genus tamen praedicatur ad res specie differentes, species vero dicitur ad res tantum numero differentes, quod Porphyrius sic demonstrat: Ab his vero reliquis quae de pluribus appellantur, genus differt, primo a specie.226 Quoniam species, et si de pluribus praedicentur, non tamen specie differentibus, sed numero: homo enim species cum sit, de Socrate, Platone et Cicerone praedicatur, qui non specie, sed numero differunt.227 Animal vero quod genus est, et bovis et equi praedicatio est, quae differunt specie a se invicem, non numero solo. 228 Quod simile est ac si diceret, genus a specie unam differentiam plus habere.229 Congruunt namque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit praedicantur, ut dictum est.230 Congruunt item genus et species quod utraque ad res plurimas praedicantur.231 Congruit item genus et species, quod utraque ad res numero differentes praedicantur.232 Nam et singuli homines ita a se divisi sunt, quantum ad numerum, ut homo ab equo vel bove, vel a cervo, vel a quibuslibet aliis animantibus.233 At vero distat a specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus praedicatur, quod species non habent.234 Nihil autem differre arbitror, utrum ita dicatur aliam rem ad aliam praedicari, an aliam rem de alia praedicari.235 Uterque enim idem intellectus est.236 Nam si animal praedicatur ad hominem, idem etiam animal de homine praedicatur.237 Nam cum interrogaveris quid est homo, respondes de hominis interrogatione hominem esse animal.238 Sed nunc oportet nos ea quae sequuntur aspicere.239 Quid ergo sequitur?240 A proprio autem genus differt, quod proprium iuxta quamque speciem proprium appellatur cui proprium est, et iuxta ea quae sub specie sunt, scilicet individua.241 Namque risibile hominis solum est, et singulorum utique hominum.242 Genus autem non ad unam speciem, sed ad plures res specie differentes semper aptatur. 243 Ergo hoc videtur hic dicere, quod omne proprium si fuerit speciei unius tunc vere est proprium.244 Nam si unius speciei non fuerit, sed duarum vel plurium, tunc duobus vel pluribus non proprium, sed erit in substantiae ratione commune.245 Constat ergo proprium ei cuius est proprium, soli speciei singulariter adhaerere.246 Unde quoniam hominis species sola est quae rideat, risibile homini proprie et singulariter aptatur.247 Ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur.248 Distat igitur proprium a genere, quod genus semper ad plurimas species appellatur, proprium vero de una tantum specie cuius est proprium.249 Nam si risibile dicas, ad unam tantum speciem hominis appellatur.250 Congruit autem genus cum proprio in hoc quod genus et proprium de pluribus appellantur.251 Namque genus ad plures species appellatur.252 Appellatur etiam genus de his quae sub speciebus sunt individuis.253 Nam si homo et equus animal est, erit etiam Cicero animal, et quilibet equus singulariter animal nominatur.254 Similiter et proprium ad plurima dicitur.255 Dicitur enim ad unamquamque speciem, et ad ea individua quae sunt sub specie praedicatur.256 Nam si homo risibilis est, risibilis est etiam Cicero et Virgilius, et quicunque singulariter nominantur risibiles sunt.257 Congruunt etiam quoniam utraque in eo quod quid sit praedicantur.258 Nam genus de specie in eo quod quid sit praedicatur.259 Nam si dicis quid est homo, animal appellabis.260 Item proprium in eo quod quid sit praedicatur.261 Nam si dicis quid est homo, merito risibile praedicabis.262 Congruunt autem quod genus et proprium ad plurimas res numero differentes praedicantur.263 Nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et corvus, et caetera, ut singuli homines, quantum ad numerum.264 Distat autem a genere, quod genus ad plurimas species praedicatur, proprium vero ad unam solam cuius est proprium nominatur.265 Sed non est inter genus et proprium eadem differentia quae est inter speciem et genus.266 Nam species de nulla omnino specie praedicatur, proprium vero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem cuius est proprium, semper aptatur.267 Post haec igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens: A differentia vero et ab accidentibus differt genus, quoniam et si etiam ista de pluribus specie differentibus praedicantur (differentiae scilicet, et accidentia quae communiter accidunt), non tamen in eo quod quid sit appellantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio; magis enim quale quid sit ostenditur. 268 Differentiam vero et accidens idcirco posterius reservavit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus.269 Differentia enim et accidens qualitatem cuiuscunque speciei demonstrant: illa substantiae qualitatem, id est differentia; illud, id est accidens, accidentalem qualitatem non substantiae.270 Ergo quoniam genus supra speciem est, et species supposita generi, genus speciem, species individuum quid sit ostendit.271 Porro autem sola possunt species differentia segregari: qualitatibus enim substantialibus, id est substantias declarantibus, seiunguntur atque dispertiuntur.272 Nam cum animal genus sit, homo vero vel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, speciem vero equi irrationalem.273 Si quis enim interroget quid est homo, animal dicitur.274 Sin autem quis dicat qualis est homo, rationalis respondetur.275 Ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur: de accidenti vero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur.276 Namque in praedicamentis inter alias novem partes accidentis, etiam qualitas nominatur.277 Nam etiam si quis interroget qualis corvi species sit, nigra continuo respondetur.278 Congruunt ergo genera differentiis et accidentibus quod de speciebus pluribus praedicantur.279 Nam sicut genus species sub se plures habet, ita differentia.280 Nam rationalem dicimus Deum et hominem.281 Rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur.282 Nam nigrum dicimus et hominem, et equum, et corvum, et ebenum, et plurimas alias species.283 Rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad individuum praedicatur.284 Nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale animal est, quod est differentia.285 Congruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod superius de aliis monstratum est.286 Distat autem quod (sicut dictum est) genus in eo quod quid sit appellatur: differentia vero vel accidentia in eo quod quale sit praedicantur.287 Nam si dicas quid est homo, appellabis genus, et dicis animal esse hominem.288 Si vero qualis sit ad differentiam interrogaveris, rationale respondeam, vel accidens nigrum vel album, vel qualis quisque sit de quo interrogatur.289 His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens: Unde hoc quod de pluribus praedicatur genus distat ab iis quae de singulis praedicantur, hoc est ab individuis.290 Illo quod de specie differentibus praedicatur distat a speciebus et a propriis.291 Illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod haec duo quale quid sit declarant. 292 Hoc dicit distare genus ab individuis, quod genus de pluribus (ut dictum est) praedicatur.293 Colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias.294 Nam, quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus praedicatur, proprium vero de una tantum specie et de iis quae sub eadem specie sunt individuis praedicatur.295 Quamvis enim de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari.296 Nam neque species praedicare omnino de speciebus aliquid poterit: neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus, sed de una tantum cuius est specie praedicatur.297 Quod si ita est, una differentia a genere, species et propria seiunguntur.298 Accidens vero et differentia eadem quoque una a genere differentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia vero vel accidentia, in eo quod quale appellantur.299 Has Porphyrius ad construendam generis rationem differentias quam parcissime potest colligit, et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc vero, quantum sat est, dicit se abundantem generis constituisse rationem, hoc dicens: Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis diffinitio. 300 Perfectam plenamque se generis diffinitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit diffinitio, sed aequaliter ad genus pariliterque composita.301 Quod quale sit hoc modo monstrandum est.302 Novimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species.303 Namque animal quod genus est, de homine quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bovem atque in alia valet aptari.304 Ergo si quis ad quamlibet rem abundantem fecerit, maioremque definitionem quam ipsa res fuerit, quam definit, non erit integra propriaque definitio, quoniam non solam illam rem amplectitur quam definit, si maior fuerit diffinitio, sed etiam alias quascunque res quibus ipsius definitionis terminus abundabit.305 Maiorum igitur praedicamentorum maior erit definitio, minorum vero minor erit etiam definitio.306 Animal ergo quod maius est, ita definiunt: Animal est substantia animata sensibilis: hominem vero quod ab animali minus est, ita definiunt: Homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile.307 Quod si maius est animal ab homine, maior erit etiam animalis definitio ab hominis definitione.308 Plus enim erit dicere substantia animata sensibilis, quam animal rationale, mortale.309 Nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur, sed etiam equum et bovem atque alias huiusmodi species.310 Si quis ergo ad hominem maiorem definitionem aptaverit, quae est animalis, ut ita definiat hominem: homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt.311 Si quis vero maiori rei minorem definitionem aptaverit, curam et diminutam quodammodo facit rationem.312 Nam si quis animal definire volens dicat: Animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae istius definitionis rationem subterfugere atque evadere possunt.313 Est enim animal bos, quod neque rationale sit, neque risus perceptibile.314 Sola igitur relinquantur bene definiri, quaecunque aequalibus definitionibus constituuntur, ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire: Praedicamenta quaecunque fuerint, si maius praedicamentum de minore aliquo praedicatur, converti non potest, ut minor de maiore praedicetur.315 Semper enim maiora de minoribus, nunquam minora de maioribus praedicantur.316 Nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit convertere animal esse hominem.317 Nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est: animal quantum ad species potest esse etiam non homo.318 Paria vero praedicamenta semper sibi ipsa invicem convertuntur.319 Nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem praedicatum etiam converti potest, ut homo ad risibile praedicetur.320 Dicitur enim quidquid est homo, risibile: quiquid est risibile, homo.321 Ergo quascunque definitiones convertere potes, illae verae atque pares sunt: quascunque convertere non potes, aut maiores, aut minores sunt, pares inveniri non possunt.322 Nam si dicas hominem esse substantiam animatam atque sensibilem, verum est.323 Item si convertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino verum dixeris.324 Potest enim substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse.325 Item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem animal esse, verum dixeris.326 Si autem dicas atque convertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino verum dixeris.327 Potest enim esse animal, et non esse rationale et risus capax.328 Ergo quoties maior est definitio, quam id quod definitur, si prius dicitur id quod definitur, et maior definitio adhibetur, vera esse poterit definitio.329 Si enim prius dixeris hominem rem minorem, et ad ipsum postea adhibueris definitionem maiorem, ut prius dicas homo est, et postea subiungas substantia animata sensibilis, utrum est.330 Homo enim necessario est substantia animata sensibilis.331 Si vero prius dixeris definitionem, et postea dixeris id quod definies, vera esse non potest omnino.332 Nam si definitionem maiorem prius dixeris, dicens substantia animata sensibilis, et postea rem minorem intuleris, ut dicas homo est, ut sit, substantia animata sensibilis homo est, non omnino verum est.333 Potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo.334 At vero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, vera est, posterior, falsa.335 Nam si dixeris definitionem quae est minor, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax, et post intuleris animal est, ut sit, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est, vera est.336 Omnis enim res, quae rationalis et mortalis est, risus et disciplinae capax, necessario animal est.337 At vero si converteris, et rem maiorem prius dixeris: post vero minorem definitionem adhibueris, vera omnino esse non potest.338 Nam si dicas prius, animal est, postea autem iunxeris, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis, non omnino verum est.339 Potest enim esse animal, et rationale vel mortale non esse.340 Itaque si maior est definitio quam res fuerit: si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, vera est.341 Si vero prius definitionem dixeris post rem intuleris, falsa est.342 In minoribus vero definitionibus et maioribus rebus contra est.343 Nam si definitionem prius dixeris, postea rem subieceris, vera est.344 Si vero rem prius dixeris, postea definitionem subieceris, vera omnino esse non potest.345 At vero in aequalibus definitionibus converti aequaliter potest.346 Nam quoniam solius hominis haec est definitio, animal rationale, mortale, aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est aliud, cui possit aptari.347 Itaque si prius definitionem dixeris, postea rem subieceris, vera erit, ut est: homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile.348 Sin vero converteris, et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas, animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile homo est, haec quoque vera est: ita semper ut definitiones verae sint, neque plus, neque minus in definitionibus oportet aptari, sed aequaliter definitiones convenienterque disponi.349 Quod Porphyrius scilicet non ignorans ait, se neque plus, neque minus effecisse generis definitionem.350 Et Fabius: Sequitur inquit de specie disputare.351 Dic, inquam, quid sequitur?352 Et Fabius: Hic (ut opinor) ordo est.
Boethius HOME

bnf8672.65 bnf11129.11 bnf12958.7 csg831.202

Boethius, Dialogi in Porphyrium, 1, . . . <<<     >>> DE SPECIE.
monumenta.ch > Boethius > DE DIFFERENTIA. > DE ACCIDENTI. > . . . > DE GENERE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik