monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, De syllogismo categorico, LIBER PRIMUS. <<<
Boethius, De syllogismo categorico, LIBER SECUNDUS.
1 Superioris series voluminis quod ad Categoricorum Syllogismorum propositiones attinebat explicuit.2 Nunc autem, quantum introductionis patitur temperamentum, de ipsa Categoricorum Syllogismorum ratione tractabitur; et quoniam omnium compositorum firmitudo vel vitium, aut in his maxime reperitur ex quibus est compositum, aut penes bonam malamve compositionem eius laus vituperatioque tenetur: namque domus si sit fortibus lapidibus debilibusve constructa, ipsa quoque est fortis aut debilis; porro autem si artificis compositionem aequabilem solertemque fuerit nacta, ipsa quoque constructio, merito stabilitatis erit laudabile fundamentum; si vero insolertior compositio fiat, tota quoque quamvis ex bonis ordinata lapidibus, nulla sese gerens fabrica stabilitate nutabit; nos quoque hanc eamdem imaginem secuti, prius de his quibus ipse syllogismus constat, id est propositionibus explicuimus.3 Nunc vero de ipsa inter se syllogismorum coniunctione compositioneque tractabimus.4 Illud vero meminisse debebis, introducendis hic me praestitisse docendis, non introductis.5 Et prius quid sit esse in omni vel non esse, paucis ostendam.6 Si qua enim res alterius generis fuerit, omnem intra se speciem continebit, et in toto species genere illa esse dicetur.7 Sit enim genus animal, homo vero species.8 Homo ergo quoniam minus est quam animal, in toto animali esse dicetur.9 Omnis enim homo animal est.10 Si quis ergo sic dicat aliquam rem de omni alia re praedicari, conversa vice nihil interest.11 Nam sicut in toto animali homo est, sic etiam animal de omni homine praedicatur.12 In toto vero non esse est, quoties alia res ab alia re omni disiuncta est: ut si dicas, animal in nullo lapide est, nullum enim animal lapis est; et si dicas, animal de nullo lapide praedicatur, de nullo enim lapide animal dicitur.13 Diffinimus ergo in toto esse, vel in toto non esse sic: in toto esse, vel de omni praedicari dicitur, quoties non potest inveniri aliquid subiecti ad quod illud quod praedicatur dici non possit.14 Namque nihil hominis invenitur ad quod animal dici non possit.15 In toto vero non esse, vel de nullo praedicari dicitur, quoties nihil subiecti poterit inveniri ad quod illud quod praedicatur dici possit.16 Nihil enim lapidis inveniri potest de quo possit animal praedicari.17 Illud sane notandum est, quod esse in toto versa vice dicitur.18 Nam si aliquid de omni aliquo praedicatur, illud de quo illud praedicatur in toto illo esse dicitur quod praedicatur, ut animal de omni homine dicitur.19 Homo vero in toto est, id est velut quaedam pars intra totum animal latet.20 Et si quid in alio omni fuerit, in eo toto res illa de qua superius dicebatur esse dicitur, ut idem animal cum in omni sit homine, et de eo omni praedicetur, homo in toto est animali.21 His igitur ita positis, quotiescunque ita dicimus, ut litteras pro terminis disponamus, pro brevitate hoc et compendio facimus, id quod per litteras demonstrare volumus universaliter demonstramus.22 Nam fortasse in terminis aliquibus falsum ingerendum necesse sit.23 In litteris vero nunquam fallimur, quoniam ad hoc utimur litteris quasi terminos poneremus.24 In litteris vero ipsis, nisi terminorum coniunctio per se firma valensque fuerit, ulla neque veritas, neque falsitas reperietur.25 Quoties igitur aliud de alio omni praedicari volumus ostendere, sic ponimus.26 Sit primus terminus a, secundus b, et praedicetur a de omni b.27 Hoc autem ita accipito tanquam si posuerimus a animal, b hominem.28 Eodem modo et de negativis.29 Nam si dicamus, a de nullo b praedicatur, tale est ac si dicamus, a, quod est animal, de nullo lapide praedicatur, quod est b, et alia quaecunque eis fuerint consimilia.30 Omnis autem syllogismus simplex tribus terminis demonstratur atque concluditur.31 Sed prius ipsorum syllogismorum figuras aspiciamus, post vero de modis ordinibusque eorum tractabimus.32 Tribus igitur terminis ita positis, ut prope se et sibi connexi sint, tres non ultra fieri complexiones necesse est hoc modo: sit enim a, sit b, sit c; aut enim a de b praedicabitur, et b de c, aut certe a et de b praedicabitur et de c, vel iisdem ipsis a et b c terminus videbitur esse subiectus.33 Sit enim a bonum, sit b iustum, sit c virtus, aut enim a, id est bonum erit in omni b, id est iusto, et dicetur, omne iustum bonum est, et item b iustum in omni c, id est virtute, et dicetur, omnis virtus iusta est.34 Et erunt huiusmodi propositiones: omne iustum bonum est, et omnis virtus iusta est, aut a, id est bonum, de b, quod iustum est, et de c, quod virtus est, praedicabitur, ut sit omne iustum bonum est, omnis virtus bona est, aut certe a bonum, b iusto, et c virtuti subiacebit, ut dicatur, omne bonum iustum est, et omne bonum virtus est.35 In hac enim complexione b et c de solo a termino praedicantur.36 Ubi vero a de omni b termino, et b item praedicatur de omni c.37 Hanc figuram voco primam quae diffinitur sic: Prima figura est in qua is qui subiectus est de alio praedicatur.38 Namque b, quod a termino subiectum est, ad c item terminum praedicatur.39 Extremitates vero dico huius figurae quod praedicatur et quod subiectum est, id est a c.40 Namque a praedicatur de b termino, c vero terminus b termino subiacet.41 Medium autem illud voco quod alii subiacet, et de alio praedicatur, id est b.42 Nam b terminus a termino subiacet, de c vero termino praedicatur.43 Maior vero extremitas est, quae prima praedicatur, id est a.44 Namque idem a de b termino praedicatur.45 Minor vero quae medio termino subiicitur, id est c, namque c terminus medio termino, id est b, subiectus est; de eo enim b medius terminus dicitur.46 Maior vero terminus a vocatus est, id est qui praedicatur, quoniam omne praedicatum ab eo de quo praedicatur maius est.47 Et in conclusione, sicut in prima propositione, semper a terminus praedicatur, a enim bonum praedicatur de b iusto, et dicitur, omne iustum bonum est, b vero medius terminus praedicatur de c, et dicitur, omnis virtus iusta est.48 Ex his igitur concluditur in syllogismo, omnis virtus bonum est, et a bonum nominabitur de c virtute, atque ideo maior a nobis extremitas appellatur.49 Id vero meminisse debemus, quod ea quae paria sunt retorqueri possunt, et ad se invicem praedicari, et sicut id quod praedicatur in eo quod subiectum est, omni est, ita rursus conversum quod fuerit subiectum, in eo quod antea praedicabatur omni erit.50 Nam si f et g duo termini ita sibi sint aequales, ut neuter neutro maior sit, cum praedicaveris f de omni g, erit f terminus in omni g termino.51 Si vero convertas et praedices g terminum de f termino, erit iterum g terminus in omni f termino.52 Sit enim f risibile, g homo.53 Ergo si praedices f risibile, et g hominem subiicias, f risibile in omni g invenitur.54 Omnis enim homo risibilis est.55 Si vero praedices g hominem ad f risibile, g homo in omni f risibile reperitur.56 Omne enim risibile homo est.57 Quid autem termini sint, vel quid praedicatio, aut subiectio, priori de propositionibus libro satis dictum est.58 Sed ne forte erremus quod videtur universalis affirmatio conversa.59 Nam de hoc quoque superius dictum est.60 Modo vero hoc solum monstrare volumus, quod quae sunt in toto paria sola convertantur.61 Hoc tamen prodest ad ostensionem syllogismorum quae fit in circulo, quam in Analyticis diximus.62 Ac de prima Syllogismorum Categoricorum figura expeditum est.63 Secunda vero figura est quoties a terminus de utrisque b et c terminis praedicatur hoc modo: Si enim dicas a bonum de omni b iusto, ut sit hoc modo propositio, omne iustum bonum est, et inde a bonum de omni c virtute, ut dicas, omnis virtus bonum est, solum a de utrisque b et c terminis praedicasti, et erit haec secunda figura.64 Medius autem terminus in hac figura erit qui de utrisque praedicatur, id est a.65 Extremitates vero ea quae subiecta sunt, id est b et c.66 Maior vero extremitas est de qua primo a terminus appellatur, id est b iustum; vel si ad c primo praedicabitur, c terminus maior extremitas invenitur.67 Idcirco quod ea extremitas de qua medius terminus primo praedicatur, in conclusione ipsa quoque praedicabitur, ut posterius demonstrandum est.68 Minor vero extremitas erit, ad quod medius terminus posterius praedicabitur.69 Tertia vero figura est, quoties a et b termini de uno c praedicantur.70 Si quis enim praedicet a, id est bonum, de c, id est virtute, ut sit huiusmodi propositio, omnis virtus bonum est; item b praedicetur de c, ut sit, omnis virtus iustum est, tertiam figuram facit.71 In hac vero figura medius terminus erit qui utrisque subiectus est, id est c.72 Namque de c termino a et b termini praedicantur.73 Maior vero extremitas est quae primo praedicatur, id est a; minor vero quae postea, id est b; vel si quem libuerit b prius, a posterius praedicare secundum priorem posterioremque praedicationem, maior minorve extremitas invenietur, et hic quoque maior extremitas in conclusionibus, sicut in superioribus aliis figuris, de minore praedicatur.74 Expeditis igitur tribus syllogismorum figuris, dicendum est quia perfectus syllogismus est cui ad integram probatamque conclusionem ex superius sumptis et propositis nihil deest.75 Sed modo atque ordine facta conclusio nihil dehabens, per ea quae antea proposuit terminatur.76 Imperfectus vero syllogismus est cui nihil aeque ad perfectionem deest, verumtamen in his quae in propositionibus sumpta sunt aliqua desunt, cur ita esse videtur.77 Sed et hae diffinitiones omnes posterius liquebunt.78 Nunc autem unde hae figurae nascantur breviter explicandum est.79 Quoniam unde nascuntur, in eadem iterum resolvuntur.80 Sed secunda et tertia figura de prima figura nasci et procreari videntur.81 Sit enim a terminus in omni b termino, et de omni eo praedicetur, b vero terminus de omni c termino praedicatur.82 Haec, ut dictum est, prima syllogismorum figura est.83 Si quis igitur maiorem extremitatem propositionemque convertat, et quod fuerat antea praedicatum faciat esse subiectum, secundam faciet figuram.84 Nam quemadmodum a terminus praedicatur de b termino, ita b de c.85 Si ergo convertatur, et fiat ut b terminus de a termino praedicetur, invenitur b terminus qui antea medius fuerat, et a termino subiectus, de c vero termino praedicatur ad utrosque terminos praedicativus.86 Age enim quoniam a bonum de b iusto praedicabatur, b vero iustum de c virtute praedicabatur, erat propositio: omne iustum bonum est, omnis virtus iusta est, manente propositione quae est, omnis virtus iusta est, prima propositio, id est omne iustum bonum est, contravertatur, et fiat, omne bonum iustum est.87 Inveniuntur igitur propositiones sic, omne bonum iustum est, omnis virtus iusta est, et iustum, id est b de a et c terminis praedicabitur.88 Conversa igitur maiore prioris figurae extremitate, secunda syllogismorum figura procreatur.89 Tertia vero figura nascitur, minori propositione conversa.90 Nam si a bonum praedicatur de b iusto, ut dicatur, omne iustum bonum est, b vero iustum praedicatur de c virtute, ut dicatur, omnis virtus iusta est, si, priore propositione manente, id est, omne iustum bonum est, secunda quae est, omnis virtus iusta est, convertatur, et fiat, omne iustum virtus est, invenietur omnes propositiones sic: omne iustum bonum est, omne iustum virtus est, et de b iusto a et c termini praedicantur, et fit tertiae figurae connexio.91 Conversis igitur primis posterisque extremitatibus primae figurae, tertia vel secunda figura nascuntur.92 At vero unaquaeque harum trium figurarum habet sub se plures syllogismorum modos, ut modi sub figuris ita sint ut sunt species sub suis generibus.93 Habet enim prima figura sub se, Aristotele auctore, modos quatuor; sed Theophrastus vel Eudemus super hos quatuor quinque alios modos addunt, Aristotele dante principium in secundo priorum Analyticorum volumine, quod melius postmodum explicabitur.94 Secunda vero figura habet sub se quatuor modos; tertia vero, auctore Aristotele, sex; addunt etiam alii unum, sicut ipse Porphyrius, superiores scilicet sequens.95 Et quoniam (ut superiore libro dictum est) aliae propositiones affirmativae sunt, aliae negativae, et earum aliae universales, aliae vero particulares, secundum eas ipsas, propositiones syllogismorum conclusionesque iunguntur.96 Namque primae figurae primus modus est qui fit ex duabus universalibus affirmativis, universalem colligens affirmativam.97 Si enim a terminus fuerit in omni b termino, et si b terminus de omni c termino fuerit praedicatus, a terminus de omni c termino praedicabitur.98 Namque a bonum si praedicetur de omni b iusto, ut sit, omne iustum bonum est, b vero iustum, si de c praedicetur virtute, ut sit, omnis virtus iustum est, necessario concluditur extremitatibus ad se invicem praedicatis, id est a et c, ut sit omnis virtus bonum est.99 Sunt igitur huiusmodi propositiones atque conclusio?100 Si a in omni b fuerit, et b in omni c fuerit, a terminus de omni c praedicabitur, id est, omne iustum bonum est, omnis virtus iusta est; et conclusio, omnis igitur virtus bonum est, et hic primae figurae primus modus est.101 Secundus vero modus primae figurae est, quoties ex prima universali negativa et secunda universali affirmativa conclusio universali negatione colligitur.102 Si enim sit a malum, b bonum, c iustum, a terminus de nullo b termino praedicabitur.103 Nullum enim bonum malum est, b vero terminus de omni c termino praedicabitur; omne enim iustum bonum est.104 Quare colligitur, nullum iustum malum est, ut est hoc modo: Si a terminus de nullo b termino praedicatur, b vero terminus de omni c fuerit praedicatus, a terminus de nullo c praedicabitur, ut est, nullum bonum malum est, omne iustum bonum est; nullum igitur iustum malum est.105 Tertius vero modus primae figurae est, quoties ex universali affirmativa, et particulari affirmativa, particularis affirmativa colligitur.106 Nam si a virtus de omni b, id est bono, praedicetur, et b bonum de quodam c, id est iusto, fuerit praedicatum particulariter, erit quoque conclusio particularis, hoc modo, ut a virtus de quodam c iusto particulariter praedicetur.107 Si igitur fuerit a terminus in omni b, et b terminus in aliquo c particulariter, erit a terminus in aliquo c particulariter, ut sit: Omne bonum virtus est.108 Quoddam iustum bonum est.109 Quoddam igitur iustum virtus est.110 Quartus modus primae figurae est talis, quoties ex universali negatione et particulari affirmatione particularis negativa colligitur.111 Nam si a terminus de nullo b termino praedicetur, b vero terminus de quodam c termino praedicetur, a terminus de quodam c termino non praedicabitur, quod monstrat subiecta descriptio.112 Nam sunt huiusmodi propositiones: Nullum bonum malum est.113 Quoddam iustum bonum est.114 Quoddam igitur iustum malum non est.115 Hos ergo quatuor in prima figura modos in Analyticis suis Aristoteles posuit.116 Caeteros vero quinque modos Theophrastus et Eudemus addiderunt, quibus Porphyrius, gravissimae vir auctoritatis, visus est consensis e, qui sunt huiusmodi.117 Nam quoniam particularis affirmativa sibi ipsi convertitur, quisquis ostenderit in conclusione a terminum de quodam c termino particulariter praedicari, in eadem ipsa conclusione monstravit quod c terminus de a termino rursus particulariter praedicetur.118 Nam si sibi particularis propositio in conclusione convertitur, si a terminus in quodam c termino fuerit, c terminus de quodam a termino praedicabitur.119 Item quisquis universalem negativam in conclusione probaverit, necesse est eum ipsius quoque conversionem in eadem conclusione probasse.120 Universalis enim negatio semper sibi convertitur.121 Nam si quis probavit quod a terminus de nullo c termino praedicetur, non est dubium quin in hac conclusione illud quoque probatum sit, quod c terminus de nullo a termino praedicetur.122 Semper enim, ut dictum est, universalis negativa sibi ipsi convertitur.123 Universalis quoque affirmativa duplici conclusione continetur; nam quisquis ostendit a terminum de omni c termino praedicari, illud quoque ostendit quod c terminus de quodam a termino particulariter praedicetur.124 Si quis enim probaverit animal de omni homine praedicari, ita dicens, omnis homo animal est, illud quoque necessario monstravit particulariter, quoniam quoddam animal homo est.125 Ita semper universalis negatio, et universalis affirmatio, vel particularis affirmativa dupliciter concluduntur.126 Aliae enim sibi ipsis convertuntur, quae particularis est particulariter, quae universalis universaliter.127 Alia vero, cum ipsa universalis affirmativa sit, particulariter sibi ipsi convertitur.128 Particularis autem negatio nunquam sibi ipsi convertitur, atque ideo simplicem in se retinet conclusionem.129 Hoc autem quod nuper diximus, in secundo priorum Analyticorum libro ab Aristotele monstratur, quod scilicet Theophrastus et Eudemus principium capientes ad alios in prima figura syllogismos adiiciendos animum adiecere, qui sunt huiusmodi qui κατὰ ἀνάκλασιν vocantur, id est per refractionem quamdam conversionemque propositionis.130 Et est quintus modus ex duabus universalibus affirmationibus, particulareme olligens affirmativam hoc modo: Si a fuerit in omni b, et b fuerit in omni c, posset equidem concludi quod a terminus esset in omni c termino.131 Sed quoniam ista universalis propositio, ut dictum est, particulariter convertitur, praetermisso eo quod a terminus de omni c termino praedicatur, conclusio esse dicitur quod c terminus de quodam a termino praedicatur, quod hoc exemplo monstrandum est.132 Si enim sint propositiones sic, omne iustum bonum est, omnis virtus iusta est, posset concludi equidem quoniam omnis virtus bonum est.133 Sed quoniam ita propositio sibi convertitur, ut sit, quoddam bonum virtus est particulariter, particularis syllogismus conclusioque colligitur ex duabus universalibus affirmativis.134 Eius vero forma talis est, a terminus in omni b, b terminus in omni c, igitur c terminus in quodam a, ut est: Omne iustum bonum est.135 Omnis virtus iusta est.136 Quoddam bonum iustus est.137 Per conversionem refractionemque dicitur, quoniam quod universaliter colligebatur conversum, particulariter collectum est.138 Sextus modus est primae figurae qui fit ex universali negativa et universali affirmativa universalem conclusionem per conversionem colligens.139 Nam si a terminus in nullo b fuerit, b vero terminus in omni c termino fuerit, posset equidem colligi quoniam a terminus in nullo c termino est; sed quoniam universalis negativa convertitur, dicimus quoniam c terminus in nullo a termino est, ut sit hoc modo: Nullum bonum malum est, Omne iustum bonum est, posset colligi: Nullum iustum malum est; sed ex his per conversionem colligimus: Nullum malum iustum est.140 Septimus modus primae figurae est, qui ex universali affirmativa et particulari affirmativa per conversionem particularem colligit affirmativam.141 Si enim fuerit a terminus in omni b, et b terminus de quodam c termino praedicetur, potest a terminus de quodam c termino praedicari.142 Sed quoniam particularis affirmatio sibi ipsi convertitur, per conversionem fit conclusio, et dicitur c terminus de quodam a termino praedicari, ut sit sic: omne bonum virtus est, quoddam iustum bonum est.143 Posset equidem concludi, quoniam quoddam iustum virtus est, sed quia particularis affirmatio convertitur, dicimus quoniam quaedam virtus iusta est.144 Octavus modus primae figurae est, quoties ex universali affirmatione et universali negatione particulariter colligitur.145 Si enim a terminus de omni b termino praedicatus fuerit, b vero terminus de nullo c termino praedicetur, non posset colligi quoniam a terminus de nullo c termino praedicatur.146 Cur autem non possit, in resolutoriis dictum est.147 Sed quoniam universalis negativa sibi ipsa convertitur, potest dici et converti, quoniam c terminus de nullo b termino praedicatur, b vero terminus de quodam a termino dicitur, quoniam universalis affirmativa particulariter sibi ipsa convertitur; quare c terminus de quodam a termino non praedicabitur, ut sit sic: omne bonum iustum est, nullum malum bonum est, non posset colligi, quoniam nullum malum iustum est, sed convertitur sic: Nullum bonum malum est.148 Quoddam iustum bonum est.149 Quoddam igitur iustum malum non est.150 Nonus modus primae figurae est, qui ex particulari affirmativa et universali negativa particularem colligit negativam per conversionem.151 Si enim a terminus de quodam b termino, b vero terminus de nullo c termino praedicetur, non potest quidem dici quoniam a terminus de quodam c termino non praedicabitur.152 Cur autem non possit, hoc quoque in resolutoriis diximus; sed quoniam universalis negatio converti potest, dicetur quoniam c terminus de nullo b termino praedicatur, et b terminus de quodam a praedicatur; c igitur terminus de quodam a non praedicabitur ut sit sic: Quoddam bonum iustum est.153 Nullum malum bonum est.154 Quoddam igitur iustum malum non est.155 Expeditis, igitur novem primae figurae modis ad secundae figurae quatuor modos veniamus.156 Illud tantum constet, quod quemadmodum in prima figura per novem supradictos modos et affirmatio universalis, et negatio universalis, et affirmatio particularis, et negatio particularis, in conclusione colligitur, in secunda figura affirmativam neque generalem neque particularem posse colligi, sed tantum vel particulariter, vel universaliter solas colligi negativas.157 Est autem secundae figurae primus modus hic, quoties ex universali negatione, et universali affirmatione, universalis negativa colligitur.158 Si enim a terminus de nullo b termino et de omni c termino praedicetur, b terminus de nullo c termino praedicabitur.159 Sit enim a bonum, sit b malum, c iustum.160 Si quis igitur sic dicat: Nullum malum bonum est.161 Omne iustum bonum est, concludit: Nullum iustum malum est.162 Liquet igitur maiorem extremitatem de minore in conclusione praedicari.163 Sed omnes secundae figurae syllogismi quamvis veri sint, verum tamen ex seipsis non probatur, sed ex primae figurae modis implentur.164 Namque si a terminus de nullo b termino praedicetur, et in omni c termino sit, nondum probatum est quoniam omnino b terminus de nullo c termino praedicetur.165 Sed si quis ex isto secundae figurae primo modo primae figurae secundum modum faciat, per conversionem totus syllogismus conclusioque probata est.166 Si quis enim in hoc syllogismo qui est a terminus in nullo b, et idem a terminus de omni c praedicetur, et a b propositionem convertat, ut faciat esse b a, nam omnis universalis negativa convertitur; si quis igitur dicat quoniam a terminus de nullo b termino praedicatur, et b igitur de nullo a termino praedicabitur, sed a terminus de omni c termino praedicabitur.167 Fit igitur primae figurae secundus modus ex universali negativa et universali affirmativa universalem colligens negativam, ut sit conclusio.168 De nullo igitur c termino b praedicabitur.169 His igitur conversionibus omnis secundae et tertiae figurae syllogismus conclusioque colligitur et probatur.170 Atque ideo quoniam ex seipsis non sunt probati nisi ex superioribus comprobentur, id est, primae figurae modis, quicunque in secunda vel tertia figura inventus fuerit, imperfectus vocatur syllogismus.171 Secundus vero modus secundae figurae est quoties ex universali affirmativa et universali negativa commutatis ordinibus universalibus rursus negativa concluditur.172 Si enim a terminus in omni b termino fuerit, et de nullo c termino praedicetur, b terminus de nullo c termino praedicabitur.173 Sit enim a bonum, b iustum, c malum.174 Si quis igitur sic dicat: Omne iustum bonum est, Nullum malum bonum est, concludit: Nullum igitur malum iustum est.175 Sed haec complexio coniunctioque propositionum duplicem conversionem habet.176 Ostenditur enim de secundo primae figurae modo sic.177 Nam si a terminus in omni b termino est, et de nullo c termino praedicatur, hic universalis negativa convertitur.178 Erit igitur ut c terminus de nullo a termino praedicetur.179 Quod si ita est, erit huiusmodi syllogismus: c terminus de nullo a termino praedicatur, a terminus in omni b termino est, c igitur terminus de nullo b termino praedicabitur.180 Ecce una conversio facta est propositionis negativae.181 Sed quoniam diximus concludi non c in nullo b, sed b in nullo c termino, hic universalis conclusio negativa convertitur: et sicut conclusum est c terminum de nullo b termino praedicari, ita concluditur de nullo c termino b terminum praedicari.182 Tertius modus secundae figurae est, quoties ex universali negativa et particulari affirmativa particularis negativa colligitur.183 Si enim a terminus de nullo b termino praedicetur, et in quodam c termino fuerit, b terminus de quodam c termino non praedicabitur.184 Sit enim a bonum, b malum, c iustum.185 Si quis igitur sic dicat: Nullum malum bonum est.186 Quoddam iustum bonum est, concludat necesse est: Quoddam iustum malum non est, Hic quoque syllogismus per conversionem hoc modo probatur.187 Nam si a terminus de nullo b termino praedicatur, et b terminus de nullo a termino praedicabitur.188 Sed a terminus de quodam c termino praedicatur.189 Redit igitur primae figurae modus quartus, qui est ex universali negatione et particulari affirmatione, particularem scilicet colligens negativam, ut in hoc quoque syllogismo.190 Nam hic quoque particularem negativam colligit, id est b terminum de quodam c termino non praedicari.191 Quartus modus secundae figurae est, qui ex universali affirmatione et particulari negatione particularem colligit negativam.192 Nam si a terminus in omni b termino sit, et de quodam c termino non praedicetur, b terminus de quodam c termino non praedicabitur.193 Sit enim a bonum, b iustum, c malum.194 Si quis igitur dicat: Omne iustum bonum est.195 Quoddam malum bonum non est, concludit: Quoddam igitur malum iustum non est.196 Haec vero complexio atque ordo propositionum per conversionem non potest approbari.197 Generalis enim affirmativa sibi ipsi converti non potest.198 Monstratur igitur iste syllogismus ex prima figura non per conversionem, sed per impossibilitatem, quoniam si particularis conclusio negativa in hoc syllogismo non concluditur, aliquod inconveniens impossibileque contingit.199 Sed haec impossibilitas per primam figuram demonstrabitur.200 Dico enim quoniam si a terminus de omni b termino praedicetur, et in aliquo c termino non sit, talem colligi conclusionem, ut b terminus de aliquo c termino non praedicetur.201 Nam si hoc falsum est, huic contraiacens propositio vera erit.202 Particularibus autem negativis universales affirmativae contraiacentes sunt, ut in superiore libro docuimus.203 Si igitur hic particularis negatio non est conclusio, erit generalis affirmatio.204 Sit enim affirmatio generalis, et b terminus de omni c termino praedicetur; sed a terminus de omni b termino praedicatur, b vero terminus de omni c termino praedicari dicitur; a igitur terminus de omni c termino praedicatur, quod fieri non potest.205 Ita enim a c propositionem posuimus prius, ut diceremus a terminum de quodam c termino non praedicari.206 Hoc igitur ostensum est per primum modum primae figurae.207 Quare in secunda figura omnis syllogismus imperfectus est, et eius probatio aut per conversionem in primam figuram reducitur, aut ex hypothetica dispositione per impossibilitatem, et primam figuram aliter fieri non posse monstratur, et alii quidem omnes per impossibile probantur, quod paulo post demonstrabitur.208 Restat ut tertiae figurae modos atque ordines explicemus.209 Sed antea quam id faciamus, illud prius videndum est, quod in tertiae figurae modis nunquam conclusio colligitur universalis.210 Sed si vel negativae vel affirmativae fuerint collectiones, particulares semper erunt, nunquam etiam generales.211 Est autem tertiae figurae primus modus hic, qui ex duabus universalibus affirmationibus particularem colligit affirmationem.212 Nam si a et b termini de omni c termino praedicentur, a terminus de quodam b termino praedicabitur per conversionem.213 Nam si b terminus de omni c termino praedicatur, et universalis affirmatio particulariter sibi convertitur, c terminus de quodam b termino praedicatur.214 Quod si ita est, fit tertius primae figurae modus, qui est ex universali et particulari affirmativa, et colligit a terminum de quodam b termino praedicari.215 Sit enim a iustum, b virtus, c bonum.216 Si quis enim sic dicat: Omne bonum iustum est.217 Omne bonum virtus est, fit conclusio: Quaedam virtus iusta est.218 Mutant alii terminos, et volunt facere secundum modum, ut sit a virtus, b iustum, c bonum, ut sit talis syllogismus: Omne bonum virtus est, Omne bonum iustum est, et concludatur: Quoddam iustum virtus est.219 Sed hunc Aristoteles a superiore non dividit, et hos duos unum modum putat, et idcirco nos septem tertiae figurae esse diximus modos dubitantes; sed magis Aristoteles sequendus est, atque ideo alium modum dicamus esse qui possit integre videri secundus.220 Secundus vero modus tertiae figurae est, quoties ex universali negatione et universali affirmatione negatio colligitur particularis.221 Si enim a terminus de nullo c termino, b terminus vero de omni c termino praedicetur, a terminus de quodam b termino non praedicabitur.222 Nam si a terminus de nullo c termino praedicatur, b vero de omni c, et c terminus de quodam b termino praedicabitur.223 Particulariter enim sibi universalis affirmativa convertitur.224 Concluditur igitur in quarto primae figurae modo, a terminum de quodam b termino non praedicari.225 Sit enim a malum b iustum, c bonum.226 Si quis sic dicat: Nullum bonum malum est, Omne bonum iustum est, concludat necesse est: Quoddam igitur iustum malum non est.227 Ex quo considerandum est maiorem extremitatem in conclusione praedicari.228 Tertius modus tertiae figurae est, quoties ex particulari et universali affirmativa particularis affirmatio concluditur.229 Si enim a terminus de quodam c, et b terminus de omni c termino praedicetur, concluditur a terminum de quodam b termino praedicari per duplicem conversionem.230 Quoniam enim b terminus de omni c termino praedicatur, et a terminus de quodam c termino praedicatur, et particularis affirmativa semper sibi ipsi convertitur, c terminus de quodam a termino praedicabitur.231 Sunt igitur propositiones sic: b terminus de omni c termino, c vero terminus de quodam a termino praedicatur; quod si ita est, colligitur in primae figurae modo tertio b terminum de quodam a termino praedicari.232 Atque ita particularis affirmativa convertitur, et a terminus de quodam b termino praedicabitur, eruntque duplices conversiones, una propositionis, alia conclusionis.233 Sit enim a iustum, b virtus, c bonum.234 Si quis igitur sic dicat: Quoddam bonum iustum est.235 Omne bonum virtus est, concludat necesse est: Quaedam virtus iusta est.236 Quartus modus tertiae figurae est quoties universali affirmatione et particulari affirmatione affirmatio particularis colligitur.237 Nam si a terminus de omni c termino praedicetur, b vero terminus in quodam c termino sit, concluditur a terminum de quodam b termino praedicari per conversionem.238 Si enim b terminus de quodam c termino praedicetur, et c terminus de quodam b termino praedicatur, quoniam particularis affirmativa sibi ipsi convertitur, et fit syllogismus in primae figurae tertio modo, qui fit ex universali affirmativa et particulari affirmativa, particularem colligens affirmativam, ut sit syllogismus hoc modo: a terminus in omni c, et c terminus in quodam b.239 Igitur b terminus in quodam b.240 Sit a virtus, b iustum, c bonum.241 Si quis igitur sic dicat: Omne bonum virtus est, Quoddam bonum iustum est, concludet quoniam: Quoddam iustum virtus est.242 Quintus modus tertiae figurae est quoties ex particulari negatione et universali affirmatione particularis colligitur negativa.243 Sed hic modus per conversionem probari non potest, sed per impossibilitatem, sicut quartus secundae figurae probatus est modus.244 Si enim a terminus de quodam c termino non praedicetur, b vero terminus de omni c termino praedicetur, a terminus de quodam b termino non praedicabitur; nam si non ita est, erit illud verum, a terminum de omni b termino praedicari; sed b terminus de omni c termino praedicatur, a igitur terminus de omni c termino praedicabitur, quod fieri non potest.245 Prius enim ita positus est a terminus, ut de quodam c termino non praedicaretur.246 Quod si generalis affirmatio in conclusione syllogismi non est, ut sit a terminus in omni b termino, erit huic contraiacens particularis negatio, ut a terminus de quodam b termino non praedicetur.247 Sit enim a, malum, b iustum, c bonum.248 Si quis igitur sic dicat: Quoddam bonum malum non est, Omne bonum iustum est, concludat necesse est: Quoddam igitur iustum malum non est.249 Sextus modus tertiae figurae est quoties ex universali negativa et particulari affirmativa particularis negatio colligitur per conversionem.250 Nam si a terminus in nullo c termino sit, b vero terminus de quodam c termino praedicetur, fit conclusio a terminum de quodam b termino non praedicari.251 Nam si a terminus de nullo c termino praedicatur, b vero terminus de quodam c termino praedicatur, et c terminus de quodam b termino praedicabitur, quoniam particularis affirmativa potest converti.252 Fit igitur talis syllogismus, ut a terminus de nullo c termino praedicetur, c terminus de quodam b termino praedicetur, et a terminus de quodam b termino non praedicetur.253 Sit a malum, b iustum, c bonum.254 Si quis igitur dicat: Nullum bonum malum est, Quoddam bonum iustum est, concludit: Quoddam iustum malum non est.255 His igitur expeditis, quid ipse syllogismus sit diffiniendum est.256 Diffinitur autem sic: syllogismus est oratio in qua positis quibusdam atque concessis, aliud quiddam quam sint ea quae posita et concessa sunt, necessario contingit per ipsa quae concessa sunt.257 Orationem diximus esse syllogismum idcirco quoniam omnis diffinitio a generali trahitur, genus autem syllogismi est oratio.258 Quod autem dictum, in qua positis quibusdam et concessis, ita intelligendum est, quasi sic dictum esset, secundum quam positis et concessis; ut enim syllogismus fiat, ante aliquid a proponente dicitur, quod audiens concedat; quod si ille concesserit, concludit et perficit syllogismum, idcirco, quia dubiae res per quaedam concessa et probata monstrantur, conceditur autem aequaliter et affirmatio et negatio vora.259 Caetera vero in syllogismi diffinitione talia sunt quae non integre dispositos syllogismos a syllogismorum diffinitione verorum discernant.260 Nam quod dictum est, in qua positis quibusdam, sumptorum scilicet et propositionum multitudo monstratur.261 Sunt enim qui putantur esse huiusmodi syllogismi, in quibus tantum una propositio est et una conclusio.262 Qualis est hic, vides, vivis igitur; homo es, animal igitur es, et alia huiusmodi, quos scilicet veteres in syllogismis non acceperunt, syllogismus enim est aliquorum collectio.263 At vero collectio non nisi plurimorum est, et quicunque unam posuit propositionem, ille non colligit.264 Nullum igitur faciet syllogismum.265 Debet enim syllogismus, ut angustissimus sit, duabus propositionibus comprobari.266 Quod autem dictum est, aliud quiddam necessario evenire quam sint ipsa quae concessa sunt, quoniam frequenter tales ab aliquibus fiunt syllogismi, ut ea quae proposuerunt, ipsa etiam in conclusione concludant, ut est hic; Si homo es, homo es; homo autem es, homo igitur es.267 Idem enim conclusit quod ante proposuit.268 Atque ideo, ad istorum discretionem, aliud quiddam contingere debere dictum est quam sint ea quae concessa sunt, ut in superioribus omnibus syllogismis quos in trium figurarum modis et demonstratione posuimus.269 Tales vero syllogismi quales nunc dicti sunt perridiculi sunt, quod id quod ante concessum est quasi dubium quiddam in conclusione colligitur.270 Nam quod positum est, necessario contingere, ad hoc pertinet, quoniam frequenter ad inductionem verae quaedam propositiones sunt quarum conclusio nullo modo vera est, ut si quis sic dicat: Qui musicam novit musicus est, et concedatur; et qui arithmeticam arithmeticus est, et qui medicinam medicus est, et qui bonum bonus est.271 Cum igitur haec omnia concessa sunt, dicat, et qui malum, malus est, quod quasi superioribus simile videtur, sed omni modo falsum est: boni enim homines non aliter cavent, nisi mala noverint.272 Atque ideo propter eas conclusiones quae sunt per eas propositiones quae per inductionem dicuntur, additum est conclusiones in syllogismis necessarias contingere, id est ex necessitate contingere.273 Est etiam alia expositio, sed in Analyticis nostris iam dicta est.274 Illud vero quod dictum est, per ipsa quae posita sunt, hoc propter eos dictum est qui tales faciunt syllogismos, in quibus aut minus aliquid, aut plus, aut aliud propositum est quam proponi debuerat.275 Fiunt enim huiusmodi syllogismi.276 Si quis enim ita dicat: Socrates homo est, omnis homo animal est, et concludat, Socrates igitur animatus est, minus proposuit, quod non dixit omne animal esse animatum.277 Nunc si sic proposuisset, recte Socrates animatum esse concluderet, ita dicendo: Socrates homo est, omnis homo animal est, et omne animal animatum est, Socrates igitur animatus est.278 Plus autem proponere hoc est, ut si quis sic dicat: Omnis homo animal est, omne animal animatum est, sed et sol in Ariete est, omnis igitur homo animatus est; hic vero superfluum est quod solem in Ariete esse interposuit.279 Aliud autem quam necesse est quidam proponunt hoc modo, ut si quis sic dicat: Omne homo animal est, virtus autem bonum est, omnis igitur homo animatum est.280 Nulla igitur harum propositionum ad rem pertinet quod concludere cupiebat.281 Expedita igitur syllogismi diffinitione, ad priorum modorum naturam resolutionemque veniamus, et prius omnes in ordinem disponantur.282 Primae figurae modi. 283 Omne iustum bonum est.284 Omnis virtus iusta est.285 Omnis igitur virtus bona est.286 Nullum bonum malum est.287 Omne iustum bonum est.288 Nullum igitur iustum malum est.289 Omne bonum virtus est.290 Quoddam iustum bonum est.291 Quoddam igitur iustum virtus est.292 Nullum bonum malum est.293 Quoddam iustum bonum est.294 Quoddam igitur iustum malum non est.295 Omne iustum bonum est.296 Omnis virtus iusta est.297 Quoddam igitur bonum virtus est.298 Nullum bonum malum est.299 Omne iustum bonum est.300 Nullum igitur malum iustum est.301 Omne bonum virtus est.302 Quoddam iustum bonum est.303 Quaedam igitur virtus iusta est.304 Secundae figurae modi. 305 Tertiae figurae modi. 306 PrimusOmne bonum iustum est.307 Nullum malum bonum est.308 Quoddam igitur iustum malum non est.309 SecundusQuoddam bonum iustum est.310 Nullum malum bonum est.311 Quoddam igitur iustum malum non est.312 TertiusNullum malum bonum est.313 Omne iustum bonum est.314 Nullum igitur iustum malum est.315 QuartusOmne iustum bonum est.316 Nullum malum bonum est.317 Nullum igitur malum iustum est.318 QuintusNullum malum bonum est.319 Quoddam iustum bonum est.320 Quoddam igitur iustum malum non est.321 SextusOmne iustum bonum est.322 Quoddam malum bonum non est.323 Quoddam igitur malum iustum non est.324 SeptimusOmne bonum iustum est.325 Omne bonum virtus est.326 Quaedam igitur virtus iusta est.327 OctavusOmne bonum virtus est.328 Omne bonum iustum est.329 Quoddam igitur iustum virtus est.330 NonusNullum bonum malum est.331 Omne bonum iustum est.332 Quoddam igitur iustum malum non est.333 PrimusQuoddam bonum iustum est.334 Omne bonum virtus est.335 Quaedam igitur virtus iusta est.336 SecundusOmne bonum virtus est.337 Quoddam bonum iustum est.338 Quoddam igitur iustum virtus est.339 TertiusQuoddam bonum malum non est.340 Omne bonum iustum est.341 Quoddam igitur iustum malum non est.342 QuartusNullum bonum malum est.343 Quoddam bonum iustum est.344 Quoddam igitur iustum malum non est.345 Hi sunt igitur omnes trium figurarum modi quorum primae figurae quatuor primae indemonstrabiles nominantur et directi, id est sine aliqua conversione monstrati; indemonstrabiles autem quoniam non per alios demonstrantur, et perfecti dicuntur, quoniam per seipsos comprobantur.346 Et primi quoniam positione et natura primi sunt, et in eos omnes caeteri resolvuntur.347 Illi quoque quinque primae figurae modi imperfecti et per conversionem sunt.348 Secundae vero figurae, vel tertiae, omnes imperfecti sunt, quoniam per primos primae figurae modos quatuor comprobantur, namque in ipsos resolvuntur: ut eos per conversionem resolvamus, et per impossibilitatem, ut duo illi superius demonstrati sunt, consideremus igitur eorum principia, quoniam unde nascuntur in idipsum resolvuntur.349 Quintus igitur primae figurae modus de primae primo figurae modo procreatur.350 Binis enim propositionibus prioribus manentibus, conclusio primi modi particulariter conversa quintum efficit syllogismum, quod in subiecta declaratur descripti ne: Omne iustum bonum est eadem Omne iustum bonum est.351 Omnis virtus iusta est eadem Omnis virtus iusta est.352 Omnis virtus bona est versa Quoddam bonum virtus est.353 Sextus vero primae figurae modus de secundo primae figurae modo capit principium.354 Manentibus enim duabus prioribus propositionibus secundi modi, universali conclusione universaliter conversa, sextus nascitur syllogismus, ut subiecta docet descriptio: Nullum bonum malum est eadem Nullum bonum malum est.355 Omne iustum bonum est eadem Omne iustum bonum est.356 Nullum iustum malum est versa Nullum malum iustum est.357 Septimus modus primae figurae de tertio primae figurae nascitur modo.358 Manentibus enim binis propositionibus prioribus, particulari affirmativa in conclusione conversa, septimi modi collocatio procreatur.359 Omne bonum virtus est eadem Omne bonum virtus est.360 Quoddam iustum bonum est eadem Quoddam iustum bonum est.361 Quoddam iustum virtus est vertitur Quaedam virtus iusta est.362 Octavus vero et nonus primae figurae modus in quartum primae figurae modum resolvuntur, non etiam initium sumunt.363 Octavus resolvitur in quartum hoc modo: prima enim quarti in secundam octavi universaliter conversa, et prima propositione octavi nodi particulariter in secundam quarti modi conversa, eadem conclusio colligitur, id est negatio particularis.364 Nullum bonum malum est, negatio universalis.365 Quoddam iustum bonum est, particularis affirmatio.366 Universaliter conversa, Omne bonum iustum est.367 Universaliter conversa, Nullum malum bonum est.368 Quoddam iustum malum non est, eadem conclusio, Quoddam iustum malum non est.369 Nonus vero modus in quartum modum resolvitur sic, prima quarti in secundam noni propositionem universaliter convertatur, et secunda quarti particulariter in primam noni, et eadem conclusio man at negatio particularis.370 Nullum bonum malum est, universalis negativa.371 Quoddam iustum bonum est, particularis affirmativa.372 Particulariter conversa, Quoddam bonum iustum est.373 Universaliter conversa, Nullum malum bonum est.374 Quoddam iustum malum non est, eadem conclusio: Quoddam iustum malum non est.375 Resolutis igitur quinque primae figurae modis in quatuor superioribus, secundae figurae quatuor modos in prioris figurae modos quatuor resolvamus, quorum tres per conversionem probantur.376 Quartus vero per solam impossibilitatem.377 At vero primus et secundae figurae secundus modus in secundum prioris figurae modum resolvuntur, et resolvitur primus sic.378 Conversa enim prima universali negatione universaliter, et manente secunda universali affirmatione, eadem conclusio utrorumque nascitur.379 Primus secundae. 380 Nullum bonum malum est conversa Nullum malum bonum est.381 Omne iustum bonum est eadem Omne iustum bonum est.382 Nullum iustum malum est eadem Nullum iustum malum est.383 Secundae figurae secundus modus in primae figurae secundum modum resolvitur sic: conversa secunda propositione, et secunda prima manente, universaliter fit conversa conclusio. 384 Nullum bonum malum est conversa Nullum malum bonum est.385 Omne iustum bonum est manet Omne iustum malum bonum est.386 Nullum iustum malum est conversa Nullum malum iustum est.387 Tertius vero secundae figurae modus, de quarto primae figurae procreatur.388 Ut enim universalis negatio in primam propositionem universaliter convertatur, et secundae propositiones maneant, idem syllogismi terminus propositioque colligitur hoc modo: Nullum bonum malum est conversa Nullum malum bonum est.389 Quoddam iustum bonum est similis Quoddam iustum bonum est.390 Quoddam iustum malum non est eadem Quoddam iustum malum non est.391 Quartus modus secundae figurae quoniam iam primo, cum factus est per conversionem, in superioris primae figurae modum retorqueri non poterat, sed per impossibile demonstratum est, hic quoque per impossibile ad superiores reducitur modos, et quoniam omnes secundae figurae modi per impossibile monstrantur, idcirco nos quoque inchoantes a quarto omnes per impossibile resolvamus.392 Nam quartus secundae figurae modus in primum primae figurae resolvitur per impossib litatem, tertius in secundum, secundus in tertium, primus in quartum, quod hoc modo liquebit.393 Si quis ergo duas istas concesserit propositiones, id est, omne bonum virtus est, et quoddam iustum virtus non est, necesse est quoque conclusionem concedat quae est, quoddam igitur iustum bonum non est.394 Nam si haec falsa est, erit ei contraiacens vera quae est, omne iustum bonum est, sed illam concessit quae est prima quarti modi, id est, omne bonum virtus est.395 Ex his igitur concludat, omne igitur iustum virtus est.396 Sed prius concessit quarti, modi secundam propositionem, quae est, quoddam iustum virtus non est.397 Nunc vero concedit, omne iustum virtus est, duas sibi contraiacentes simul conclusurus est, quod fieri non potest.398 Hoc autem idcirco evenit, quia conclusio quarti modi in primi modi secundam propositionem conversa est; quod si secunda propositio primi modi in quarti conclusione non colligitur, quarti conclusio, id est particularis negatio, permanebit.399 Sed ne forte nos conturbet quod alios terminos in resolvendo modo posuimus, quam superius in disponendo; non enim modo in terminis laboramus, sed in figuris et modis et complexionibus construendis atque resolvendis operam consumimus.400 Eodem modo et caeteri secundae figurae in primos quatuor resolvuntur.401 Omne bonum virtus est eadem Omne bonum virtus est.402 Quoddam iustum virtus non est eadem Omne iustum bonum est.403 Quoddam igitur iustum bonum non est eadem Omne igitur iustum virtus est.404 Tertius secundae figurae modus secundo primae figurae modo sic resolvitur: si quis duas primas tertii modi concesserit, particularem quoque negationem concludet, quae est, quoddam igitur iustum bonum non est.405 Nam si haec falsa est, vera erit contraiacens, quae est, omne iustum bonum est.406 Sed etiam illa concessa est, quae est, nullum bonum malum est.407 Ex his ergo colligitur, nullum igitur iustum malum est.408 Sed prius concessa erat, quoddam iustum malum est, nunc vero nullum iustum malum est, duas sibi contraiacentes, uno tempore concedit, quod fieri non potest.409 Sublata igitur universali conclusione, quae est, omne iustum bonum est, remanebit particularis negatio, quae est, quoddam iustum bonum non est.410 Nullum bonum malum est concessae Nullum bonum malum est.411 Quoddam iustum malum est contraiac.412 Omne iustum bonum est.413 Quoddam igitur iustum bonum non est, permut.414 contraiac.415 Nullum ergo iustum malum est.416 Secundus secundae figurae in tertio primae figurae modo sic resolvitur: si quis duas secundae figurae propositiones concesserit, conclusionem quoque concedit, quae est, igitur iustum bonum est.417 Nam si haec falsa est, erit vera contraiacens ei particularis affirmatio, quoddam iustum bonum est.418 Sed idem concessit illam quae est, omne bonum virtus est, concludat necesse est, quoddam iustum virtus est, qui iam ante concesserat secundam secundi modi quae est, nullum iustum virtus est, duas contraiacentes uno tempore concedit, quod fieri non potest. . Omne bonum virtus est concessae Omne bonum virtus est.419 Nullum iustum virtus est, contraiacen.420 Quoddam iustum virtus est.421 Nullum iustum bonum est, permut.422 contraiacen.423 Quoddam iustum bonum est.424 Primus item secundae figurae in quartum primae figurae sic resolvitur: qui concedit duas primi modi propositiones, concedat necesse est et conclusionem.425 Nam si illa falsa est, erit vera contraiacens ei particularis affirmativa quae est, quiddam iustum bonum est.426 Sed idem concessit illam quae est, nullum bonum malum est, concludat necesse est, quoddam igitur iustum malum non est, qui ante concesserat illam quae est, omne iustum malum est.427 Uno tempore duas contraiacentes concedit, quod fieri non potest.428 Sublata igitur particulari affirmatione quae est, quoddam iustum bonum est, remanet illa quae est, nullum iustum bonum est. 429 Nullum bonum malum est similes Nullum bonum malum est.430 Omne iustum malum est, contra, iacen.431 Quoddam igitur iust.432 malum non est.433 Nullum iustum bonum est, permut.434 contraiacen.435 Quoddam iustum bonum est.436 Sequitur ut tertiae figurae modos ad primos quatuor reducamus, quorum quinque per conversionem et per impossibilitatem ad primos quatuor resolvuntur, unus vero solus, id est quintus, per solam impossibilitatem in priora resolvitur.437 Primus tertiae modus figurae in tertium primae figurae hoc modo resolvitur: Si enim prima propositio tertii modi primae figurae maneat, et secunda propositio particularis tertii modi primae figurae universaliter convertatur, et sit secunda propositio primi modi tertiae figurae, eadem conclusio colligitur, id est affirmatio particularis.438 Omne bonum iustum est manet Omne bonum iustum est.439 Quaedam virtus bona est conversa Omne bonum virtus est.440 Quaedam virtus iusta est manet Quaedam virtus iusta est.441 Vel certe sic, quia superius talem syllogismum diximus terminis commutatis, quem Aristoteles dissimilem non putat.442 Omne bonum virtus est similes Omne bonum virtus est.443 Quoddam iustum bonum est conversa Omne bonum iustum est.444 Quoddam iustum virtus est manet Quoddam iustum virtus est.445 Secundus modus tertiae figurae in quartum modum primae figurae hoc modo resolvitur.446 Si enim primae propositiones secundi tertiae figurae modi, et quarti modi primae figurae maneant, quarti vero modi primae figurae secunda propositio universaliter convertatur, et secunda sit propositio secundi modi tertiae figurae, eadem conclusio procreatur.447 Nullum bonum malum est manet Nullum bonum malum est.448 Quoddam iustum bonum est versa universaliter Omne bonum iustum est.449 Quoddam iustum malum non est manet Quiddam iustum malum non est.450 Tertius modus tertiae figurae in tertium modum primae figurae resolvitur.451 Si enim propositio prima tertii primae figurae modi, et secunda propositio tertii modi tertiae figurae maneat, et secunda propositio tertii modi primae figurae particularis particulariter convertatur, et sit prima tertii modi tertiae figurae, conversa particulariter conclusio nascitur. 452 Omne bonum virtus est Omne bonum virtus est.453 Quoddam iustum bonum est Quoddam bonum iustum est.454 Quoddam iustum virtus est, versa partic.455 Quaedam virtus iusta est.456 Quartus modus tertiae figurae in tertium modum primae figurae resolvitur: si enim utrorumque primae maneant propositiones, et secundae particulares particulariter convertantur, eaedem conclusiones nascuntur.457 Omne bonum virtus est manet Omne bonum virtus est.458 Quoddam iustum bonum est vertitur Quoddam bonum iustum est.459 Quoddam iustum virtus est manet Quoddam iustum virtus est.460 Reliquus sextus syllogismus tertiae figurae de primae figurae quarto modo procreatur; manentibus enim primis eorum propositionibus, atque secundis particulariter immutatis particulis, in utroque manebit conclusio.461 Nullum bonum malum est eadem Nullum bonum malum est.462 Quoddam iustum bonum est mutata Quoddam bonum iustum est.463 Quoddam iustum malum non est manet Quoddam iustum malum non est.464 Quintus autem qui restat, sicut ante per impossibile probatur, ita etiam nunc per impossibilitatem resolvitur.465 Sed quemadmodum unus fuerit resolutus, eodem ordine omnes resolvendi sunt.466 Resolvitur autem sextus tertiae figurae modus in tertium primae figurae modum.467 Quintus autem tertiae figurae modus resolvitur in primum primae figurae.468 Quartus tertiae figurae modus resolvitur in quartum primae figurae modum.469 Tertius tertiae figurae modus resolvitur in secundum primae figurae modum.470 Secundus tertiae figurae modus resolvitur in primum primae figurae modum.471 Primi tertiae figurae modi resolvuntur in secundos primae figurae modos.472 Resolvitur autem per impossibilitatem sextus tertiae figurae modus in primae figurae modum tertium hoc modo: si quis igitur duas propositiones sexti modi tertiae figurae concesserit, concedat etiam necesse est conclusionem quae est, quoddam iustum malum non est.473 Nam si haec falsa est, erit vera contraiacens ei primae figurae tertii modi prima propositio quae est, omne iustum malum est.474 Sed etiam concessit propositionem secundam, quae est, quoddam bonum iustum est.475 Ex his igitur concedat necesse est, quoddam bonum malum est, quia ante concesserat primam propositionem sexti modi tertiae figurae quae est, nullum bonum malum est.476 Uno tempore duas sibi contraiacentes concedit, quod fieri non posse descriptio declarat. 477 Nullum bonum malum est contraiacen.478 Quoddam bonum malum est.479 Quoddam bonum iustum est concessae Quoddam bonum iustum est.480 Quoddam iustum malum non est permut.481 contraiac.482 Omne iustum malum est.483 Hoc modo omnes caeteri modi tertiae figurae in primos modos primae figurae referuntur, quod subiecta descriptio declarat, in qua prior quintus, qui per conversionem resolvi non potuit, per impossibilitatem resolutus est. 484 Quoddam bonum malum non est, contraiacen.485 Omne bonum malum est.486 Omne bonum iustum est concessae in utrisque.487 Omne bonum iustum est.488 Quoddam iustum malum non est permut.489 contraiac.490 Omne iustum malum est.491 Omne bonum virtus est contraiacen.492 Nullum bonum virtus est.493 Quoddam bonum iustum est concessae in utrisque.494 Quoddam bonum iustum est.495 Quoddam iustum virtus est permut.496 contraiac.497 Nullum iustum virtus est.498 Quoddam bonum iustum est contraiacen.499 Nullum bonum iustum est.500 Omne bonum virtus est concessae in utrisque.501 Omne bonum virtus est.502 Quaedam virtus iust.503 est permut.504 contraiac.505 Nulla virtus iusta est In resolutione modi secundi tertiae figurae in primum modum primae figurae, haec impossibilitas evenit, quod duas contrarias uno tempore concedit, quod fieri nequit.506 Nunquam enim duae contrariae uno tempore simul verae invenientur. 507 Nullum bonum malum est contrariae.508 Nullum bonum iustum est.509 Omne bonum iustum est concessae in utrisque.510 Omne bonum iustum est.511 Quoddam iustum malum non est permut.512 contraiac.513 Omne iustum malum est.514 Et in sequenti quoque syllogismo duas concedit, quod impossibile est. 515 Omne bonum iustum est contrariae.516 Nullum bonum iustum est.517 Omne bonum virtus est concessae in utrisque.518 Omne bonum virtus est.519 Quaedam virtus iusta est permut.520 contraiac.521 Nulla virtus iustus est.522 Nec nos illud turbet, quod in quibusdam contraria propositio et conclusio invenitur, in quibusdam vero contraiacens.523 Namque aequaliter peccavit tam qui utrasque contrarias concesserit, quam si utrasque contraiacentes.524 Nam quo modo contraiacentes uno tempore verae esse non possunt unquam, sic etiam contrariae. 525 Omne bonum virtus est contrariae.526 Nullum bonum virtus est.527 Omne bonum iustum est concessae in utrisque.528 Omne bonum iustum est.529 Quoddam iustum virtus est permut contraiac.530 Nullum iustum virtus est.531 Haec de Categoricorum Syllogismorum introductione, Aristotelem plurimum sequens, et aliqua de Theophrasto et Porphyrio mutuatus, quantum parcitas introducendi permisit, expressi.532 Si qua vero desint in Analyticis nostris calcatius exprimemus.533 Nunc vero quantum ad solam Categoricorum Syllogismorum formam spectabat, perfectum hic nobis est, et ad cumulum introductionis elaboratum.534 Nec hoc nos perturbet, si quae hic propositiones et conclusiones falsae sunt, quandoquidem non veritates rerum, sed connexiones syllogismorum figuras et modos suscepimus disserendos.535 Nam his cognitis, si quos ad perfectum studium logicae disciplinae disputationis subtilitas traxerit, prius de ambiguis disputationibus discant, post ab his veritas in rebus mendaciumque meditabitur.
Boethius HOME
bmv406.230 bnf11127.136 bsb46292.158 csg830.424 ubbF_IV_16.49r
Boethius, De syllogismo categorico, LIBER PRIMUS. <<<
monumenta.ch > Boethius > 2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik