monumenta.ch > Boethius > ...
Boethius, De sophisticis elenchis liber Aristotelis latine versus, ...
1 De sophisticis autem elenchis et de his qui videntur quidem elenchi, sunt autem paralogismi sed non elenchi dicemus, incipientes secundum naturam a primis.2 Quoniam ergo alii quidem sunt syllogismi, alii autem cum non sint videntur, manifestum.3 Nam quemadmodum et in aliis hoc fit per quandam similitudinem, sic et in orationibus se habet.4 Et enim habitum alii quidem habent bene, alii autem videntur, tribualiter inflantes et fingentes se, et pulcri alii quidem propter decorem, alii autem videntur, componentes se.5 Et in inanimatis quoque similiter; nam et horum haec quidem argentum illa vero aurum est vere, alia autem non sunt quidem, videntur autem secundum sensum, ut litargirea quidem et stagnea argentea, felle vero tincta aurea.6 Eodem autem modo et syllogismus et elenchus hic quidem est, ille vero non est quidem, videtur autem propter imperitiam; nam imperiti velut distantes longe speculantur.7 Nam syllogismus quidem ex quibusdam positis est ut dicatur diversum quid ex necessitate ab his quae posita sunt, elenchus autem syllogismus cum contradictione conclusionis.8 Illi vero hoc quidem non faciunt, videntur autem ob multas causas, quorum unus locus aptissimus est et publicissimus per nomina.9 Nam quoniam non est ipsas res ferentes disputare, sed nominibus pro rebus utimur notis, quod accidit in nominibus in rebus quoque arbitramur accidere, velut in compotis ratiocinantibus.10 Hoc autem non est simile.11 Nam nomina quidem finita sunt et orationum multitudo, res autem numero infinitae.12 Necesse est ergo plura eandem orationem et nomen unum significare.13 Quemadmodum igitur illic qui non sunt prompti numeros ferre a scientibus expelluntur, eodem modo et in orationibus qui nominum virtutis sunt ignari paralogizantur et ipsi disputantes et alios audientes.14 Ob hanc ergo causam et quae dicendae sunt est et syllogismus et elenchus apparens, non existens autem.15 Quoniam autem est quibusdam magis operae pretium videri esse sapientes quam esse et non videri (est enim sophistica apparens sapientia, non existens autem, et sophista copiosus ab apparente sapientia sed non existente), palam quoniam necessarium est his et sapientis opus videri facere magis quam facere et non videri.16 Est autem, ut sit ad unum dicere, in unoquoque opus scientis non mentiri quidem eum de quibus novit, mentientem autem manifestare posse.17 Haec autem sunt hoc quidem in eo quod potest dare orationem, illud autem in eo quod sumere.18 Necesse est ergo eos qui volunt sophistice agere dictarum disputationum genus quaerere; operae pretium enim est; nam huiusmodi potestas faciet videri sapientem, cuius sunt desiderium habentes.19 Quoniam ergo est quid huiusmodi genus disputationum, et quoniam huiusmodi appetunt potestatem quos vocamus sophistas, manifestum est; quot sunt autem species disputationum sophisticarum, et ex quot numero potestas ea constat, et quot partes contingit esse negotii, et de aliis quae suffragantur ad hanc artem, nunc dicemus.20 Sunt ergo disputationum genera quatuor, doctrinales dialecticae temptativae litigiosae; doctrinales quidem quae ex propriis principiis cuiusque disciplinae et non ex his quae respondenti videntur syllogizant (oportet enim credere eum qui discit), dialecticae autem quae ex probabilibus collectivae contradictionum, temptativae vero quae ex his quae videntur respondenti, et necessarium est scire ei qui simulat habere scientiam (quomodo autem, determinatum est in aliis), litigiosae vero quae ex his quae videntur probabilia, non sunt autem, syllogizant.21 Ergo de demonstrativis quidem in Analecticis dictum est, de dialecticis vero et temptativis in aliis, de agonisticis autem et litigiosis nunc dicemus.22 Primum ergo sumendum quot coniectant qui in disputationibus decertant et corrixantur.23 Sunt autem quinque haec numero, redargutio falsum inopinabile soloecismus et quintum facere nugari eum qui contraagit (hoc autem est frequenter cogere idem dicere); aut quod non sit, sed quod videatur esse singulum horum.24 Nam maxime volunt videri redarguentes, secundum autem falsum aliquid monstrare, tertium ad hoc quod praeter opinionem est ducere, quartum vero soloecismo uti facere (hoc autem est facere secundum locutionem barbarizare ex oratione respondentem); ultimum autem frequenter idem dicere.25 Modi autem sunt arguendi quidem duo; nam alii quidem sunt secundum dictionem, alii vero extra dictionem.26 Sunt autem ea quidem quae secundum dictionem faciunt fantasiam sex numero; sunt autem haec aequivocatio, amphibolia, compositio, divisio, accentus, figura dictionis.27 Huius autem fides et quae per inductionem est et syllogismus, si quis sumatur alius, et quoniam totidem modis si eisdem nominibus et orationibus non idem significamus.28 Sunt autem secundum aequivocationem huiusmodi orationes, ut quoniam discunt scientes; nam secundum os discunt grammatici.29 Discere enim aequivocum, et intelligere eum qui utitur disciplina, et accipere disciplinam.30 Et rursum quoniam mala bona; nam quae expediunt bona, mala autem expediunt.31 Duplex enim expediens; et necessarium, quod accidit plerumque etiam in malis (est enim malum quid necessarium), et bona quoque expedientia dicimus esse.32 Amplius eundem sedere et stare, et laborare et sanum esse.33 Nam qui surgebat stat, et qui sanabatur sanus est.34 Surgebat autem sedens et sanabatur laborans.35 Nam laborantem quidlibet facere aut pati non unum significat, sed quandoque quidem quoniam qui nunc laborat aut sedet, quandoque autem qui laborabat prius.36 Verum sanabatur quidem et laborans et non laborans; sanus est autem non laborans, sed laborans non nunc, sed prius.37 Secundum amphiboliam autem tales: velle accipere me pugnantes, et 'putas quod quis scit hoc scit?38 ' Nam et scientem et scitum contingit ut scientem significari hac oratione.39 Et 'putas quod videt quis, hoc videt?40 Videt autem columnam, quare videt columna'.41 Et 'putas quod tu dicis esse, hoc tu dicis esse?42 Dicis autem lapidem esse; tu ergo dicis lapis esse'.43 Et 'putas est tacentem dicere?44 ' Duplex enim est tacentem dicere, et hunc dicentem tacere et quae dicuntur.45 Sunt autem tres modi secundum aequivocationem et amphiboliam: unus quidem quando vel oratio vel nomen principaliter significat plura, ut piscis et canis; alius autem quando soliti sumus sic dicere; tertius vero quando compositum plura significat, separatum vero simpliciter, ut 'scit saeculum'; nam utrumque, si contingit, unum quid significat, et scire et saeculum; ambo autem plura, aut saeculum ipsum scientiam habere aut saeculi alium.46 Ergo amphibolia et aequivocatio circa hos modos sunt, secundum compositionem autem huiusmodi, ut posse sedentem ambulare et non scribentem scribere.47 Non enim idem significat si dividens quis dicat et componens, quoniam possibile 'sedentem ambulare' et 'non scribentem scribere'.48 Et hoc similiter si quis componat 'non scribentem scribere'; significat enim quoniam habet potestatem ut non scribens scribat, si autem non componat, quoniam habet potestatem, quando non scribit, ut scribat.49 Et 'discere nunc litteras, si quidem didicit quas scit'.50 Amplius quod unum solum potest ferre plura posse ferre.51 Secundum divisionem vero, quoniam quinque sunt et duo et tria, et paria et imparia, et maius aequale; tantundem enim maius et adhuc amplius.52 Nam eadem oratio divisa et composita non idem semper significare videbitur, ut 'ego te posui servum entem liberum, et 'quinquaginta virorum centum reliquit divus Achilles'.53 Secundum accentum autem, in his quidem quae sunt sine scriptura dialecticis non idoneum facere orationem, in scriptis autem et poematibus magis, ut 'me tuo longas pereunte noctes' et, heu quia nam tanti cinxerunt aethera nimbi'.54 Ergo circa accentum quidem huiusmodi sunt.55 Quae autem sunt secundum figuram dictionis accidunt quando non idem similiter interpretatur, ut masculinum femininum vel femininum masculinum, vel quod inter haec est alterum horum, vel rursum quale quantum vel quantum quale, vel faciens patiens vel dispositum facere, et alia ut determinatum est prius.56 Est enim quod non est eorum quae sunt facere velut eorum quae sunt facere quid dictione significare.57 Vt vigere similiter figura dictionis dicitur ei quod est secare vel aedificare; quamvis hoc quidem quale quid et affectum quodammodo indicat, illud vero facere quid.58 Eodem autem modo et in aliis.59 Ergo secundum dictionem redargutiones ex his locis sunt, eorum vero qui extra dictionem sunt paralogismorum species sunt septem: una quidem secundum accidens, secunda autem in eo quod simpliciter vel non simpliciter sed quo aut ubi aut quando aut ad aliquid dicitur, tertia autem secundum elenchi ignorantiam, quarta vero secundum consequens, quinta autem secundum quod in principio est sumere, sexta quod non causa est ut causam ponere, septima vero plures interrogationes unam facere.60 Ergo secundum accidens quidem paralogismi sunt quando similiter quidlibet assignatum fuerit rei subiectae et accidenti inesse.61 Nam quoniam eidem multa accidunt, non necesse est omnibus praedicatis, et de quo praedicantur, haec omnia inesse.62 Nam omnia sic erunt eadem, ut si Coriscus alterum est ab homine, ipse a se alter; est enim homo.63 Aut si a Socrate alter, Socrates autem homo, alterum ab homine aiunt concessum esse, eo quod accidit, a quo dixit alterum esse, hunc esse hominem.64 Secundum autem quod simpliciter hoc aut quo dicitur et non proprie, quando quod particulariter dicitur ut simpliciter dictum sumitur, ut si quod non est opinabile est, quoniam quod non est est; non enim idem esse quid et esse simpliciter.65 Aut rursum, quoniam quod est non est, si eorum quae sunt quid non est, ut si non homo.66 Non enim idem non esse quid et simpliciter non esse; videtur autem eo quod proxima sint dictione et parum differant esse quid et esse, et non esse quid et non esse.67 Similiter autem et quod secundum quid et simpliciter.68 Vt si Indus, cum sit niger, albus est dentibus; albus ergo et non albus est.69 Aut si ambo quo, quoniam simul contraria inerunt.70 Huiusmodi autem in quibusdam quidem omni considerare facile, ut si sumens Aethiopem esse nigrum, dentibus dicat quoniam albus; si ergo ibi albus, quoniam niger et non niger putabitur disputasse syllogistice cum perfecerit interrogationem.71 In quibusdam vero latet frequenter, in quibus, quando quo dicitur, et simpliciter videtur sequi, et in quibus non facile est considerare utrum eorum proprie sit assignandum.72 Fit autem huiusmodi in quibus similiter sunt opposita; videtur enim aut ambo aut neutrum esse concedendum simpliciter praedicare, ut si dimidium quidem album, dimidium vero nigrum, utrum album vel nigrum.73 Qui autem secundum quod non determinatur quid est syllogismus aut quid elenchus, secundum diminutionem fiunt rationis; nam elenchus est contradictio eiusdem et unius, non nominis sed rei, et nominis non sinonimi sed eiusdem, ex his quae data sunt ex necessitate, non connumerato quod erat in principio, secundum idem et ad idem et similiter et in eodem tempore.74 Eodem autem modo et mentiri de aliquo.75 Quidam autem omittentes aliquid ex his quae dicta sunt videntur arguere, ut quoniam idem duplum et non duplum; nam duo unius quidem duplum, trium autem non duplum.76 Aut si idem eiusdem duplum et non duplum, sed non secundum idem; nam secundum longitudinem duplum, secundum latitudinem vero non duplum.77 Aut si eiusdem et secundum idem et similiter, sed non simul; quare est apparens elenchus.78 Trahet autem aliquis hunc et in eos qui secundum dictionem sunt.79 Qui autem in eo quod id quod in principio erat sumitur fiunt quidem sic et totidem modis quotiens contingit quod ex principio est petere, videntur autem arguere eo quod non possint inspicere idem et diversum.80 Qui vero secundum consequens est elenchus eo quod putent converti consequentiam.81 Nam si cum hoc est ex necessitate illud sit, et cum illud est putant et alterum esse ex necessitate.82 Vnde et quae circa opinionem sunt ex sensu fallaciae fiunt.83 Saepe enim fel mel suspicati sunt eo quod sequitur rubeus color mel; et quoniam accidit terram pluvia fieri madidam, et si sit madida opinamur pluisse.84 Hoc autem non necessarium.85 Et in rethoricis quae secundum signum sunt demonstrationes ex adiunctis sunt.86 Volentes enim ostendere quoniam adulter, quod adiunctum est accipiunt, quoniam compositus aut quoniam in nocte videtur errabundus.87 Pluribus autem haec quidem insunt, praedicatum vero non inest.88 Similiter autem et in syllogisticis, ut Melissi ratio quoniam infinitum est universum, sumens universum quidem ingenitum (nam ex nichilo nichil fieri), quod autem factum est ex principio fieri.89 Si ergo non factum est, principium non habet universum, quare infinitum.90 Non necesse est autem hoc accidere; non enim si omne quod factum est principium habet, et quicquid principium habet factum est, velut non si febris est calor, et calidum necesse est febrire.91 Qui vero secundum non causam ut causam, cum assumitur quod non causa est velut propter illud fiat redargutio.92 Accidit autem huiusmodi in ad impossibile syllogismis; nam in his necessarium interimere aliquid ex his quae posita sunt.93 Si ergo enumeretur in necessariis interrogationibus ad quod accidit impossibile, videbitur propter hoc fieri saepe redargutio, ut quoniam non est anima et vita idem; nam si corruptioni generatio contrarium, et alicui corruptioni erit quaedam generatio contrarium; mors autem corruptio quaedam et contrarium vitae, quare vita generatio et vivere generari; hoc autem impossibile; non ergo idem anima et vita.94 Non autem syllogizatum est; accidit enim, et si non aliquis idem dicat vitam et animam, impossibile, sed solum contrarium vitam quidem morti cum sit corruptio, corruptioni autem generationem.95 Ergo insyllogizatae quidem simpliciter non sunt huiusmodi orationes, ad propositum autem insyllogizatae.96 Et latet plerumque non minus ipsos interrogantes huiusmodi.97 Ergo propter consequens et propter non causam argumentationes huiusmodi sunt; qui autem in eo quod duas interrogationes unam faciunt, quando latet plures esse et quasi unius assignatur responsio una.98 In aliquibus ergo facile videre quoniam plures et quoniam non reddenda responsio, ut utrum terra mare est aut caelum?99 In aliquibus vero minus, et quasi una sit aut concedunt in eo quod non respondeat interrogatum, aut redargui videntur, ut putas hic et hic est homo?100 Quare cum aliquis percusserit hunc et hunc, hominem sed non homines percutiet.101 Aut rursum, quorum haec quidem sunt bona illa autem non bona, omnia bona aut non bona?102 Vtrum enim dixerit, est quidem cum elenchum aut falsum apparens videbitur facere; nam dicere eorum quae non bona sunt aliquid esse bonum aut eorum quae bona sunt non bonum falsum.103 Quandoque autem assumptis quibusdam etiam elenchus fiet verus, ut si quis concedat similiter unum et plura dici alba et nuda et caeca.104 Nam si caecum est quod non habet visum, natum autem habere, et caeca erunt quae non habent visum, nata autem habere.105 Quando ergo hoc quidem habet visum, illud autem non habet, ambo erunt vel videntia vel caeca; quod est impossibile.106 Aut ergo sic dividendum apparentes syllogismos et elenchos, aut omnes reducendum in elenchi ignorantiam his qui hanc principium faciunt; est enim omnes resolvere dictos modos in elenchi diffinitionem.107 Primum quidem si immodificati; oportet enim ex his quae posita sunt accidere conclusionem, ut dicatur ex necessitate sed non videatur.108 Deinde et secundum partes diffinitionis.109 Nam eorum qui sunt in dictione hi quidem sunt secundum duplex, ut aequivocatio et oratio et similis figuratio (consuetum enim omnia ut hoc aliquid significare), compositio autem et divisio et accentus in eo quod non eadem est oratio vel nomen differens.110 Oportebat autem et hoc, quemadmodum et rem eandem, si debeat elenchus vel syllogismus fieri, ut si tunica, non vestis syllogizetur sed tunica.111 Nam verum et illud, sed non syllogizatum est, sed adhuc interrogatione indiget, quoniam idem significat ad eum qui interrogat quare.112 Qui vero secundum accidens diffinito syllogismo manifesti fiunt.113 Nam eandem diffinitionem oportet et elenchi fieri, verum adiacere contradictionem; nam elenchus syllogismus contradictionis.114 Si ergo non est syllogismus accidentis, non fit elenchus.115 Non enim si cum haec sint necesse est hoc esse, hoc autem est album, necesse est album esse per syllogismum.116 Neque si triangulus duobus rectis aequales habet, accidit autem ei figuram esse vel primum vel principium, quoniam figura vel principium vel primum hoc.117 Non enim in eo quod figura vel primum, sed in eo quod triangulus demonstratio.118 Similiter autem et in aliis.119 Quare si elenchus syllogismus quis, non erit qui secundum accidens fit elenchus.120 Sed secundum hoc et artifices et omnino scientes ab insciis arguuntur.121 Secundum accidens enim faciunt syllogismos contra sapientes.122 Qui vero non possunt dividere, aut interrogati concedunt, aut, cum non dent, putantur dedisse.123 Qui autem secundum quid et simpliciter, quoniam non de eodem affirmatio et negatio.124 Nam secundum quid albi secundum quid non album, simpliciter autem albi simpliciter non album negatio.125 Si ergo dato secundum quid esse album ut simpliciter dictum accipit, non facit elenchum, videtur autem eo quod ignoretur quid est elenchus.126 Manifestissimi autem omnium qui prius dicti sunt secundum elenchi diffinitionem; quare et nuncupati sunt sic; nam secundum rationis omissionem fantasia fit, et dividentibus sic communis in omnibus his ponenda est rationis diminutio.127 Qui vero in eo quod sumitur hoc quod erat in principio et non causa ut causa ponitur, manifesti per diffinitionem.128 Oportet enim conclusionem eo quod haec sunt accidere, quod non erat in non causis; et rursum non enumerato eo quod ex principio, quod non habent qui sunt secundum petitionem eius quod in principio.129 Qui vero secundum consequens partes sunt accidentis; nam consequens accidit, differt autem ab accidente, quoniam accidens quidem est in uno solo sumere, ut idem esse rubeum et mel et album et cignum; quod autem secundum consequens semper in pluribus; nam quae uni et eidem eadem, et sibi invicem probamus esse eadem; propter quod fit secundum consequens elenchus.130 Est autem non omnino verum, ut si sit secundum accidens; nam nix et cignus albo idem.131 Aut rursum ut in Melissi ratione, idem esse accipit factum esse et principium habere, aut aequalia fieri et eandem magnitudinem accipere.132 Quoniam enim quod factum est habet principium, et quod habet principium factum esse probat, tamquam ambo eadem sint in eo quod principium habent, factum esse et terminatum.133 Similiter autem et in his quae aequalia facta sunt, si eandem magnitudinem et unam sumentia aequalia fiunt, et quae aequalia facta sunt unam magnitudinem accipiunt.134 Quare consequens sumit.135 Quoniam ergo secundum accidens elenchus in ignorantia elenchi est, manifestum quoniam et qui secundum consequens.136 Perspiciendum autem hoc et aliter.137 Qui vero in eo quod plures interrogationes unam faciunt in eo quod non enodamus propositionis diffinitionem.138 Nam propositio unum de uno est.139 Nam eadem diffinitio unius solius et simpliciter rei, ut hominis et unius tantum hominis; similiter autem et in aliis.140 Si ergo una tantum propositio est quae unum de uno assignat, et simpliciter erit propositio huiusmodi interrogatio.141 Quoniam autem syllogismus ex propositionibus est, elenchus autem syllogismus, et elenchus erit ex propositionibus.142 Si igitur propositio unum de uno, manifestum quoniam et hic in elenchi ignorantia; videtur enim esse propositio quae non est propositio.143 Si ergo dedit responsionem ut ad unam interrogationem, erit elenchus, si autem non dedit sed videtur, apparens elenchus.144 Quare omnes loci cadunt in elenchi ignorantiam; ergo qui sunt secundum dictionem, quoniam apparens contradictio, quod erat proprium elenchi, alii autem secundum syllogismi diffinitionem.145 Fallacia autem fit in his quidem quae sunt secundum aequivocationem et orationem cum non potest dividi quod multipliciter dicitur (quaedam enim non est idoneum dividere, ut unum et ens et idem), in his autem quae sunt secundum compositionem et divisionem eo quod nichil putatur differre composita et divisa oratio, velut in plurimis.146 Similiter autem et in his quae sunt secundum accentum; non enim aliud videtur significare remissa et intensa oratio, in nullo aut non in pluribus.147 Eorum vero quae sunt secundum figuram propter similitudinem dictionis.148 Difficile enim dividere quae similiter et quae diverse dicuntur (paene enim qui hoc potest facere prope est videre verum, maxime autem sciet annuere), quoniam omne quod de aliquo praedicatur opinamur hoc aliquid et ut unum intelligimus; nam unum et substantiam maxime videtur sequi hoc aliquid et ens.149 Quare in his quae sunt secundum dictionem hic locus ponendus, primum quidem quoniam magis fallacia fit his qui cum aliis considerant quam qui per se (nam quae cum alio est consideratio per orationes, quae autem per se non minus per ipsam rem), deinde et per se falli accidit, cum in oratione facit considerationem; amplius fallacia quidem ex similitudine, similitudo autem ex dictione.150 In his autem quae sunt secundum accidens eo quod non potest diiudicare idem et diversum et unum et multa, neque qualibus praedicationibus omnia haec et rei acciderunt.151 Similiter autem et in his quae sunt secundum consequens; pars enim quaedam accidentis est consequens.152 Amplius autem et in pluribus videtur et probatur sic, si hoc ab illo non separatur, neque ab altero separari alterum.153 In his vero quae sunt secundum diminutionem rationis et in his quae secundum quid et simpliciter in eo quod paene fallacia est; nam quasi nichil consignificat quid aut quo aut quomodo aut nunc universaliter concedimus.154 Similiter autem et in his quae quod in principio sumunt et in non causis, et quaecumque plures interrogationes ut unam faciunt; in omnibus enim est fallacia in eo quod paene; non enim subtiliter discernimus neque propositionis neque syllogismi diffinitionem propter praedictam causam.155 Quoniam autem habemus secundum quot fiunt apparentes syllogismi, habemus et secundum quot sophistici fiunt syllogismi et elenchi.156 Dico autem sophisticum elenchum et syllogismum non solum eum qui videtur syllogismus vel elenchus, non est autem, sed et qui est quidem, videtur autem non conveniens rei.157 Sunt autem hi qui non secundum rem arguunt et monstrant ignorantes, quod erat temptativae, est autem temptativa pars dialecticae; haec autem potest syllogizare falsum propter ignorantiam eius qui dat orationem.158 Sophistici autem elenchi, et si syllogizent contradictionem, non faciunt manifestum si ignorat; nam et scientem impediunt his orationibus.159 Quoniam autem habemus eos eadem via, manifestum; nam secundum quae videtur audientibus velut interrogata syllogizare, secundum haec et respondenti videbitur, quare erunt syllogismi falsi per haec aut omnia aut quaedam; quod enim non interrogatus arbitratur dandum, et interrogatus ponet.160 Verum in quibusdam simul accidit et interrogare quod deest et falsum apparere, ut in his qui sunt secundum dictionem et soloecismum.161 Si ergo paralogismi contradictionis secundum apparentem elenchum sunt, manifestum quoniam propter tot erunt et falsorum syllogismi secundum quot et apparens elenchus.162 Apparens autem secundum particulas veri, nam cum singulum deerit videbitur elenchus, ut secundum accidere propter orationem qui ad impossibile, et qui duas interrogationes unam facit secundum propositionem, et pro secundum idem qui secundum accidens, et huius pars qui secundum consequens; amplius non in re sed in oratione accidere; deinde pro universali contradictionem et secundum idem et ad idem et similiter secundum quod in aliquo vel secundum singulum horum; amplius secundum non connumerato quod in principio quod erat in principio accipere.163 Quare habebimus secundum quot fiunt paralogismi; nam secundum plura non erunt, secundum autem quae dicta sunt erunt omnes.164 Est autem sophisticus elenchus non simpliciter elenchus, sed ad aliquem; et syllogismus similiter.165 Nam si non sumat et qui secundum aequivocum est unum significare et qui secundum similem formam solum hoc et alii similiter, neque elenchi neque syllogismi erunt, neque simpliciter neque ad eum qui interrogatur; si autem sumant, ad eum quidem qui interrogatur erunt, simpliciter autem non erunt; non enim unum significatum sumpserunt sed apparens, et secundum reliqua.166 Secundum quae autem arguunt qui elenchis utuntur, non oportet temptare sumere sine omnium quae sunt scientia.167 Hoc autem non unius est artis; infinitae enim sunt fortasse scientiae, quare manifestum quoniam et demonstrationes.168 Elenchi autem sunt et veri, nam quaecumque est demonstrare, erit et redarguere eum qui ponet contradictionem veri, ut si commensurabilem diametrum posuit, arguet quis demonstratione quoniam incommensurabilis.169 Quare omnium oportebit scientes esse; nam alii quidem erunt secundum ea quae in geometria sunt principia et horum conclusiones, alii autem secundum ea quae in medicina, alii vero secundum ea quae sunt aliarum disciplinarum.170 Sed et falsi elenchi similiter in infinitis erunt; nam secundum unamquamque artem est falsus syllogismus, ut secundum geometriam geometricus et secundum medicinam medicinalis.171 Dico autem secundum artem secundum illius principia.172 Manifestum ergo quoniam non omnium elenchorum sed eorum qui sunt secundum dialecticam sumendi sunt loci; nam hi communes ad omnem artem et potentiam.173 Et eum quidem qui est secundum quamque disciplinam elenchum scientis est considerare, sive cum non sit videtur, sive est, quare est; eum autem qui ex communibus est et sub nullam artem dialecticorum.174 Nam si habemus ex quibus probabiles syllogismi in quolibet, habebimus ex quibus elenchi; nam elenchus est contradictionis syllogismus, quare aut unus aut duo syllogismi contradictionis elenchus est.175 Habemus ergo secundum quae omnes huiusmodi sunt.176 Si autem hoc habemus, et solutiones habemus; nam horum instantiae solutiones sunt.177 Habemus autem secundum quae fiunt, et apparentes, apparentes autem non cuilibet sed talibus; infinita enim sunt si quis consideret secundum quae appareant quibuslibet.178 Quare manifestum quoniam dialectici est posse sumere secundum quae fit per communia vel qui est elenchus vel apparens elenchus, et vel dialecticus vel apparens dialecticus vel temptativus.179 Non est autem differentia orationum quam dicunt quidam, esse has quidem ad nomen, illas autem ad intellectum; inconveniens enim est opinari alias quidem esse ad nomen orationes, alias autem ad intellectum, sed non easdem.180 Quid enim est non ad intellectum nisi quando non utitur nomine qui putatur interrogare ad quod is qui interrogatus est dedit?181 Idem autem hoc est et ad nomen.182 Ad intellectum autem, quando ad quod dedit intelligens.183 Si autem aliquis plura significante nomine unum putet significare et interrogans et interrogatus, ut forte ens et unum plura significat, sed et respondens et interrogans Zeno unum putans esse interrogat, et est oratio quoniam unum omnia, haec ad nomen est aut ad intellectum interrogati disputata.184 Si vero aliquis multa putet significare, palam quoniam non ad intellectum.185 Primum ergo circa huiusmodi orationes est ad nomen et ad intellectum quaecumque plura significant, deinde circa quemlibet est; non enim in oratione est ad intellectum esse, sed in eo quod respondens se habet aliquo modo ad ea quae dantur.186 Deinde ad nomen omnes contingit eas esse.187 Nam ad nomen non ad intellectum esse est hoc loco.188 Nam si non omnes, erunt quaedam aliae neque ad nomen neque ad intellectum, hi vero dicunt omnes, et dividunt vel ad nomen vel ad intellectum esse omnes, alias autem non.189 At tamen quicumque syllogismi sunt in eo quod multipliciter, horum sunt aliqui qui secundum nomen.190 Nam inconvenienter dictum est secundum nomen dicere esse omnes qui sunt secundum dictionem; sed sunt quidam paralogismi non in eo quod respondens ad eos se habeat aliquo modo, sed quod huiusmodi interrogationem oratio ipsa habeat, quae plura significet.191 Et omnino inconveniens de elencho disputare, et non prius de syllogismo; nam elenchus syllogismus est, quare oportet et de syllogismo prius quam de falso elencho; est enim huiusmodi elenchus apparens syllogismus contradictionis.192 Quare aut in syllogismo erit causa aut in contradictione (adiacere enim oportet contradictionem), quandoque autem in utrisque erit apparens elenchus.193 Est autem de eo quidem quod est tacentem dicere in contradictione, non in syllogismo, de eo autem quod est, quae non habet aliquis, dare in utrisque, de eo vero quod est quoniam Homeri poema figura est per circulum in syllogismo.194 Qui autem in neutro verus syllogismus.195 Sed unde sermo venit, prius quae in disciplinis sunt orationes ad intellectum sunt vel non.196 Et si cui videtur plura significare triangulus, et dedit non ut hanc figuram de qua concludebat quoniam duo recti, utrum ad intellectum hic disputavit illius vel non?197 Amplius si plura quidem significat nomen, ille autem non intelligit neque putat, quomodo hic non ad intellectum disputavit?198 Aut quomodo oportet interrogare nisi dantem divisionem, sive interroget aliquis si est tacentem dicere vel non, aut est quidem ut non, est autem ut sic?199 Si autem aliquis det nullo modo, ille autem disputet, ergo non ad intellectum disputat, quamvis oratio videatur earum quae secundum nomen sunt esse?200 Non est ergo genus aliquod orationum ad intellectum.201 Sed hae quidem ad nomen sunt et huiusmodi non omnes, non quoniam elenchi, sed neque apparentes elenchi.202 Sunt enim et non secundum dictionem apparentes elenchi, ut qui secundum accidens et reliqui.203 Si autem aliquis probet dividere, quoniam dico autem tacentem dicere haec quidem sic illa autem sic; tamen hoc est primum quidem inconveniens probare (quandoque enim non videtur interrogatum multipliciter habere, impossibile autem dividere quod non putat); deinde docere quid aliud erit?204 Manifestum enim faciet ut habet ei qui neque considerat neque scit neque opinatur quoniam aliter dicitur.205 Deinde et in non duplicibus quid prohibet hoc pati vel facere?206 Vt putas aequales sunt unitates binariis in quaternariis?207 Sunt autem binarii hi quidem sic uniti illi autem sic.208 Et putas contrariorum una disciplina vel non?209 Sunt autem contraria haec quidem nota illa vero ignota.210 Quare videtur ignorare qui hoc probat quoniam aliud est docere quam disputare, et quoniam oportet docentem quidem non interrogare sed eum manifesta facere, ilium autem interrogare.211 Amplius ut dicant vel negent probare non monstrantis est, sed experimentum sumentis.212 Nam temptativa est dialectica quaedam, quapropter de omnibus inspicit et considerat non scientem sed ignorantem et assimulantem.213 Qui ergo secundum rem considerat communia dialecticus, qui autem hoc apparenter facit sophista.214 Et syllogismus litigiosus et sophisticus est unus quidem apparens syllogisticus, de quibus dialectica temptativa est, et si vera sit conclusio; nam eius qui propter quid deceptorius est; et quicumque, cum non sint, secundum singulorum viam paralogismi videntur esse secundum artem.215 Nam falsae descriptiones non litigiosae (nam secundum ea quae sub arte sunt paralogismi), neque si qua est falsa descriptio circa verum, ut Ypocratis aut quadratura per lunulas.216 Sed ut Brisso quadravit circulum, nam et si quadratur circulus, tamen quia non secundum rem, ideo sophisticus.217 Quare et qui de his est apparens syllogismus litigiosa oratio, et qui secundum rem est apparens syllogismus, et si sit syllogismus, litigiosa oratio; nam apparens est secundum rem, quare fallax et iniustus.218 Quemadmodum enim quae in certamine est iniuria speciem quandam habet et est quaedam iniusta certatio, sic in contradictione iniusta contentio est litigiosa.219 Nam et illic qui omnino vincere volunt omnia apprehendunt et hic litigiosi.220 Ergo qui ob victoriam ipsam tales sunt litigiosi homines et rixae amici videntur esse, qui autem propter gloriam quae in divitias sophistici.221 Nam sophistica est, ut diximus, ditativa quaedam ab apparente sapientia, propter quod apparentem demonstrationem appetunt.222 Et in orationibus eisdem quidem sunt litium amatores et sophistae, sed non propter eadem.223 Et oratio eadem quidem erit sophistica et litigiosa, sed non secundum idem, sed in eo quidem quod propter victoriam apparentem, litigiosa, in eo vero quod propter sapientiam, sophistica; nam sophistica est apparens quaedam sapientia, non autem existens.224 Litigiosus autem est qui quodammodo sic se habet ad dialecticum ut falsigraphus ad geometricum; nam ex eisdem dialecticae paralogizat velut et falsigraphus geometriae; sed hic quidem non litigiosus, quoniam ex principiis et conclusionibus quae sunt sub arte falso describit; qui autem ex his est quae sunt sub dialectica circa alia quidem quoniam litigiosus erit manifestum.225 Vt quadratura quae est quidem per lunulas non litigiosa, Brissonis autem litigiosa; et hunc quidem non est transferre nisi ad geometriam tantum, eo quod ex propriis sit principiis, ilium autem ad plures, quicumque non sciunt quid possibile est in unoquoque et quid impossibile; aptabitur enim.226 Vel ut Antipho quadravit.227 Vel si quis non dicat melius esse post cenam deambulare per Zenonis rationem, non medicinalis; communis enim.228 Si ergo omnino similiter se haberet litigiosus ad dialecticum ut falsigraphus ad geometrem, non esset de illis litigiosus.229 Nunc autem non est dialecticus circa genus aliquod determinatum, neque ostensivus ullius, neque talis qualis universalis.230 Neque enim sunt omnia in uno aliquo genere, neque si essent, possibile sub eisdem principiis esse ea quae sunt.231 Quare nulla ars monstrativa alicuius naturae interrogativa est; non enim possibile utramlibet partium dare; nam syllogismus non fit ex utrisque.232 Dialectica autem interrogativa est.233 Si autem ostendit, et si non omnia, sed prima et propria, principia non interrogavit.234 Nam si non daret non iam haberet ex quibus amplius disputaret ad instantiam.235 Talis autem et temptativa.236 Neque enim temptativa talis est qualis geometria, sed quam habeat et non sciens aliquis.237 Est enim experimentum sumere et non scientis eum qui nescit rem, si quidem dat non ex quibus novit neque ex propriis, sed ex consequentibus, quaecumque talia sunt quae scientem quidem nichil prohibet non scire artem, non scientem autem necesse est ignorare.238 Quare manifestum quoniam nullius determinati temptativa disciplina est, eo quod de omnibus est.239 Nam omnes artes utuntur communibus quibusdam; quare omnes etiam idiotae quodam modo utuntur dialectica et temptativa; nam omnes usque ad quid conantur diiudicare pronunciantes.240 Haec autem sunt communia; nam ea nichil minus sciunt ipsi, quamvis videantur valde extra dicere.241 Arguunt ergo omnes; nam sine arte participant id de quo artificialiter dialectica est, et arte syllogistica temptativus dialecticus.242 Quoniam autem sunt multa quidem haec et de omnibus, non talia autem ut natura quaedam sit et genus, sed velut negationes, alia autem non talia sed propria, est ex his de omnibus experimentum sumere, et esse artem quandam, et non talem esse quales quae monstrant, eo quod litigiosus non est sic se habens omnino ut falsigraphus; non enim erit paralogisticus ex determinati cuiusdam generis principiis, sed circa omne genus erit litigiosus.243 Loci ergo de sophisticis elenchis hi sunt; quoniam autem est dialectici considerare de his et posse ea facere, non difficile videre; nam quae circa propositiones est methodus omnem habet hanc speculationem.244 Et de elenchis quidem apparentibus dictum est; falsum autem in aliquo ostendere et rationem ad inopinabile ducere (hoc enim fuit secundum sophisticae voluntatis) primum quidem ex eo quod interrogat quodammodo et per interrogationem accidit maxime.245 Nam ad nullum determinatum positum interrogare venativum est horum; nam vane dicentes peccant magic; vane autem dicunt quando nichil habent propositum.246 Et interrogare multa, quamvis determinatum sit ad quod disputat, et ea quae videntur dicere probare facit quandam idoneitatem ut ad inopinabile ducat vel falsum; et si interrogatus dicat aut neget horum aliquid, ducere ad quae argumentari idoneus est.247 Possunt autem nunc minus laedere per haec quam prius; exiguntur enim quid hoc ad id quod in principio.248 Elementum autem eveniendi aut falsum aliquod aut inopinabile nullam statim interrogare positionem, sed confiteri ob hoc se interrogare quod discere velit; locum enim argumentationis consideratio facit.249 Ad mentientem autem ostendendum proprius modus sophisticus est, ducere ad talia ad quae habundet orationibus.250 Est autem et bene et non bene hoc facere, quemadmodum dictum est prius.251 Rursum, ut quod extra opinionem est dicat, considerare ex quo genere est qui disputat, deinde interrogare quod pluribus hi dicunt inopinabile; est autem singulis aliquid tale.252 Elementum autem horum singulorum sumere positiones in propositionibus.253 Solutio vero horum competens fertur ostendere quoniam non propter orationem accidit improbabile; semper autem hoc vult qui contendit.254 Amplius autem ex voluntatibus et manifestis opinionibus.255 Non enim eadem et volunt et dicunt, sed dicunt quidem decoratissimas orationes, volunt autem ea quae videntur prodesse, ut bene mori magis quam vivere voluptuose dicunt oportere, et egere iuste magis quam divitiis affluere prave, volunt autem contraria.256 Ergo eum qui dicit secundum voluntates ad manifestas opiniones ducendum, eum vero qui secundum has ad absconsas; utrimque enim necessarium extra opinionem dicere; aut enim ad manifestas aut ad obscuras opiniones dicunt contraria.257 Plurimus autem locus est faciendi quae extra opinionem sunt dicere, sicut et Calicles in Gorgia scriptus est dicens, et veteres autem omnes arbitrati sunt accidere, in eo quod secundum naturam et secundum legem; contraria enim esse naturam et legem, et iustitiam secundum legem quidem esse bonum, secundum naturam autem non bonum.258 Oportere ergo ad eum quidem qui dicit secundum naturam secundum legem obviare, ad eum vero qui secundum legem in naturam ducere; utrimque enim dicere esse quod extra opinionem est.259 Erat autem eis secundum naturam quidem verum, secundum legem autem quod pluribus videtur.260 Quare manifestum quoniam et illi, quemadmodum et qui nunc, aut arguere aut quod extra opinionem esset dicere respondentem conabantur facere.261 Quaedam autem interrogationes habent utrimque improbabilem esse responsionem, ut utrum sapientibus aut patri oporteat oboedire, et expedientia facere aut iusta, et iniuriam pati melius quam nocere.262 Oportet autem ducere ad ea quae pluribus et sapientibus sunt contraria; nam si dicat aliquis ut qui circa rationes, ad ea quae pluribus, si autem ut plures, in ea quae his qui in ratione.263 Dicunt enim hi quidem ex necessitate beatum iustum esse, pluribus autem improbabile est regem non felicem esse.264 Erit autem ad ea quae sic sunt improbabilia ducere idem quod et in eam quae est secundum naturam et secundum legem contrarietatem ducere; nam lex opinio plurium, sapientes autem secundum naturam et secundum veritatem dicunt.265 Et ea quidem quae sunt extra opinionem ex his oportet quaerere locis; de facere nugari, quid dicimus nugari, iam monstravimus.266 Omnes autem huiusmodi orationes hoc volunt facere; si nichil differat nomen vel orationem dicere, duplum autem et duplum dimidii idem, si ergo est duplum dimidii duplum, erit dimidii dimidii duplum.267 Et rursum si pro duplo duplum dimidii ponatur, ter erit dictum, dimidii dimidii dimidii duplum.268 Et putas est concupiscentia delectationis?269 Hoc autem est appetitus delectationis; est ergo concupiscentia appetitus delectationis delectationis.270 Sunt autem omnes huiusmodi orationes et in ad aliquid, quaecumque non solum genera sed et ipsa ad aliquid dicuntur, et ad idem et unum assignantur.271 Vt appetitus alicuius appetitus et concupiscentia alicuius concupiscentia, et duplum alicuius duplum et duplum dimidii.272 Et quorumcumque substantia, cum non sint ad aliquid omnino, quorum sunt habitus aut passiones aut aliquid huiusmodi, in ratione eorum condesignatur praedicatorum de his.273 Vt habundans est numerus medium habens; est autem numerus habundans; est ergo numerus numerus medium habens.274 Et si simum cavitas naris est, est autem naris sima, est igitur naris naris cava.275 Videntur autem facere non facientes quandoque eo quod non adinterrogant si significat aliquid per se dictum duplum aut nichil, et si aliquid significat, utrum idem aut diversum, sed conclusionem dicunt statim.276 Et videtur eo quod nomen idem sit idem et significare.277 Soloecismus autem quale quidem est dictum est prius.278 Est autem hoc et facere et non facientem videri et facientem non videri, quemadmodum Caecilianus dicit, si ficus secundae declinationis.279 Nam qui dicit ficus maturas soloecismum quidem facit secundum illum, non videtur autem pluribus; qui vero ficos videtur quidem sed non facit.280 Eodem modo si finis solum masculini generis secundum quosdam, nam qui dicit certam soloecismum facit secundum eos.281 Manifestum ergo quoniam et ars quaedam hoc potest facere, eo quod multae orationes non colligentes soloecismum videntur syllogizare, velut in elenchis.282 Sunt autem omnes paene apparentes soloecismi secundum hoc, et quando casus neque masculinum neque femininum indicat sed neutrum.283 Nam 'hic' masculinum significat, 'haec' autem femininum, 'hoc' vero vult quidem neutrum significare, saepe autem significat et illa utraque, ut 'quid hoc?284 ' 'Calliope, lignum, Coriscus'.285 Ergo masculini et feminini differunt casus omnes, neutri autem alii quidem, alii autem non.286 Dato ergo saepe 'hoc', syllogizant quasi dictum sit 'hunc'; similiter autem et alium casum pro alio.287 Paralogismus autem fit eo quod commune sit 'hoc' plurium casuum; nam 'hoc' significat quandoque quidem 'hic' quandoque autem 'hunc'.288 Oportet autem permutatim significare, cum 'est' quidem hic, cum 'esse' autem hunc, ut 'est Coriscus', 'esse Coriscum'.289 Et in femininis nominibus similiter; nam in omnibus similiter 'est' et 'esse' faciet differentiam.290 Et quodam modo similis est in his soloecismus elenchis qui dicuntur secundum quod non similia similiter.291 Nam quemadmodum illis in rebus, sic his in nominibus accidit soloecismum facere; nam homo et album et res et nomen est.292 Manifestum ergo quoniam soloecismum temptandum ex dictis casibus syllogizare.293 Species igitur sunt hae agonisticarum disputationum et partes specierum et modi qui dicti sunt.294 Differt autem non parum, si ordinentur quodammodo ea quae circa interrogationem sunt ut lateant, velut in dialecticis.295 Deinceps ergo his quae dicta sunt haec primum dicendum.296 Est ergo ad arguendum unum quidem longitudo; difficile enim simul multa conspicere.297 Ad longitudinem vero praedictis elementis utendum.298 Vnum vero festinatio; nam tardiores minus praevident.299 Est autem ira et contentio; conturbati enim minus possunt conservari omnes.300 Elementa autem irae et manifestum eum facere qui velit iniuste agere et circa omne impudentem esse.301 Amplius permutatim interrogationes ponere, sive ad idem plures aliquis habeat orationes, sive et quoniam sic et quoniam non sic; simul enim accidit aut ad plura aut ad contraria facere observationem.302 Omnino autem omnia quae ad occultationem dicta sunt prius utilia et ad agonisticas disputationes; nam occultatio est latendi causa, latere autem fallaciae.303 Ad abnuentes autem quaecumque opinantur esse ad orationem, ex negatione interrogandum, velut contrarium velit, aut etiam ex aequo interrogationem facere; nam cum dubium est quid velit sumere minus graves fiunt.304 Et quando in partibus dederit aliquis singulare, inducenti universale saepe non interrogandum; sed ut concesso utendum; nam quandoque putant et ipsi dedisse et audientibus videntur propter inductionis memoriam, velut non interrogata stulte.305 Et in quibus non nomine significatur universale, sed similitudine utendum ad hoc quod expedit; latet enim similitudo plerumque.306 Et ad sumendum propositionem contrarium oportet admittentem inquirere.307 Vt si debeat sumere quoniam oportet patri omnia oboedire, utrum omnia oportet oboedire parentibus aut omnia inoboedire?308 Et saepe multa, utrum multa concedenda aut pauca?309 Magis enim, si necesse est, videbuntur esse multa; appositis enim iuxta se contrariis, et maiora et magna videntur et peiora et meliora hominibus.310 Valde autem et saepe facit videri redargui maxime sophistica calumnia interrogantium, cum nichil syllogizantes non interrogationem faciunt hoc quod ultimum est, sed conclusive dicunt, velut syllogizantes, non ergo hoc et hoc.311 Sophisticum autem et posito inopinato probare hoc quod videtur respondere, proposito eo quod videtur ex principio, et interrogationem talium sic facere, utrum tibi videtur?312 Necesse est enim, si sit interrogatio ex quibus syllogismus, aut elenchum aut inopinabile fieri, cum dat quidem elenchum, cum autem non dat neque videri fatetur inopinabile, cum autem non dat, videri autem fatetur elenchi simile.313 Amplius quemadmodum in rethoricis, et in elenchicis similiter contrarietates considerandum aut ad ea quae ab eo sunt dicta, aut ad quos confitetur bene dicere vel facere; amplius ad eos qui videntur huiusmodi aut ad similes vel ad plures vel ad omnes.314 Et sicut respondentes saepe, cum redarguuntur, faciunt duplex, si debeat accidere redargui, et interrogantibus utendum quandoque hoc contra instantes, si sic quidem accidit sic autem non, quoniam sic sumpsit, ut Cleophon facit in Mandrabulo.315 Oportet etiam absistentes ab oratione reliqua argumenta incidere, et respondenti, si praesenserit, prius instare et praedicere.316 Conandum autem quandoque et ad alia ab eo quod dictum est, illud extra sumentibus, si non ad hoc quod positum est habeat aliquis argumentari; quod Licophron fecit proposito liram extollere.317 Ad eos autem qui exigunt ad quid conatur, quia videtur oportere assignare causam, dictis autem quibusdam observabilius quod universaliter accidit in elenchis, dicere contradictionem, quoniam quod dixit negare, aut quod negavit dicere, sed non quoniam contrariorum eadem disciplina.318 Non oportet autem conclusionem ut propositionem interrogare; quasdam autem nec interrogare, sed ut concessis uti.319 Ex quibus ergo interrogationes, et quomodo interrogandum in agonisticis exercitationibus, dictum est.320 De responsione autem, et quomodo oportet solvere et quid, et ad quam utilitatem huiusmodi orationes prosunt, post haec dicendum.321 Vtiles ergo sunt ad philosophiam quidem propter duo.322 Primum quidem quoniam saepe quae secundum dictionem fiunt melius habere faciunt quotiens singulum dicitur, et quae similiter et quae aliter in rebus accidunt et in nominibus.323 Secundo autem ad eas quae per eundem sunt quaestiones; nam qui ab alio facile paralogizatur et hoc non sentit et ipse a se hoc patitur saepe.324 Tertium vero et reliquum adhuc ad gloriam, circa omnia exercitatum esse videri et in nullo inscie se habere; nam si is qui communicat orationibus spernit orationes, cum nichil habeat determinare de vitio earum, suspectionem dat quod videtur gravis esse non quia verum sed propter imperitiam.325 Respondentibus autem quomodo obviandum ad huiusmodi orationes, manifestum, si quidem recte diximus prius ex quibus sunt paralogismi, et quae in inquirendo sunt superhabundantias sufficienter divisimus.326 Non est autem idem sumentem orationem videre et solvere vitium, et interroganti posse obviare velociter.327 Nam quod scimus, saepe transpositum ignoramus.328 Amplius autem, quemadmodum in disputationibus citius et tardius ex exercitatione fit magis, sic et in aliis se habet, quare, si manifestum quidem nobis sit, immeditati autem simus, fallimur temporibus frequenter.329 Accidit autem quandoque, sicut in descriptionibus; nam et illic solventes quandoque componere rursum non possumus; sic et in elenchis, scientes secundum quid orationem accidit connectere solvere orationem dubitamus.330 Primum ergo sicuti syllogizare dicimus probabiliter quandoque magis quam vere eligere oportere; sic et solvendum quandoque magis probabiliter quam secundum verum.331 Omnino enim contra litigiosos obstandum non ut arguentes sed ut apparentes; non enim dicimus eos syllogizare, quare ut non videantur corrigendi sunt.332 Nam si est elenchus contradictio non aequivoca ex quibusdam, nil opus est dividere ad amphibola et aequivocationem; non enim facit syllogismum.333 Sed ob nil aliud condividendum nisi quia conclusio videtur elencho similis.334 Non ergo redargui sed videri cavendum, eo quod interrogare amphibola et quae sunt secundum aequivocationem, et quaecumque aliae huiusmodi obtusiones, et verum elenchum obnubilant et arguentem et non arguentem dubium faciunt.335 Nam quia licet in fine conclusi non quod affirmavit negare dicere, sed aequivoce, et si quam maxime contigit in idem ferat, dubium si redargutus est; dubium enim si vera dicit nunc.336 Si vero dividens interrogasset aequivocum aut amphibolum, non dubius esset elenchus, et quod requirunt nunc quidem minus prius autem magis litigiosi, vel 'sic' vel 'non' respondere interrogatum, necesse.337 Nunc autem, quia non bene interrogant inquirentes, necesse est ut respondeat aliquid is qui interrogatur, corrigens vitium propositionis, quoniam diviso sufficienter vel 'sic' vel 'non' necesse est dicere respondentem.338 Si autem aliquis putet eum qui secundum aequivocationem est elenchum esse, quodam modo non erit respondentem effugere redargutionem; nam in visibilibus necessarium quod dixit negare nomen, et quod negavit affirmare.339 Nam ut corrigunt quidam, nichil prodest.340 Non enim Coriscum aiunt esse musicum et non musicum, sed hunc Coriscum musicum et hunc Coriscum non musicum.341 Nam eadem erit oratio Coriscum vel hunc Coriscum non musicum esse vel musicum; quod simul affirmant et negant.342 Sed fortasse non idem significat; nam nec illic nomen.343 Quare aliquo differt.344 Si autem huic quidem simpliciter dicere Coriscum assignet, illi autem addat aliquem aut hunc, inconveniens; nichil enim magis alteri; utrolibet enim nichil differet.345 Non autem sed quia dubius quidem est qui non determinavit amphiboliam utrum redargutus est vel non, concessum est autem in disputationibus dividere, manifestum quoniam non determinantem dare interrogationem sed simpliciter peccatum est; quare et si non ipse, tamen disputatio redargutae similis est.346 Accidit autem saepe videntes amphiboliam pigrescere dividere eo quod frequenter talia proponantur, ne ad omnia videantur graves esse; deinde non putantibus propter hoc fieri orationem, saepe obviavit improbabile.347 Quare quoniam datum est dividere, non pigritandum, quemadmodum dictum est prius.348 Si autem duas interrogationes non unam faceret quis, non propter aequivocationem et amphiboliam fieret paralogismus, sed vel elenchus vel non.349 Quid enim differt interrogare si Callias et Themistocles musici sunt quam si ambobus unum nomen esset existentibus diversis?350 Nam si plura significat uno, plura interrogavit.351 Si ergo non rectum ad duas interrogationes unam responsionem probare sumere simpliciter, manifestum quoniam nulli eorum quae aequivoca sunt convenit respondere simpliciter; nec si de omnibus verum sit, ut volunt quidam.352 Nichil enim hoc differt quam si interrogasset, Coriscus et Callias utrum domi sint vel non domi, sive praesentibus utrisque sive non praesentibus; utrimque enim plures propositiones; non enim si verum est dicere, propter hoc una est interrogatio.353 Possibile enim et mille alia interrogata omnia vel sic vel non verum esse dicere; at tamen non respondendum una responsione; interimitur enim disputare.354 Hoc autem simile tamquam si idem nomen ponatur diversis.355 Si ergo non oportet ad duas interrogationes unam responsionem dare, manifestum quoniam nec in aequivocis sic vel non dicendum.356 Neque enim qui dixit respondit, sed dixit.357 Sed concedunt quodammodo in disputationibus eo quod lateat quod accidit.358 Sicut ergo diximus, quoniam elenchi quidam videntur esse qui non sunt, eodem modo et solutiones videntur esse quaedam quae non sunt; quas dicimus quandoque magis oportere ferre quam veras in agonisticis disputationibus et ad duplex obviatione.359 Respondendum autem in his quidem quae videntur sit dicentem; et enim sic minime fiet ad se elenchus; si vero aliquid quod extra opinionem sit cogatur dicere, hic maxime addendum videri; sic enim neque elenchus neque inopinatum videbitur fieri.360 Quoniam autem quomodo petitur quod est in principio manifestum, putant autem omnino, si sit propinquum, interimendum et non concedendum esse quaedam velut quod in principio est petente, et quando aliquid tale probaverit quis quod necessarium quidem accidere ex positione, est autem falsum vel inopinatum, idem dicendum; nam quae ex necessitate accidunt eiusdem videntur esse positionis.361 Amplius quando universale non nomine sumitur sed parabola, dicendum quoniam non ut datum est neque ut proposuit sumit; nam propter hoc fit saepe elenchus.362 Si autem prohibeatur his ad hoc quoniam non bene ostensum est eundum, obviando secundum dictam determinationem.363 In his ergo quae proprie dicuntur nominibus necesse est respondere vel simpliciter vel divisum.364 Quae autem subintelligentes ponimus, ut quaecumque non plane sed truncatim interrogantur, propter hoc accidit elenchus, ut putas ne quicquid est Danaum, possessio est Danaum?365 Vtique.366 Similiter autem et in aliis.367 Sed homo est animalium?368 Vtique.369 Possessio ergo homo animalium.370 Nam hominem animalium dicimus, quoniam animal est, et Lisandrum Lacedaemoniorum, quoniam Lacedaemonius.371 Manifestum ergo quoniam in quibus obscurum est quod proponitur, non concedendum simpliciter.372 Quando autem duobus existentibus, cum alterum quidem est ex necessitate alterum esse videtur, cum autem alterum hoc non ex necessitate, interrogatum prius oportet quod minus est dare; difficilius enim syllogizare de pluribus.373 Si autem conetur quoniam huic quidem est contrarium illi autem non est, si oratio vera sit, contrarium dicere, nomen autem non esse alterius.374 Quoniam autem quaedam quidem eorum quae dicunt plures eum qui non concedit mentiri inquient, quaedam autem non, ut quaecumque utrimque opinantur (utrum enim corruptibilis vel immortalis sit anima animalium, non determinatum est multis), in quibus ergo dubium est utro modo soleat dici propositum utrum ut conceptiones (vocant enim conceptiones et veras opiniones et totas negationes), ut diameter incommensurabilis.375 Amplius cuius verum utrimque opinantur, maxime transferens aliquis nomina in his latebit.376 Nam quia dubium est utro modo se habet verum, non opinabitur sophisma agere, quia vero utrimque opinantur, non putabitur mentiri; nam translatio faciet orationem sine elencho videri.377 Amplius quascumque aliquis praesenserit interrogationum, prius insurgendum et praedicendum; sic enim maxime interrogantem prohibebit.378 Quoniam autem est recta quidem solutio manifestatio falsi syllogismi, secundum quamlibet interrogationem accidit falsum, falsus autem syllogismus fit dupliciter (aut enim si syllogizatum est falsum, aut si cum non est syllogismus videtur esse syllogismus), erit et quae nunc dicta est solutio et apparentis syllogismi secundum quam videtur interrogationum correctio.379 Quare accidit orationes syllogizatas quidem interimentem, apparentes autem dividentem solvere.380 Rursum autem quoniam syllogizatarum orationum hae quidem veram illae autem falsam habent conclusionem, eas quidem quae secundum conclusionem sunt falsae duobus modis contingit solvere; nam et in eo quod interimitur aliquid eorum quae interrogata sunt, et in eo quod ostenditur conclusio non sic se habere; eas vero quae secundum propositiones in eo quod interimitur quid tantum; nam conclusio vera.381 Quare volentibus solvere orationem primum quidem perspiciendum si syllogizata est aut non syllogizata, deinde utrum vera sit conclusio vel falsa, quatinus vel dividentes vel interimentes solvamus, et interimentes vel hoc modo vel illo, sicut dictum est prius.382 Differt autem plurimum interrogatam vel non solvere orationem; nam providere quidem difficile, per vacationem autem videre facile.383 Eorum ergo qui sunt secundum aequivocationem et amphiboliam elenchorum alii quidem habent interrogationum aliquam plura significantem, alii autem conclusionem multipliciter dictam, ut in eo quidem quod est tacentem loqui conclusio est duplex, in eo vero quod est non conscire scientem una interrogationum amphibola.384 Et duplex quandoque quidem est, quandoque autem non est, sed significat duplex hoc quidem ens illud vero non ens.385 Quibus ergo in fine est multipliciter, nisi prius sumpserint contradictionem, non fit elenchus, ut in eo quod est caecum videre; nam sine contradictione non erat elenchus.386 Quibus vero in interrogationibus non necesse est prius negare quod duplex est; nam non ad hoc sed propter hoc oratio.387 Ergo in principio quidem duplex et nomen et orationem sic respondendum, quoniam est ut, est autem ut non, ut tacentem loqui, quoniam est ut sic, est autem ut non.388 Et quae expediunt faciendum sunt quae sic, sunt autem quae non; nam expedientia dicuntur multipliciter.389 Si autem lateat, in fine addentem interrogationi corrigere; ergo est tacentem loqui?390 Non, sed hunc tacentem.391 Et in his autem quae habent multipliciter in propositionibus similiter.392 Non ergo consciunt quoniam sciunt?393 Vtique, sed non sic scientes.394 Non enim idem est quoniam non est conscire et quoniam sic scientes non est.395 Et omnino obstandum, etiam si simpliciter syllogizet, quoniam non rem quam dixit negavit, sed nomen; quare non elenchus.396 Manifestum autem et eos qui sunt secundum divisionem et compositionem quomodo solvendum; nam si divisa et composita oratio aliud significat, conclusa contrarium dicendum.397 Sunt autem omnes huiusmodi orationes secundum compositionem vel divisionem.398 Putas ne quo vidisti tu hunc percussum, hoc percussus est hic?399 Et quo percussus est, hoc tu vidisti?400 Habet ergo aliquid et dubiarum interrogationum, sed est secundum compositionem.401 Non enim est duplex quod secundum divisionem; non enim eadem oratio fit divisa, si quidem non et malum et malum secundum accentum prolata significant aliud.402 Sed in scriptis quidem idem nomen, cum ex eisdem elementis scriptum est et similiter, et illic autem iam signa faciunt, prolata autem non eadem.403 Quare non duplex quod secundum divisionem est.404 Manifestum etiam quoniam non omnes elenchi secundum duplex, sicut quidam dicunt.405 Dividendum ergo ei qui respondet; non enim idem est videre oculis percussum et dicere videre oculis percussum.406 Et Euthidimi autem oratio, putas ne vidisti tu nunc coexistentes in Pirai naves in Sicilia ens?407 Et rursum, putas ne est bonum sutorem malum esse?408 Erit autem quis bonus sutor malus.409 Putas ne quorum scientiae bonae, bonas disciplinas?410 Mali autem bona disciplina; bona ergo disciplina malum.411 At vero et malum et disciplina est malum, quare mala disciplina malum.412 Sed est malorum disciplina bona.413 Putas ne verum dicere nunc quoniam tu factus es?414 Factus es ergo nunc.415 Aut aliud significat divisum; verum enim dicere nunc quoniam tu factus es, sed non nunc factus es.416 Putas ne ut potes et quae potes, sic et ipsa facies?417 Non citharizans autem habes potestatem citharizandi; citharizabis ergo non citharizans.418 Aut non huius habet potestatem ut non citharizans citharizet, sed, cum non facit, ut faciat.419 Solvunt autem quidam hunc et aliter.420 Nam si dedit ut potest facere, non dicunt accidere non citharizantem citharizare; non enim omnino ut potest facere, datum esse quoniam faciet; non idem autem esse ut potest et omnino ut potest facere.421 Sed manifestum quoniam non bene solvunt; nam orationum quae propter idem eadem solutio, haec autem non conveniet in omnes nec omnino interrogatas, sed est ad interrogantem, non ad orationem.422 Secundum accentum autem orationes non sunt, neque in his quae scribuntur neque in his quae dicuntur, excepto si quae paucae fiant, ut haec: iustos viros oportet pendere, iustos viros non oportet pendere; idem ergo oportet iustos viros pati et non.423 Quomodo autem solvendum, palam; non enim idem significat graviter et acute prolatum.424 Palam autem et his qui fiunt in eo quod similiter dicuntur quae non sunt eadem, quomodo obviandum, eo quod habemus genera praedicamentorum.425 Nam hic quidem dedit interrogatus non esse quid horum quae quid est significant; ille vero ostendit esse quid eorum quae sunt ad aliquid vel quantitates, videntur autem quid est significare secundum dictionem, ut in hac oratione, putas ne contingit idem simul et facere et fieri?426 Non; at vero videre aliquid simul et videri idem et secundum idem contingit.427 Putas ne est quid eorum quae sunt pati facere quid?428 Ergo secatur uritur operatur similiter dicuntur, et omnia pati quid significant; rursum autem dicere currere scribere similiter sibi invicem dicuntur; sed scribere quidem operari quid est, quare et pati quid simul autem et facere.429 Si autem aliquis illic dans non contingere simul idem facere et fieri, videre et videri dicat contingere, nondum elenchus factus est, si non dicat videre facere quid sed pati; indiget enim hac interrogatione; sed ab audiente opinatur datum esse, cum et secare facere quid et secari fieri dedit, et quaecumque alia similiter dicuntur.430 Nam reliquum ipse addit qui audit velut similiter dictum; hoc autem dicitur quidem non similiter, videtur autem secundum dictionem.431 Idem autem accidit quod in aequivocationibus; putat enim in aequivocis inscius orationum quod dixit negare rem, non nomen; hoc autem adhuc eget interrogatione, si ad unum aspiciens dicat aequivocum; sic enim dante erit elenchus.432 Similes autem et hae orationes his, si quod quis habens postea non habet amisit; nam unum solum amittens digitum non habebit decem digitos.433 Aut quod non habet quidem prius habens, amisit, quantum autem non habet vel quanta, non necesse tanta amittere.434 Ergo interrogans quod habet, colligit in eo quod quanta; nam decem quanta.435 Si ergo dixisset ex principio si quanta quis non habet prius habens, putas ne amisit tanta, nullus dedisset, sed aut tanta aut horum aliquid.436 Et quoniam dabit quis quod non habet.437 Non enim habet unum solum denarium.438 Aut non dedit quod non habuit, sed ut non habuit, unum.439 Nam solum non hoc significat, neque tale, neque tantum, sed ut habet ad aliquid, ut quoniam non cum alio.440 Quemadmodum si dicat putas ne quod non aliquis habet dabit, non dicente autem interroget si dabit quis quid cito quod non habeat cito, dicente autem syllogizet quoniam dabit quis quod non habet.441 Et manifestum quoniam non syllogizavit; nam cito non hoc dare, sed hoc modo dare est; ut autem non habet, dabit aliquis, ut quod delectabiliter habet cum tristitia dabit.442 Similes autem et huiusmodi omnes.443 Putas ne quam non habet manu percutiet?444 Aut quern non habet oculo videbit?445 Non enim habet unum solum.446 Solvunt autem quidam dicentes et ut habet unum solum et oculum et aliud quidlibet qui plura habet.447 Quidam vero et ut quod habet accepit; dedit enim unum solum hic denarium; et hic habet, dicunt, unum solum ab hoc denarium; accepit enim ab hoc.448 Alii autem statim interrogationem interimentes, quoniam contingit quod non accepit habere, ut vinum accipientem suave, corrupto in acceptione, habere acre.449 Sed quod dictum est et prius, hi omnes non ad orationem sed ad hominem solvunt.450 Nam si esset haec solutio, dantem oppositum non possibile solvere, sicut in aliis; ut si 'est quidem quod, est autem quod non' sit solutio, si simpliciter det dici, concludit; si autem non concludat, non erit solutio; in praedictis autem omnibus datis nec dicimus fieri syllogismum.451 Amplius autem et hae sunt ex huiusmodi orationibus.452 Putas ne quod scriptum est, scripsit quis?453 Scriptum est autem nunc quoniam tu sedes, falsa oratio; erat autem vera cum scribebatur; ergo simul scribebatur falsa et vera.454 Nam falsam vel veram orationem vel opinionem esse non hoc sed tale significat; nam eadem oratio et in opinione.455 Et putas quod discit discens, hoc est quod discit?456 Discit autem aliquis hoc quod est tarde cito.457 Non ergo quod discit sed ut discit dixit.458 Et putas quod ambulat aliquis calcat?459 Ambulat autem totam diem.460 Aut non quod ambulat sed cum ambulat dixit; nec quando cyphum bibere, quod bibit, sed ex quo.461 Et putas quod quis novit vel inveniens vel discens novit?462 Ex quibus autem hoc quidem invenit, illud autem didicit, ambo neutrum.463 Aut quod quidem omne, illa autem non omnia.464 Et quoniam est quis tertius homo a se et ab unoquoque.465 Nam homo et omne commune non hoc aliquid, sed quale quid vel ad aliquid aliquo modo vel huiusmodi quid significat.466 Similiter autem et in Coriscus et Coriscus musicus, utrum ipsum vel alterum?467 Nam hoc quidem hoc aliquid, illud autem quale significat, quare non est ipsum exponere; verum exponere non facit tertium hominem, sed idem quod hoc aliquid esse concedere.468 Non enim erit hoc aliquid esse idem quod Callias et idem quod homo est.469 Neque si quis expositum non idem quod hoc aliquid esse dicat, sed idem quod quale, nichil distabit; erit enim quod praeter plures unum quid, ut homo.470 Manifestum ergo quoniam non dandum hoc aliquid esse quod communiter praedicatur de omnibus, sed aut quale aut ad aliquid aut quantum aut talium aliquid significare.471 Omnino autem in his quae secundum dictionem sunt orationibus semper per oppositum erit solutio quam secundum quod est oratio.472 Vt si secundum compositionem oratio, solutio dividenti, si autem secundum divisionem, componenti.473 Rursum si secundum accentum acutum, gravis accentus solutio, si vero secundum gravem, acutus.474 Si autem secundum aequivocationem, est oppositum nomen dicentem solvere, ut si animatum accidit dicere negantem non esse, monstrare quod est inanimatum; si vero inanimatum dixit, hic autem animatum collegit, dicere qui est inanimatus.475 Similiter autem et in amphibolia.476 Si autem secundum similitudinem dictionis, oppositum erit solutio.477 Ergo quod non habet dabit aliquis?478 Aut non quod non habet, sed ut non habet, ut unum solum denarium.479 Ergo quod scit, discens vel inveniens scit?480 Sed non quae scit.481 Et si quod ambulat calcat, sed non cum.482 Similiter autem et in aliis.483 Ad illos vero qui sunt secundum accidens una quidem eadem solutio ad omnes.484 Nam quia indefinitum est quando dicendum de re, cum in accidente inest, et in quibusdam quidem videtur et dicunt, in quibusdam autem non dicunt necessarium esse, dicere concordes similiter ad omnes quoniam non necessarium.485 Habere autem oportet proferre ut.486 Sunt autem omnes huiusmodi orationes secundum accidens.487 Ergo nosti quod debeo to interrogare?488 Ergo cognoscis venientem vel coopertum?489 Ergo statua tuum opus est aut tuus canis pater?490 Ergo raro pauca pauca?491 Manifestum enim in omnibus his quoniam non necesse est quod de accidente et de re verum esse, solis enim his quae secundum substantiam sunt indifferentia et quae unum sunt omnia videntur eadem inesse; bono autem non idem est et bonum esse et futurum interrogari, neque venienti vel cooperto et venientem esse et Coriscum; quare non si cognosco Coriscum, ignoro autem venientem, eundem cognosco et ignoro; neque si hoc est meum, est autem opus, meum est opus, sed vel possessio vel res vel aliud quid.492 Eodem autem modo et in aliis.493 Solvunt autem quidam interimentes interrogationem; dicunt enim contingere eandem rem nosse et ignorare, sed non secundum idem; nam venientem quidem non noscentes, Coriscum autem noscentes, eundem quidem nosse et ignorare dicunt, sed non secundum idem, quamvis primum quidem, sicut iam diximus, oportet earum quae secundum idem sunt orationum eandem esse correctionem.494 Haec autem non erit, si quis non in nosse sed in esse vel aliquo modo se habere idem probamentum accipiat, ut si hic est pater, est autem tuus; nam si in quibusdam hoc est verum et contingit idem nosse et ignorare, tamen hic nichil communicat quod dictum est.495 Nichil autem prohibet eandem orationem plures fallendi occasiones habere.496 Sed non omnis fallaciae manifestatio solutio est; contingit enim quoniam falsum quidem syllogizavit ostendere aliquem, secundum quid autem non ostendere, ut Zenonis orationem quoniam non est movere.497 Quare et si quis conetur colligere velut impossibile, deducens ad impossibile, peccat et si milies syllogizet; non enim est haec solutio.498 Erat enim solutio manifestatio syllogismi falsi, secundum quod falsus; si ergo non syllogizavit vel verum vel falsum conetur colligere, illius manifestatio solutio est.499 Fortasse autem et hoc in quibusdam nichil prohibet accidere; verum in his nec hoc videbitur, nam et Coriscum quoniam Coriscus noscit, et veniens quoniam veniens.500 Contingere autem videtur idem nosse et non, ut quoniam album quidem nosse, quoniam autem musicum non nosse; sic enim idem noscit et non noscit, sed non secundum idem.501 Venientem autem et Coriscum, et quoniam veniens et quoniam Coriscus noscit.502 Similiter autem peccant et qui solvunt quoniam omnis numerus paucus, sicut quos diximus; nam si non concluso, hoc omittentes, verum conclusum esse dicant, omnia enim esse et multum et paucum, peccant.503 Quidam autem et duplice solvunt syllogismos, ut quoniam tuus est pater vel filius vel servus.504 Quamvis manifestum quoniam si in eo quod multipliciter dicitur videtur elenchus, oportet nomen vel orationem principaliter esse plurium; hunc autem esse huius natum nemo dicit proprie, si dominus est nati; sed secundum accidens compositio est.505 Putas ne est hoc tuum?506 Vtique.507 Est autem hoc natum; tuum ergo hoc natum; quoniam accidit esse et tuum et natum, sed non tuum natum.508 Et esse malorum quoddam bonum; nam prudentia est disciplina malorum.509 Hoc autem horum esse non dicitur multipliciter, sed possessio.510 Quod si forte multipliciter (nam et hominem animalium dicimus esse, sed non possessionem, et si quid ad mala dicitur ut alicuius, propter hoc malorum est, sed non hoc malorum), secundum quo ergo et simpliciter videtur; quamvis contingit fortasse bonum esse aliquid malorum dupliciter, at non in oratione hac, sed si quid servum sit bonum mali, magis.511 Fortasse autem nec sic; non enim si bonum et huius, bonum huius.512 Simul autem neque hominem dicere animalium esse dicitur multipliciter; non enim si quandoque quid significamus auferentes, hoc dicitur multipliciter; nam et dimidium dicentes versum 'da mihi Iliada' significamus, ut 'iram pande dea'.513 Eos vero qui sunt in eo quod principaliter hoc vel quo vel ubi vel aliquo modo vel ad aliquid dicuntur et non simpliciter, solvendum consideranti conclusionem ad contradictionem, si contingit horum aliquid passam esse.514 Nam contraria et opposita et affirmationem et negationem simpliciter quidem impossibile inesse eidem, quo autem utrumque vel ad aliquid vel aliquo modo, aut hoc quidem quo illud autem simpliciter, nichil prohibet.515 Quare si hoc quidem simpliciter, illud autem quo, nondum elenchus.516 Hoc autem in conclusione considerandum ad contradictionem.517 Sunt autem omnes huiusmodi orationes hoc habentes.518 Ergo contingit quod non est esse?519 Est autem quid quod non est.520 Similiter autem et quod est non erit; non enim erit quid eorum quae sunt.521 Ergo contingit eundem simul bene iurare et periurare?522 Ergo possibile est eundem simul eidem suadere et dissuadere, aut non et esse quid et esse idem?523 Quod autem non est, non si est quid, et est simpliciter; neque si bene iurat, hoc aut secundum hoc, necesse est et bene iurare; nam qui iurat periuraturum bene iurat periurans hoc solum, bene autem iurat non; neque qui dissuadet suadet, sed quid suadet; similis autem ratio et de eo quod est mentiri eundem simul et verum esse, sed quia non est facile inspicere, utro modo quis assignet simpliciter verum esse vel mentiri, difficile videtur.524 Prohibet autem eundem nichil simpliciter quidem esse mendacem, quo autem verum vel aliquo, et esse verum aliquem, verum autem non.525 Similiter autem et in ad aliquid et ubi et quando; omnes enim huiusmodi orationes secundum hoc accidunt.526 Ergo sanitas vel divitiae bonum?527 Sed insipienti et non recte utenti non bonum; bonum ergo et non bonum.528 Ergo sanum esse vel posse in civitate bonum?529 Sed est quando non melius, idem ergo eidem bonum et non bonum.530 Aut nichil prohibet quod simpliciter est bonum huic non esse bonum, aut huic quidem bonum sed non nunc vel non in hoc bonum.531 Ergo quod non volet sapiens, malum?532 Amittere autem non vult bonum; malum ergo bonum.533 Non enim idem dicere malum esse bonum et amittere bonum.534 Similis autem et quae de fure est oratio.535 Non enim si malum est fur, et sumere est malum; non ergo malum vult sed bonum; nam sumere bonum, bonum.536 Et aegritudo malum est, sed non amittere aegritudinem.537 Ergo iustum iniusto et quod iuste eo quod iniuste magis eligendum?538 Sed mori iniuste magis eligendum.539 Ergo iustum est sua habere quemque?540 Quae autem aliquis iudicat secundum opinionem suam, et si sit falsus, sua sunt singula ex lege; idem ergo iustum et non iustum.541 Et utrum oportet iudicare eum qui iusta dicit vel qui iniusta?542 At vero eum qui iniuriam passus est iustum est sufficienter dicere quae passus est; ea autem erant iniusta.543 Non enim si pati aliquid iniuste eligendum, hoc quod iniuste eligendum magis quam quod iuste; sed simpliciter quidem quod iuste, hic autem nichil prohibet iniuste quam iuste.544 Et habere sua iustum, aliena autem non iustum; iudicium vero hoc iustum esse nichil prohibet, ut si sit secundum opinionem iudicantis; non enim si iustum hic vel sic, et simpliciter iustum.545 Similiter autem et quae iniusta sunt nichil prohibet dicere ea iustum esse, non enim si dicere iustum necesse est iusta esse, sicut nec si utile est dicere, utilia.546 Similiter autem et in iustis.547 Quare non si quae dicuntur iniusta, qui dicit iniusta vincit; dicit enim quae dicere est iusta, simpliciter autem et pati iniusta.548 His autem qui secundum diffinitionem fiunt elenchi, quemadmodum scriptum est prius, obviare considerantes conclusionem ad contradictionem, ut sit idem et secundum idem et ad idem et similiter et in eodem tempore.549 Si vero in principio interroget, non fatendum quoniam impossibile est idem esse duplum et non duplum, sed dicendum, non sic autem, ut erat redarguere concessum.550 Sunt autem omnes hae orationes secundum hoc.551 Putas qui scit singulum quoniam singulum, novit rem?552 Et qui ignorat similiter?553 Sciens autem quis Coriscum quoniam Coriscus, ignorabit quoniam musicus, quare idem scit et ignorat.554 Putas ne tetracubitum tricubito maius?555 Fiet autem ex tricubito tetracubitum secundum longitudinem; maius autem minore maius; ipsum ergo ipso secundum idem maius et minus.556 Illos vero qui sunt in eo quod petunt et accipiunt quod in principio est quaesitum, si sit manifestum, non dandum nec si probabile sit, dicenti verum.557 Si autem lateat, ignorantiam propter molestiam talium orationum ad interrogantem transvertendum velut non arguentem; nam elenchus sine eo quod ex principio.558 Deinde quia datum est non ut hoc uteretur, sed ut ad hoc disputaret, contrarium vel in extra elenchis.559 Et eos qui per consequens concordes in ipsa oratione monstrare.560 Est autem duplex sequentium consequentia.561 Aut enim ut particulare sequitur universale, ut hominem animal; probant enim, si hoc cum illo, et illud esse cum hoc.562 Aut secundum oppositiones; nam si huic est illud consequens, et opposito oppositum.563 Secundum quod et Melissi ratio; nam si quod factum est habet principium, ingenitum probat non habere, quare si ingenitum est caelum, et infinitum.564 Hoc autem non est; e contrario enim consequentia.565 Qui autem in eo quod additur aliquid syllogizantur, considerandum si ablato accidit nichil minus impossibile.566 Deinde hoc ostendendum, et dicendum quoniam dedit non ut videretur, sed ut ad orationem, qui vero usus est nichil ad orationem.567 Ad eos autem qui plures interrogationes unam faciunt statim in principio determinandum.568 Nam interrogatio una ad quam una responsio est, quare neque plura de uno neque unum de multis, sed unum de uno dicendum vel negandum.569 Sicut autem in aequivocis quandoque quidem ambobus quandoque autem neutro inest, quare cum non simplex est interrogatio simpliciter respondentibus nichil accidit pati, similiter et in his.570 Quando ergo plura uni vel unum pluribus inest vel non inest, simpliciter danti et delinquenti hoc peccatum nichil contrarium accidit; quando autem huic quidem illi autem non, aut plura de pluribus, et est quoniam insunt ambo ambobus, est autem quoniam non insunt rursum, quare hoc formidandum.571 Vt in his orationibus, si hoc quidem est bonum illud autem malum, quoniam hoc verum est dicere bonum et malum, et rursum neque bonum neque malum; non enim est utrumque utrumque, quare idem bonum et malum et neque bonum neque malum.572 Et si singulum ipsum sibi idem, et alii diversum; quoniam autem non aliis eadem sed sibi, et diversa aliis, ipsa sibimet diversa et eadem.573 Amplius si bonum quidem malum fit, malum autem bonum est, duo fient.574 Et duum et inaequalium utrumque ipsum sibi aequale, quare aequalia et inaequalia ipsa sibi.575 Cadunt ergo hae orationes et in alias solutiones; nam ambo et omnia plura significant; non ergo idem praeter nomen accidit dicere et negare, hoc autem non erat elenchus.576 Sed manifestum quoniam si non una interrogatio plures fiant, sed unum de uno dicat vel neget, non erit impossibile.577 In illis autem qui deducunt ad idem frequenter dicere, manifestum quoniam non dandum eorum quae ad aliquid dicuntur significare quid separatas per se praedicationes, ut duplum sine eo quod est duplum dimidii, quoniam in eo videtur.578 Nam et decem in uno minus decem et facere in non facere, et omnino in negatione dictio; non tamen si quis dicit hoc non esse album, dicit idem album esse.579 Duplum autem neque significat nichil fortasse, quemadmodum neque quod in dimidio est; quod si forte significat, at non idem et copulatum.580 Neque scientia in specie, ut si est medicina scientia, ipsum quod commune; illud autem erat scientia scibilis.581 In his autem per quae ostenduntur praedicatis hoc dicendum, quoniam non idem est extra et in oratione quod ostenditur.582 Nam cavum communiter quidem idem significat in simo et rico, additum autem nichil prohibet, hoc quidem naso illud autem cruri significare; nam hinc quidem simum, illinc autem ricum significat; et nichil differt dicere nasus simus et nasus cavus.583 Amplius non danda est dictio secundum nominativum; falsum enim est.584 Non enim est simum nasus cavus, sed nasi hoc ut passio, quare nichil inconveniens, si nasus simus nasus est habens cavitatem nasi.585 De soloecismis autem secundum quid quidem videntur accidere, diximus prius; quomodo autem solvendum, in ipsis orationibus erit manifestum.586 Omnes enim huiusmodi hoc volunt construere.587 Putas quod dicis vere, et est hoc vere?588 Dicis autem esse quid lapidem; est ergo quid lapidem.589 Aut dicere lapidem non est dicere quod sed quem, nec hoc sed hunc; si ergo dicat aliquis, putas quem vere dicis, est hunc, non videtur romane loqui, quemadmodum neque si dicat, putas quam dicis esse, est hic?590 Lignum autem dicere sic, vel quaecumque neque femininum neque masculinum significant, nichil differt.591 Quare et non fit soloecismus, si quod dicis esse, est hoc?592 Lignum autem dicis esse; est ergo lignum.593 Lapis autem et hic masculini habent declinationem.594 Quod si quis dicat putas ne est hic illa?595 Deinde rursum, quid autem?596 Non hic est Coriscus?597 Ita dicat, 'est ergo hic illa', non syllogizavit soloecismum, nec si Coriscus significet idem quod illa, non det autem qui respondet, sed oportet hoc adinterrogare.598 Si autem neque est neque dat, non syllogizavit neque in eo quod est quid neque ad eum qui interrogatus est. 599 Similiter ergo oportet et illic lapidem significare hic.600 Si autem neque est neque datur, non dicenda est conclusio; apparet autem in eo quod dissimilis casus nominis similis videtur.601 Putas verum est dicere quoniam est ista, id quod esse ais eam?602 Esse autem ais aspidem, est ergo ista aspidem.603 Aut non necesse est, si non ista aspidem significat sed aspis, aspidem autem istam.604 Neque si quod dicis esse hunc, est hic, dicis autem esse Cleonem, est ergo hic Cleonem, non enim est hic Cleonem, dictum est enim quoniam quem dico esse hunc, est hic, non hunc; neque enim romane dicetur sic interrogatio dicta.605 Putas scis hoc?606 Hoc autem est lapis; scis ergo lapis.607 Aut non idem significat hoc in 'putas scis hoc' et in 'hoc autem lapis', sed in primo quidem 'hunc', in posteriore autem 'hic'.608 Putas ne cuius scientiam habes, scis hoc?609 Scientiam autem habes lapidis, scis ergo lapidis.610 Aut huius quidem lapidis dicis, hunc autem lapidem; datum est autem, cuius scientiam habes, scis non huius, sed hoc, quare non lapidis sed lapidem.611 Quoniam ergo huiusmodi orationes non syllogizant soloecismum sed videntur, et propter quid videntur et quomodo est obviandum eis, manifestum ex his quae dicta sunt.612 Oportet etiam intelligere quoniam omnium orationum aliae quidem sunt faciles conspici aliae autem difficiliores, secundum quid et in quo paralogizant audientem, frequenter eaedem illis.613 Nam eandem orationem oportet vocare quae secundum idem fit; eadem autem oratio aliis quidem secundum dictionem, aliis vero secundum accidens, aliis autem secundum aliud videbitur esse, eo quod translatum unumquodque non similiter est manifestum.614 Quemadmodum ergo in his quae sunt secundum aequivocationem, qui modus videtur esse levissimus paralogismorum, haec quidem et quibuslibet sunt manifesta (nam et orationes paene ridiculae omnes sunt secundum dictionem, ut vir ferebatur gradatim sedens, et Boreas purus?615 Non; perdidit enim pauperem, et utra boum antea pariet?616 Neutra, sed posterius ambo.617 Eodem autem modo et aliarum paene plures), illa autem et peritissimos videntur latere; signum autem horum quoniam litigant saepe de nominibus, ut utrum idem significet de omnibus ens et unum vel aliud.618 Aliis enim videtur idem significare ens et unum, alii autem Zenonis orationem et Parmenidis solvunt eo quod multipliciter dicant unum dici et ens.619 Similiter autem et in accidente et in aliis singulis aliae quidem orationum erunt faciles videri, aliae vero difficiliores; et sumere in quo genere, et utrum elenchus vel non elenchus, non facile similiter in omnibus.620 Est autem acris oratio quae dubitare facit maxime, mordet enim haec maxime.621 Dubitatio autem est duplex, haec quidem in syllogizatis, quam eligat quis interrogationum, illa autem in litigiosis, quomodo dicat quis propositum.622 Quapropter in syllogisticis acriores orationes quaerere magis faciunt.623 Est autem syllogistica quidem oratio acerrima, si ex quam maxime apparentibus quam maxime probabile interimit.624 Nam cum una est oratio, transposita contradictione omnes similiter habebit syllogismos; semper enim ex probabilibus similiter probabile interimet vel construet, quapropter dubitare necessarium.625 Maxime ergo huiusmodi acris, quae ex aequo conclusionem facit interrogationibus, secunda autem quae ex omnibus similibus; haec enim similiter faciet dubitare quae interrogationum interimenda est.626 Hoc autem difficile; nam interimendum quidem, quid autem interimendum dubium.627 Litigiosarum autem acerrima quidem quae primum statim dubia est utrum syllogizata est vel non, et utrum secundum falsum vel divisionem solutio, secunda autem aliarum quae manifesta quidem quoniam secundum divisionem vel interemptionem est, non est autem evidens per quam interrogationum interemptio vel divisio solvenda est, sed utrum secundum conclusionem aut secundum aliquam interrogationum est.628 Quandoque ergo non syllogizata oratio facilis est, si sint valde improbabilia vel falsa quae sumuntur, quandoque autem non digna despici.629 Nam quando deest aliqua talium interrogationum, de qua oratio et propter quam, et non assumit hanc et non syllogizat, fatuus est syllogismus, quando autem earum quae extrinsecus, non despiciendus ullo modo, sed oratio quidem habilis, interrogans autem interrogavit non bene.630 Et est, quemadmodum solvere quandoque quidem ad orationem, quandoque autem ad interrogantem et interrogationem, quandoque vero ad neutrum horum, similiter et interrogare et syllogizare est et ad positionem et ad respondentem et ad tempus, quando est pluris temporis egens solutio quam praesentis temporis disputatio ad solutionem.631 Ex quantis igitur et qualibus fiunt disputantibus paralogismi, et quomodo ostendemus falsum et quae extra opinionem sunt dicere faciemus, amplius autem ex quibus accidit syllogismus, et quomodo interrogandum et quis ordo interrogationum, amplius autem ad quid sunt utiles omnes huiusmodi orationes, et de responsione simpliciter omni, et quomodo solvendum disputationes et syllogismos, dicta sunt de omnibus nobis haec.632 Reliquum est autem de eo quod ex principio erat propositum reminiscentibus dicere aliquid breviter et finem imponere dictis.633 Ergo sumpsimus invenire potestatem quandam syllogisticam de proposito ex his quae insunt quam probabilissima; hoc enim opus est dialecticae per se et temptativae.634 Quoniam autem conformatur ad eam propter sophisticae vicinitatem, ut non solum experimentum possit sumere dialectice sed etiam quasi sciens, propter hoc non tantum dictum opus negotii proposuimus, orationem posse sumere, sed etiam ut orationem sustinentes observemus positionem velut per probabilissima simili modo.635 Causam autem diximus huius, quia et propter hoc Socrates interrogabat, sed non respondebat; fatetur enim non scire.636 Manifestum est autem in prioribus et ad quot et ex quot hoc erit, et unde idonei erimus horum, amplius autem quomodo interroganda vel ordinanda quaestio omnis, et de responsionibus et solutionibus quae sunt ad syllogismos.637 Patefactum est autem et de aliis, quaecumque eiusdem viae sunt orationes.638 Praeter haec autem de paralogismis pertractavimus, sicut diximus iam prius.639 Quoniam ergo habent finem sufficienter quae proposuimus, manifestum.640 Oportet autem nos non latere quod accidit circa hoc negotium.641 Nam eorum quae inveniuntur omnium quae quidem ab aliis sumpta sunt prius elaborata particulariter augentur ab eis qui accipiunt postea; quae autem ex principio inveniuntur parvum in primis augmentum sumere solent, utilius autem plurimum illo quod postea ex his fit augmentum.642 Maximum enim fortasse principium omnium, ut dicitur; quare et difficillimum; quanto enim optimum potestate tanto parvissimum magnitudine difficillimum est videri.643 Hoc autem invento facile est addere et augere reliquum; quod et circa rethoricas orationes accidit, paene autem et circa alias omnes artes.644 Nam qui principia invenerunt omnino ad parvum quid perduxerunt; qui autem nunc famosiores sunt assumentes a multis velut ex successione particulariter colligentibus sic auxerunt, Tysias quidem post priores, Thrasimacus vero post Tysiam, Theodorus autem post hunc, et multi multas coadunaverunt partes; quapropter nichil mirum si habet multum quid ars.645 Huius autem negotii non hoc quidem erat illud autem non erat perscrutatum, sed nichil omnino inerat.646 Nam eorum qui circa litigiosas orationes erant mercenarii similis quaedam erat doctrina Gorgiae negotio.647 Orationes enim hi quidem rethoricas illi autem interrogativas docebant ediscere, in quas saepius cadere solebant utrique alternorum orationes.648 Quapropter velox quidem sine arte autem erat doctrina discentibus ab eis; non enim artem sed quae ab arte sunt dantes erudire arbitrati sunt, velut si quis disciplinam dicat tradere ut non doleant pedes, deinde sutoriam quidem non doceat, neque unde possint inveniri talia, det autem plura genera omnimodorum calceorum; hic enim profuit quidem ad utilitatem, artem autem non tradidit.649 Et de rethoricis quidem erant multa et antiqua dicta, de syllogismis autem omnino nichil habuimus prius aliud dicere, quam attritione quaerentes multum tempus laboraremus.650 Si autem videtur considerantibus nobis velut ex his quae a principio essent habere ars sufficienter supra alia negotia quae ex traditione adaucta sunt, reliquum erit omnium vestrum vel eorum qui audierint opus, omissis quidem artis indultionem, inventis autem multas habere grates.
Boethius HOME
monumenta.ch > Boethius > ...
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik