monumenta.ch > Boethius > 8
Boethius, De persona et naturis duabus, VII. Christum in utrisque et ex utrisque naturis consistere. <<<
Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT VIII. Quis fuerit status vitae Christi.
1 Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest, qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum, praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni atque proferri videretur.2 Aiunt enim, si ex homine sumptum est corpus, homo vero omnis ex prima praevaricatione non solum peccato et morte tenebatur, verum etiam affectibus peccatorum erat implicitus; eaque illi fuit poena peccati, ut cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam voluntate peccandi; cur in Christo neque peccatum fuit, neque voluntas ulla peccandi?3 Et omnino habet animadvertendam dubitationem talis quaestio.4 Si enim ex carne humana Christi corpus assumptum est, dubitari potest quaenam haec caro quae assumpta sit esse videatur: eum quippe salvavit quem etiam assumpsit.5 Sin vero talem hominem assumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram videtur humanam assumpsisse naturam, sed tamen quae medicina penitus non egebat.6 Quomodo autem fieri potest ut talem assumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi voluntas atque affectio?7 unde factum est ut etiam praetergressis divinis praeceptis inobedientiae delictis teneretur astrictus.8 In Christo vero ne voluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi: cum praesertim si tale corpus hominis assumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset.9 Cum igitur Christus non peccaverit, quaerendum est cur senserit mortem, si Adae corpus antequam peccaret assumpsit.10 Quod si talem statum suscepit hominis, qualis Adae post peccatum fuit, videtur etiam in Christo non defuisse necessitas ut et delictis subiiceretur et passionibus confunderetur, obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praevaricatione suscepit.11 Contra quos respondendum est, tres intelligi hominum posse status.12 Unum quidem Adae ante delictum, in quo tametsi ab eo mors aberat, nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo voluntas esse peccandi; alter vero est, in quo mutari potuisset, si firmiter in Dei praeceptis manere voluisset: tunc enim addendum foret ut non modo non peccaret, aut peccare vellet, sed nec posset quidem aut peccare, aut velle delinquere.13 Tertius status est post delictum, in quo mors illum necessario secuta est, et peccatum ipsum voluntasque peccati.14 Quarum summitatum atque contrariorum haec loca sunt, is ille status qui praemium esset, si in praeceptis Dei Adam manere voluisset; et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit: in illo enim nec mors esset, nec peccatum, nec voluntas ulla peccandi; in hoc vero, et mors et peccatum, et delinquendi omnis affectio, omniaque in perniciem prona, nec quidquam in se opis habentia, ut post lapsum posset assurgere.15 Ille vero medius status, in quo praesentia quidem mortis vel peccati aberat, potestas vero utriusque constabat, inter utrumque statum est collocatus.16 Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae naturae suae singulas quodammodo indidit causas: nam quod mortale corpus assumpsit, ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu ponendum est quod post Adae praevaricationem poenaliter inflictum est.17 Quod vero non fuit in eo voluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu, qui esse potuisset, nisi voluntatem insidiantis fraudibus applicasset.18 Restat igitur tertius status, id est medius: ille scilicet qui eo tempore fuit cum nec mors aderat, et adesse poterat delinquendi voluntas.19 In hoc igitur Adam talis fuit, ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum, et alia quae ei non defuerunt, humana quidem sed concessa, et quae nullam poenam mortis inferrent.20 Quae omnia habuisse Christum dubium non est: nam et manducavit et bibit et humani corporis officio functus est.21 Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est, ut, nisi manducasset, vivere non potuisset; sed si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper vivere potuisset, hisque non mori: idcirco Paradisi fructibus indigentiam explebat.22 Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat sed potestate, non necessitate.23 Et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit; post resurrectionem vero talis exstitit, ut ita illud corpus immutaretur humanum, sicut Adae, praeter praevaricationis vinculum, mutari potuisset; quodque nos ipse Dominus Iesus Christus votis docuit optare, ut fiat voluntas eius sicut in coelo et in terra, ut adveniat eius regnum et nos liberet a malo.24 Haec enim omnia illa beatissima humani generis fideliter credentium immutatio deprecatur.25 Haec sunt quae ad te de fidei meae credulitate scripsi.26 Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim, meliori sententiae anteferre contendam.27 Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus.28 Quod si ex illo cuncta sunt bona, qui solus bonus est, illud potius bonum esse credendum est, quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa perscribit.
Boethius HOME
bmo270.158 bnf12949.172 csg134.256
Boethius, De persona et naturis duabus, VII. Christum in utrisque et ex utrisque naturis consistere. <<<
monumenta.ch > Boethius > 8
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik