monumenta.ch > Boethius > 7
Boethius, De persona et naturis duabus, VI. Quod nec divinitas in humanitatem, nec humanitas in divinitatem translata est, nec utraque permixta. <<<     >>> VIII. Quis fuerit status vitae Christi.

Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT VII. Christum in utrisque et ex utrisque naturis consistere.

1 Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere, doceamus.2 Ex utrisque naturis aliquid consistere, duo significat: unum quidem, cum ita dicimus aliquid ex duabus naturis iungi, sicut ex melle atque aqua.3 Id autem est ut ex quolibet modo confusis, vel si una vertatur in alteram, vel si utraeque in se misceantur invicem, nullo tamen modo utraque permaneant: secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis Christum consistere.4 Alter vero modus est ex utrisque consistendi, quod ita ex duabus iunctum est, ut illa tamen, ex quibus iunctum esse dicitur, maneant, nec in alterutra vertantur, ut cum dicimus coronam ex auro gemmisque compositam.5 Hic neque aurum in gemmas translatum est, neque in aurum gemma conversa, sed utraque permanent, nec formam propriam derelinquunt.6 Talia ergo, ex aliquibus constantia, in his constare dicimus, ex quibus consistere praedicantur: tunc enim possumus dicere coronam gemmis auroque consistere: sunt enim gemmae atque aurum, quibus corona consistat; nam in priore modo, non est mel atque aqua in quibus illud, quod ex utrisque iungitur, constet.7 Cum igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur, perfectasque easdem persistere, nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque naturis Christum, et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent utraeque; ex utrisque vero, quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi.8 Non autem secundum eam significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat.9 Nam ille talem significationem coniunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere, neque utrasque manere: catholicus vero eam significationem ex utrisque consistendi sumit, quae illi sit proxima, eamque conservet, quae in utrisque consistere confitetur.10 Aequivocum igitur est, ex utrisque consistere, ac potius amphibolum et gemina significatione diversa designans: una quidem significatione, non manere substantias, ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse coniunctum; alio modo significans ita ex utrisque coniunctum, ut utraque permaneant.11 Hoc igitur expedito aequivocationis atque ambiguitatis nodo, nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma veraque fides catholica continet: Eumdem Christum hominem esse perfectum, eumdem Deum, eumdemque, qui homo sit perfectus atque Deus, unum esse Deum ac Dei Filium; nec quaternitatem trinitatis astrui, dum homo additur supra perfectum Deum, sed unam eamdemque personam numerum trinitatis explere: ut cum humanitas passa sit, Deus tamen passus esse dicatur; non quod ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit assumpta.12 Item qui homo est, Dei Filius appellatur, non substantia divinitatis, sed humanitatis, quae tamen divinitati naturali unitate coniuncta est.13 Et cum haec ita intelligentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et Deus: Deus quidem, quod ipse sit ex Patris substantia genitus; homo vero, quod ex Maria sit Virgine procreatus.14 Itemque qui homo, Deus, eo quod a Deo fuerit assumptus; et qui Deus, homo, quoniam vestitus homine sit: cum in eadem persona aliud sit divinitas quae suscepit, aliud, quam suscepit, humanitas; idem tamen Deus atque homo est.15 Nam si hominem Christum intelligas, idem homo est atque Deus; quoniam homo ex natura, Deus assumptione.16 Si vero Deum intelligas, idem Deus est atque homo; quoniam natura Deus est, homo assumptione.17 Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo Deus: unaque persona, quoniam idem homo atque Deus.18 Mediaque haec est inter duas haereses via, sicut virtutes quoque medium tenent.19 Omnis enim virtus in medio rerum decore locata consistit, siquidem vel ultra, vel infra, quam oportuerit, fiat, a virtute disceditur: medietatem igitur virtus tenet.20 Quocirca si quatuor haec neque ultra esse possunt, ut in Christo; aut duae naturae sint duaeque personae, ut Nestorius ait; aut una persona unaque natura, ut Eutyches ait; aut duae naturae, sed una persona, ut catholica fides credit; aut una natura duaeque personae.21 Cumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra Nestorium dicta est responsione convicerimus, unam vero personam unamque naturam esse non posse, Eutyche proponente, monstraverimus, neque tam amens quisquam hucusque exstiterit, ut unam in eo naturam crederet, sed geminas esse personas; restat ut ea sit vera, quam fides catholica pronuntiat, geminam substantiam, sed unam esse personam.22 Quia vero paulo ante diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunationem naturas, unam vero post adunationem, cumque hunc errorem duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut generatione fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur, aut sumpto quidem ex Maria per resurrectionem fieret adunatio, de utrisque quidem partibus idonee, ut arbitror, disputatum est.23 Nunc quaerendum est quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.
Boethius HOME

bmo270.156 bnf12949.170 csg134.249

Boethius, De persona et naturis duabus, VI. Quod nec divinitas in humanitatem, nec humanitas in divinitatem translata est, nec utraque permixta. <<<     >>> VIII. Quis fuerit status vitae Christi.
monumenta.ch > Boethius > 7

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik