monumenta.ch > Boethius > 6
Boethius, De persona et naturis duabus, V. Contra Eutychen, corpus Christi ex Maria vere assumptum. <<< >>> VII. Christum in utrisque et ex utrisque naturis consistere.
Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT VI. Quod nec divinitas in humanitatem, nec humanitas in divinitatem translata est, nec utraque permixta.
1 Sed satis de ea parte dictum videtur, si corpus quod Christus excepit, ex Maria non credatur assumptum.2 Si vero assumptum est ex Maria neque permansit perfecta humana divinaque natura, id tribus effici potuit modis: aut enim divinitas in humanitatem translata est, aut humanitas in divinitatem, aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret.3 Sed si divinitas in humanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut in humanitatem, non immutabili substantia permanente, divinitas verteretur; et quod passibile atque mutabile naturaliter existeret, id immutabile permaneret: quod vero immutabile atque impassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem verteretur.4 Hoc igitur fieri nulla ratione contingit; sed humana forsitan natura in deitatem videatur esse conversa.5 Hoc vero qui fieri potest, si divinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus?6 Non enim omnis res in rem omnem verti ac transmutari potest: nam cum substantiarum aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream, neque incorporea in eam quae corpus est, mutari potest.7 Nec vero incorporea in se invicem formas proprias mutant: sola enim mutari transformarique in se possunt, quae habent unius materiae commune subiectum; neque haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt.8 Id vero probatur hoc modo: neque enim potest aes in lapidem permutari, nec vero idem aes in herbam, nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium, et a se et facere et pati possint: ut cum vinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia, quae actum sibi passionemque communicent.9 Potest enim aquae qualitas a vini qualitate aliquid pati, atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, vini vero paululum, non dicuntur immista, sed alterum alterius qualitate corrumpitur.10 Si quis enim vinum fundat in mare, non mistum est mari vinum, sed in mare corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae, multitudine sui corporis, nihil passa est a qualitate vini, sed potius in seipsam vini qualitatem propria multitudine commutavit.11 Si vero sint mediocres sibique aequales, vel paulo inaequales naturae, quae a se facere et pati possint, illae miscentur et mediocribus inter se qualitatibus temperantur.12 Atque haec quidem in corporibus, neque his omnibus, sed tantum quae a se (ut dictum est) et facere et pati possunt, communi atque eadem materia subiecta.13 Omne enim corpus quod in generatione et corruptione subsistit, communem videtur habere materiam; sed non omne ab omni, vel in omni, vel facere aliquid vel pati potest.14 Corporea vero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subiecta participant, quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur: omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento; nullum vero corpus est, cui non sit materia subiecta.15 Quod cum ita sit, cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent, in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi et patiendi, multo magis in se non permutabuntur, quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materia fundamento nititur, ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat, ut incorporeum.16 Non igitur fieri potest ut corpus in incorporalem speciem permutetur; nec vero fieri potest ut incorporalia in sese commistione aliqua permutentur.17 Quorum enim communis nulla materia est, nec in se verti ac permutari queunt.18 Nulla autem est incorporalibus materia rebus: non poterunt in se igitur invicem permutari.19 Sed anima et Deus incorporeae substantiae recte creduntur: non est igitur humana anima in divinitatem, a qua assumpta est, permutata.20 Quod si neque corpus, neque anima in divinitatem potuit verti, nullo modo fieri potuit ut humanitas converteretur in Deum.21 Multo minus vero credi potest ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest, neque rursus e converso corpus ad incorporalitatem: quandoquidem nulla his materia subiecta communis est, quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur.22 At hi ita aiunt: Ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus vero minime.23 Hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; veluti cum mel aquae confunditur, neutrum manet, sed alterum, alterius copulatione corruptum, quiddam tertium fecit: ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit, constare ex utrisque dicitur, in utrisque vero negatur; non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet.24 Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur, alterutra qualitate corrupta sint.25 Ex utrisque vero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt, non manent, ac non sunt utraque quibus constare videatur, cum ex utrisque constent in se invicem qualitatum mutatione transfusis.26 Catholici vero utrumque rationabiliter confitentur; nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque consistere; sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo: nunc illud manifestum est convictam esse Eutychis sententiam eo nomine quod, cum tribus modis fieri possit ut ex duabus naturis una subsistat, ut aut divinitas in humanitatem translata sit, aut humanitas in divinitatem, aut utraque permista sint, nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur.
Boethius HOME
bmo270.153 bnf12949.168 csg134.241
Boethius, De persona et naturis duabus, V. Contra Eutychen, corpus Christi ex Maria vere assumptum. <<< >>> VII. Christum in utrisque et ex utrisque naturis consistere.
monumenta.ch > Boethius > 6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik