monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, De persona et naturis duabus, IV. Contra Nestorium, unam esse personam. <<<     >>> VI. Quod nec divinitas in humanitatem, nec humanitas in divinitatem translata est, nec utraque permixta.

Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT V. Contra Eutychen, corpus Christi ex Maria vere assumptum.

1 Transeundum quippe est ad Eutychen, qui cum a veterum orbitis esset evagatus, in contrarium cucurrit errorem; asserens, tantum abesse ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri; ita quippe esse assumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum Deo, ut natura humana non manserit.2 Huius error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur: nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem, quin persona fieret duplex, atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putavit naturam duplicem esse sine duplicatione personae; et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens esse ut una videretur esse natura.3 Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam, sacrilege confitetur duas esse naturas, Eutyches vero recte credens unam esse personam, impie credit unam quoque esse naturam.4 Qui convictus evidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis, aliam Dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam vero post adunationem.5 Quae sententia non aperte quod vult eloquitur.6 Ut tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est, aut tempore resurrectionis.7 Sed si tempore generationis facta est, videtur putare et ante generationem fuisse humanam carnem, non a Maria sumptam, sed aliquo modo alio praeparatam; Mariam vero Virginem appositam, ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset; illam vero carnem, quae ante fuerit, esse divisam atque a divinitatis substantia separatam; cum ex Virgine natus est, adunatam esse Deo, ut una videretur facta esse natura.8 Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit dicentis, duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diversam deitatis humanitatisque fuisse naturam: sumptam vero unam factam, atque in divinitatis cessisse substantiam.9 Quod si hanc adunationem non putat generatione, sed resurrectione factam, rursus id duobus fieri arbitrabitur modis: aut enim genito Christo et non assumente de Maria corpus, aut assumpta ab eadem carne, usque dum resurgeret, duas quidem fuisse naturas, post resurrectionem unam factam: de quibus illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: Natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit, aut minime.10 Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus advenerit; utrumne eo qui deciderat praevaricatione peccati, an alio?11 Si eo de cuius semine ductus est homo, quem vestita divinitas est?12 Nam si ex semine Abrahae atque David et postremo Mariae, non fuit caro illa qua natus est, ostendat ex cuius hominis sit carne derivatus: quoniam, post primum hominem, caro omnis humana ex humana carne deducitur.13 Sed si quem dixerit hominem, a quo generatio sumpta sit Salvatoris, praeter Mariam Virginem, et ipse errore confunditur, et ascribere mendacii notam summae Divinitati, illusus ipse, videbitur; quando quod Abrahae atque David promittitur in sanctis divinationibus, ut ex eorum semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit: cum praesertim si humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur.14 Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum, sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum, quod fuerat praevaricatione corruptum, superius dicto repellitur argumento.15 Quod si non eo homine Christus indutus est qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eveniet, ex nullius hominis semine talem potuisse nasci, qui fuerit sine originalis poena peccati.16 Ex nullo igitur talis sumpta est caro, unde fit ut noviter videatur esse formata.17 Sed haec aut ita hominum visa est oculis, ut humanum putaretur corpus, quod revera non esset humanum, quippe quod nulli originali subiaceret poenae; aut nova quaedam vera, nec poenae peccati subiacens originalis ad tempus hominis natura formata est.18 Si verum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita divinitas, quae ostenderet hominibus corpus, quod cum verum non esset, tum fallerentur hi qui verum esse arbitrarentur.19 At si nova veraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis?20 ubi ambitus passionis?21 Ego quippe, ne in homine quidem, non stulte fieri puto, quod inutiliter factum est.22 Ad quam vero utilitatem facta procreabitur tanta humilitas Divinitatis, si homo, qui periit, generatione ac passione Christi salvatus non est, quoniam negatur assumptus?23 Rursus igitur, sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium sumpsit, ita ad eumdem finem relabitur, ut secundum Eutychen quoque non sit salvatum genus humanum: quoniam non is qui aeger esset, et salvatione curaque egeret, assumptus est.24 Traxisse autem hanc sententiam videtur, si tamen huius erroris fuit, ut crederet non fuisse corpus Christi vere ex homine, sed extra atque a Deo in coelo formatum; quoniam cum eo in coelum creditur ascendisse, quod exemplum continet tale, non ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.
Boethius HOME

bmo270.151 bnf12949.166 csg134.234

Boethius, De persona et naturis duabus, IV. Contra Nestorium, unam esse personam. <<<     >>> VI. Quod nec divinitas in humanitatem, nec humanitas in divinitatem translata est, nec utraque permixta.
monumenta.ch > Boethius > 5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik