monumenta.ch > Boethius > 4
Boethius, De persona et naturis duabus, III. Differentia naturae et personae. <<<     >>> V. Contra Eutychen, corpus Christi ex Maria vere assumptum.

Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT IV. Contra Nestorium, unam esse personam.

1 Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae, id est οὐσίας atque ὑποστάσεως monstraremus: quo vero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium.2 Hoc interim constet, quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam Natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas; Persona vero, rationabilis naturae individua substantia.3 Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit, eo scilicet traductus errore, quod putaverit in omnibus naturis posse dici personam.4 Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est.5 Qua in re eum falsum esse, cum definitio superius dicta convincat; tum haec argumentatio evidenter eius declarabit errorem.6 Si enim non est Christi una persona, duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque Dei (nec tam insipiens quisquam, ut utramlibet earum ratione seiungat), consequitur ut duae videantur esse personae: est enim persona, ut dictum est, naturae rationabilis individua subsistentia.7 Quae est igitur facta hominis Deique coniunctio?8 Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint, et nihil in alterum ex alterius qualitate perveniat?9 quem coniunctionis modum Graeci κατὰ παράθεσιν vocant.10 Sed si ita humanitas divinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est, ac per hoc nihil est Christus.11 At si, duabus personis manentibus, ea coniunctio, qualem superius diximus, facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil unquam fieri potest.12 Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est, ac per hoc omnino nihil: quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum convertitur, et quodcunque est, unum est; etiam ea quae ex pluribus coniunguntur, ut acervus, chorus, unum tamen sunt.13 Sed esse Christum manifeste et veraciter confitemur: unum igitur esse dicimus Christum.14 Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est: nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos vero esse dicere Christos, nihil est aliud, nisi praecipitatae mentis insania: cur enim omnino duos audeat Christos vocare, hominem unum, alium Deum?15 vel cur eum qui Deus est Christum vocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum?16 Cur simili nomine diversissimis abutatur naturis, cum si Christum definire cogitur, utrisque (ut ipse dicit) Christis, non possit unam definitionis adhibere substantiam?17 Si enim Dei atque hominis diversa substantia est, unumque in utrisque Christi nomen, nec diversarum coniunctio substantiarum, unam creditur fecisse personam, aequivocum nomen est Christi, et nulla potest definitione concludi.18 Quibus autem unquam Scripturis nomen Christi geminatur?19 Quid vero novi, per adventum Salvatoris, effectum est?20 nam catholicis et fidei veritas et raritas miraculi constat.21 Quam enim magnum est, quamque novum, quod semel nec ullo alio saeculo possit evenire, ut eius, qui solus est natura Deus, cum humana, quae ab eo erat diversissima, conveniret; atque ita, ex distantibus naturis, una fieret copulatione persona.22 Secundum Nestorii vero sententiam, quid contigit novi?23 Servant, inquit, proprias humanitas divinitasque personas.24 Quando enim non fuit divinitatis propria humanitatisque persona?25 quando vero non erit?26 vel quid amplius in Iesu generatione contigit, quam in cuiuslibet alterius, si, discretis utrisque personis, discretae etiam fuere naturae?27 Ita enim, personis manentibus, illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine, cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei, excellentissimae substantiae, coniuncta divinitas.28 Esto vero, Deum ipsum Christi appellatione cur vocet, cur vero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare vocabulo, per quae Deus mira quaedam quotidianis motibus operatur?29 An quia irrationabiles substantiae non possunt habere personam, quae Christi vocabulum excipere possit?30 Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus Divinitatis actus cognoscitur?31 Nihil enim intererit cur non sanctos quoque viros eadem appellatione dignetur, si, in assumptione humanitatis, non est una in coniunctione persona.32 Sed dicat forsitan, illos quoque Christos vocari: fateor, sed ad imaginem veri Christi.33 Quod si nulla ex homine atque Deo una persona coniuncta est, omnes ita veros Christos arbitrabimur, ut hunc qui ex Virgine genitus creditur: nulla quippe in hoc adunata persona est, ex Dei atque hominis copulatione; sicut nec in eis qui Dei Spiritu de venturo Christo praedicebant, propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi.34 Iam vero sequitur, ut personis manentibus nullo modo a divinitate humanitas credatur assumpta: omnino enim disiuncta sunt, quae aeque personis naturisque separantur; prorsus, inquam, disiuncta sunt; nec magis inter se homines bovesque disiuncti, quam divinitas in Christo humanitasque discreta est, si permansere personae.35 Homines quippe ac boves una animalis communitate iunguntur: est enim illis secundum genus communis substantia, eademque in universalitatis collectione natura.36 Deo vero atque homini quid non erit diversa ratione disiunctum, si, sub diversitate naturae, personarum quoque credatur mansisse discretio?37 Non est igitur salvatum humanum genus, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot prophetarum Scripturae populum illusere credentem; omnis Veteris Testamenti spernatur auctoritas, per quam salus mundo Christi generatione promittitur.38 Non autem provenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diversitas: eumdem quippe salvum fecit, quem creditur assumpsisse; nulla vero intelligi potest assumptio, si manet aeque naturae personaeque discretio.39 Igitur qui assumi manente persona non potuit, iure non videbitur per Christi generationem potuisse salvari.40 Non est igitur, per generationem Christi, hominum salvata natura; quod credi nefas est.41 Sed quanquam permultae sint quae hunc sensum impugnare valeant atque perfringere, de argumentorum tamen copia haec interim libasse sufficiat.
Boethius HOME

bmo270.148 bnf12949.164 csg134.225

Boethius, De persona et naturis duabus, III. Differentia naturae et personae. <<<     >>> V. Contra Eutychen, corpus Christi ex Maria vere assumptum.
monumenta.ch > Boethius > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik