monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, De persona et naturis duabus, I. Natura quid sit. <<< >>> III. Differentia naturae et personae.
Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT II. Persona quid sit.
1 Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio aptari possit.2 Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perveniat, id est quas naturas conveniat habere personam, quas a personae vocabulo segregari; nam illud quidem manifestum est, personam subiectam esse naturae, nec praeter naturam personam posse praedicari.3 Investiganda igitur sunt haec inquirentibus hoc modo: quoniam praeter naturam non potest esse persona, quoniam quae naturae dicuntur, aliae substantiae sunt, aliae accidentes, et videmus personam in accidentibus non posse constitui; quis enim dicat ullam albedinis, vel nigredinis, vel magnitudinis esse personam?4 relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conveniat.5 Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae; corporearum vero aliae sunt viventes, aliae minime.6 Viventium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae irrationales; rationalium vero alia immutabilis atque impassibilis per naturam, ut Deus; alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi impassibilis gratia substantiae ad impassibilitatis firmitudinem permutetur, ut angelorum atque animae rationalis.7 Ex quibus omnibus, neque in non viventibus corporibus personam dici posse manifestum est, nullus enim lapidis ullam dicit esse personam; neque rursus eorum viventium quae sensu carent, neque enim ulla persona est arboris; neque vero eius quae intellectu ac ratione deseritur, nulla est enim persona equi vel bovis, caeterorumque animalium, quae muta ac sine ratione vitam solis sensibus degunt.8 At hominis dicimus esse personam, dicimus Dei, dicimus angeli.9 Rursus substantiarum aliae sunt universales, aliae particulares.10 Universales sunt quae de singulis praedicantur, ut homo, animal, lapis, lignum caeteraque huiusmodi quae vel genera vel species sunt: nam et homo de singulis hominibus, et animal de singulis animalibus, lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur.11 Particularia vero sunt quae de aliis minime praedicantur, ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est; lignum hoc unde haec mensa composita est.12 Sed in his omnibus nusquam in universalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in individuis: animalis enim vel generalis hominis nulla persona est, sed vel Ciceronis vel Platonis vel singulorum individuorum personae singulae nuncupantur.
Boethius HOME
bmo270.144 bnf12949.160 csg134.214
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik