monumenta.ch > Boethius > 2 > 1
Boethius, De persona et naturis duabus, PROOEMIUM. <<< >>> II. Persona quid sit.
Boethius, De persona et naturis duabus, CAPUT I. Natura quid sit.
1 Natura igitur aut de solis corporibus dici potest, aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocunque modo esse dicuntur.2 Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est.3 Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere.4 Erit ergo huiusmodi: Natura, est earum rerum quae, cum sint, quoquomodo intellectu capi possunt.5 In hac igitur definitione et accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt.6 Additum vero est quoquomodo, quoniam Deus et materia integro perfectoque intellectu intelligi non possunt, sed, aliquo tamen modo, caeterarum rerum privatione capiuntur.7 Idcirco vero adiunximus, quae cum sint, quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid, sed non naturam.8 Neque enim quod sit aliquid, sed potius non esse significat: omnis vero natura est; et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio, quam superius posuimus; sin vero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantias significantis huiusmodi: Natura est vel quod facere, vel quod pati possit: pati quidem ac facere, ut omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in corpore et a corpore, et facit et patitur; facere vero tantum, ut Deus caeteraque divina.9 Habes igitur definitionem eius quoque significationis naturae, quae tantum substantiis applicatur.10 Qua in re substantiae quoque est reddita definitio: nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum naturam descripsimus, substantiae quoque est assignata descriptio.11 Quod si naturae nomen, relictis incorporeis substantiis, ad corporales usque, ut corporeae tantum substantiae naturam habere videantur, sicut Aristoteles caeterique eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt.12 Est autem eius definitio hoc modo: Natura est motus principium, secundum se, non per accidens.13 Quod motus principium dixi, hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum.14 Item, quod per se principium motus naturam esse proposui et non per accidens, tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur.15 Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et gravitate deducitur; non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id est quia terrae contigit ut lectus esset.16 Unde fit ut lignum naturaliter esse dicamus, lectum vero artificialiter.17 Est etiam alia significatio naturae, per quam diversam dicimus esse naturam auri atque argenti, in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes: quae significatio naturae definietur hoc modo: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia.18 Cum igitur tot modis vel dicatur vel definiatur natura, tam Catholici quam Nestorius, secundum ultimam definitionem, duas in Christo naturas esse constituunt, neque enim easdem in Deum atque hominem differentias convenire.
Boethius HOME
bmo270.143 bnf12949.159 csg134.210
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik