monumenta.ch > Boethius > PROOEMIUM.
>>> Boethius, De persona et naturis duabus, I. Natura quid sit.
Boethius, De persona et naturis duabus, PROOEMIUM.
1 Anxie te quidem diuque sustinui, ut de ea quae in conventu mota est quaestione loqueremur.2 Sed quoniam et tu, quominus venires, occupatione distractus es, et ego in crastinum constitutis negotiis implicabor, mando litteris quae coram loquenda servaveram.3 Meministi enim, cum in concilio legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere confiteri, in duabus negare; Catholicos vero utrique dicto fidem praebere; nam et ex duabus eum naturis consistere, et in duabus apud verae fidei sectatores aequaliter credi.4 Cuius dicti novitate percussus, harum coniunctionum, quae ex duabus naturis vel in duabus consisterent, differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus, nec puto inerti negligentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae, tanquam valde necessarium, praeterire noluisset.5 Hic omnes, apertam esse differentiam, nec quidquam in eo esse caliginis, inconditum confusumque strepere; nec ullus in tanto tumultu, qui leviter attingeret quaestionem, nedum qui expediret, inventus est.6 Assederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam, longius, atque adeo, si situm sedentium recorderis, aversus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem cuperem, vultum nutumque eius aspicere poteram, ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii.7 Atque ego quidem nihil caeteris amplius afferebam, imo vero aliquid etiam minus; nam de re proposita, aeque nihil cum caeteris sentiebam: minus vero quam caeteri afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem.8 Tuli aegerrime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui, metuens ne iure viderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem.9 Meditabar igitur dehinc omnes animo quaestiones, nec deglutiebam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam.10 Tandem igitur patuere pulsanti animo fores, et veritas inventa quaerenti, omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris.11 Unde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia, qui inscientiae vitium praesumptionis atque impudentiae nube conantur obducere, cum non modo saepe id quod proponitur ignorent, verum in huiusmodi contentionibus ne id quidem quod ipsi loquuntur intelligant: quasi deterior fiat inscientiae causa dum tegitur.12 Sed ab illis ad te transeo, cui hoc, quantulumcunque est, examinandum prius perpendendumque transmitto.13 Quod si recte se habere pronuntiaveris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras chartis; sin vero vel minuendum aliquid, vel addendum, vel aliqua mutatione variandum est, id quoque postulo remitti meis exemplaribus, ita ut a te revertatur transcribendum, quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda transmittam.14 Sed quoniam semel res a collocutione transfertur ad stylum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis submoveantur errores; post vero, adiuvante Deo, Christianae medietatem fidei temperabo.15 Quoniam vero in tota quaestione contrariarum sibimet haereseon de personis atque naturis dubitatur, haec primitus definienda sunt et propriis differentiis segreganda.
Boethius HOME
bmo270.116 bnf12949.158 csg134.206
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik