monumenta.ch > Boethius > De divisione
Boethius, De divisione, De divisione
1 Quam magnos studiosis afferat fructus scientia dividendi, quamque apud peripateticam disciplinam, semper haec fuerit in honore notitia, docet et Andronici, diligentissimi senis, de divisione liber editus, et hic idem a Plotino gravissimo philosopho comprobatus, et in libri Platonis, qui Sophistes inscribitur, commentariis a Porphyrio repetitus, et ab eodem per hanc, introductionis laudata in Categorias utilitas.2 Dicit enim fore necessariam generis, speciei, differentiae proprii, accidentisque peritiam, cum propter alia multa, tum propter utilitatem quae est maxima partiendi.3 Quare quoniam maximus usus est, facillimaque doctrina, ego quoque id, sicut pleraque omnia, Romanis auribus tradens, introductionis modo, habitaque in eamdem rem, et competenti subtilique tractatione, et moderata brevitate, perscripsi, ut nec anxietas decisae orationis, et non perfectae sententiae, legentium mentibus ingeratur; nec putet supervacuam loquacitatem harum rerum inexperiens, rudis, insolensque novi, audientium mentes habere; nec ullus livor, id quod et arduum est natura, et ignotum nostris; nobis autem magno et labore, et legentium utilitate digestum, obliquis morsibus obtrectationis obfuscet; dentque potius viam studiis, nunc ignoscendo, nunc etiam comprobando, quam frena bonis artibus stringant, dum quidquid novum est impudenti obstinatione repudiant.4 Quis enim non videat plurimum ad bonarum artium valere defectum, si apud mentes hominum nunquam sit desperatio displicendi?5 Sed haec hactenus.6 Nunc divisionis ipsius nomen dividendum est, et secundum unumquodque vocabulum uniuscuiusque propositi proprietates partesque tradendae sunt.7 Divisio namque multis modis dicitur.8 Est enim divisio generis in species.9 Est rursus divisio cum totum in proprias dividitur partes.10 Est alia, cum vox multa significans in significationes proprias recipit sectionem.11 Praeter has tres, est alia divisio quae secundum accidens fieri dicitur.12 Huius autem est triplex modus, unus cum subiectum in accidentia separamus, alius cum accidens in subiecta dividimus, tertius cum accidens in accidentia secamus: hoc ita fit, si utraque eidem subiecto inesse videantur.13 Sed harum omnium exempla subdenda sunt, quatenus totius huius divisionis ratio elucescat.14 Genus dividimus in species cum dicimus animalium alia rationalia, alia irrationalia; rationalium alia mortalia, alia immortalia.15 Vel cum dicimus colorum alia alba, alia nigra, alia media.16 Oportet autem omnem divisionem generis in species, aut in duas fieri partes, aut in plures.17 Sed neque infinitae species esse generis possunt, nec minus duabus.18 Hoc autem cur eveniat, posterius demonstrandum est.19 Totum in partes dividitur quoties in ea ex quibus est compositum unumquodque resolvimus, ut cum dico, domus aliud esse tectum, aliud paries, aliud fundamentum, et hominem coniungi anima et corpore.20 Cumque hominis dicimus partes esse Catonem, Virgilium, Ciceronem et singulos qui cum particulares sint, vim tamen totius hominis iungunt atque componunt.21 Neque enim homo genus, nec singuli homines species, sed partes quibus totus homo coniungitur.22 Vocis autem in significationes proprias divisio fit, quoties una vox multa significans aperitur, et eius pluralitas significationis ostenditur, ut cum dico canis quod est nomen, et hunc quadrupedem latrabilemque designat, et coelestem qui ad Orionis pedem morbidum micat.23 Est quoque alius marinus canis, qui in immoderatam corporis magnitudinem crescens, caeruleus appellatur.24 Sed huius divisionis duplex modus est.25 Aut enim unum nomen multa significat, aut oratio iam nominibus verbisque composita; et nomen quidem multa significat, ut id quod supra proposui.26 Oratio vero multa designat, ut aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.27 Et nominis quidem per significationes proprias divisio aequivocationis partitio nuncupatur, orationis vero in significationes proprias distributio ambiguitatis discretio est quam Graeci ἀμφιβολίαν vocant, ita ut nomen multa significans aequivocum; oratio vero multa designans amphibola atque ambigua praedicetur.28 Eorum autem quae secundum accidens dividuntur, subiecti in accidentia divisio est, ut cum dicimus omnium hominum alii sunt nigri, alii candidi, alii medii coloris.29 Haec enim accidentia sunt hominibus, non hominum species, et homo his subiectum, non horum genus est.30 Accidentis vero in subiecta sectio evenit, ut est omnium quae expetuntur, alia in anima, alia in corporibus sita sunt.31 Animae namque atque corpori id quod expetitur accidens, non genus, est, et boni quod in anima et in corpore est situm non sunt haec species, sed subiecta.32 Accidentis vero in accidentia divisio est, ut omnium candidorum, alia sunt dura, ut margarita, alia liquentia, ut lac.33 Liquor namque et albedo atque durities hic sunt accidentia.34 Sed album in dura atque liquida separatum est.35 Cum ergo sic dicimus, accidens, in alia accidentia separamus, sed huiusmodi divisio vicissim semper in alterutra permutatur.36 Possumus enim dicere eorum quae dura sunt, alia sunt nigra, alia alba, et rursus eorum quae liquida, alia sunt alba, alia nigra.37 Sed haec rursus conversa dividimus eorum quae sunt nigra, alia sunt liquentia, alia dura, et eorum quae sunt alba, alia liquentia, alia vero dura.38 Differt autem huiusmodi divisio ab omnibus quae supra dictae sunt.39 Nam neque significationem partiri possumus in voces, cum vox in proprias significationes discernatur.40 Nec partes in totum dividuntur, quamvis totum separetur in partes, nec species secantur in genera, licet genus in species dividatur.41 Quod vero superius dictum est hanc divisionem ita fieri, si utraque contingerent eidem inesse subiecto, si attentius perspicitur liquet.42 Nam cum dicimus eorum quae dura sunt alia esse alba, alia nigra, ut lapis atque ebenus, manifestum est ebeno utraque inesse et duritiem et nigredinem.43 In caeteris quoque id diligens lector inveniet.44 Quibus autem summa operatio veritatis inquiritur, his prius intelligendum est quae sit horum omnium simul proprietas, quibusque inter se sigillatim differentiis segregentur.45 Omnis enim vocis et generis et totius divisio, secundum se divisio nuncupatur.46 Reliquae vero tres in accidentis distributione ponuntur.47 Secundum se autem divisionis huiusmodi differentia est.48 Differt enim divisio generis a vocis divisione, quod vox quidem in proprias significationes separatur.49 Genus vero non in significationes, sed in quasdam a se quodammodo procreationes disiungitur, et genus semper speciei propriae totum est, ut universalius in natura.50 Aequivocatio vero universalior significata re dicitur totum in voce, non etiam totum in natura.51 Illo quoque modo a vocis distributione dividitur, quod nihil habent commune praeter solum nomen quae sub ea voce sunt.52 Quae vero sub genere collocantur, et nomen generis et diffinitionem suscipiunt.53 Amplius quoque non eadem apud omnes vocis est distributio.54 Quod enim apud nos dicitur canis, cum eius multae significationes in lingua Romana sint, simpliciter fortasse praedicatur in barbara; cum ea quae apud nos uno nomine nuncupantur, illi pluribus fortasse significent nominibus.55 Generis apud omnes eadem divisio distributioque permanet.56 Unde fit ut vocis quidem divisio ad positionem consuetudinemque pertineat, generis vero ad naturam.57 Nam quod apud omnes idem est, naturae est.58 Consuetudinis vero est, quod apud aliquos permutatur.59 Et hae quidem sunt differentiae generis, distributionis et vocis.60 Generis quoque sectio a totius distributione seiungitur, quod totius divisio secundum quantitatem fit.61 Partes enim totam substantiam coniungentes actu, aut ratione animi et cogitatione separantur.62 Generis vero distributio qualitate perficitur.63 Nam cum hominem sub animali locavero, tunc qualitate divisio facta est.64 Quale namque animal est homo, idcirco quoniam qualitate formatur.65 Unde quale sit animal homo respondens, aut rationale respondebit, aut certe mortale.66 Amplius genus omne naturaliter prius est propriis speciebus, totum autem propriis partibus posterius est.67 Partes quae totum iungunt compositi sui perfectionem alias natura tantum, alias ratione quoque temporis antecedunt.68 Unde fit ut genus in posteriora, totum vero in priora solvamus.69 Hinc quoque illud vere dicitur, si genus interimatur, statim species deperire.70 Si species interempta sit, non peremptum genus in natura consistere.71 Contra evenit in toto.72 Nam si pars totius perit, totum non erit, cuius pars una sit interempta.73 Sed si totum pereat, partes remanent distributae, ut si de integra domo quis abstulerit tectum, totum quod ante fuit interrupit.74 Sed perempto tecto, parietes et fundamenta constabunt.75 Amplius quoque genus speciebus materia est.76 Nam sicut aes accepta forma transit in statuam, ita genus accepta differentia transit in speciem.77 Totius vero partium multitudo materia est, forma vero earumdem partium compositio.78 Nam sicut species ex genere constat et differentia, ita totum constat ex partibus, unde fit ut totum ab unaquaque parte sua, partium ipsa compositione differat, species vero a genere, differentiae coniunctione.79 Amplius quoque species idem semper quod genus est, ut homo idem est quod animal, et virtus idem est quod habitus.80 Pars vero non semper idem est quod totum.81 Neque enim idem est manus quod homo, nec idem paries quod domus.82 Et in his quidem quae dissimiles partes habent, hoc clarum est.83 Sed non eodem modo in his quae similes, ut in aeris virgula, cuius partes quia sunt continuae, et eiusdem sunt aeris, videntur idem esse partes quod totum est, sed falso, fortasse enim idem sunt partes huiusmodi substantia, non etiam quantitate.84 Restat autem vocis et totius distributionis differentias dare.85 Differunt autem quod totum quidem constat partibus, vox vero non constat ex his quae significat; et fit totius divisio quidem in partes, vocis autem non fit in partes, sed in eas res quas ipsa vox significat: unde fit ut sublata parte una totum pereat, sublata una re quam vox significat multa designans, vox illa permaneat.86 Nunc ergo quoniam secundum se divisionis differentiae dictae sunt, generis distributio pertractetur.87 Primum quid genus sit diffiniendum est.88 Genus est quod praedicatur de pluribus specie differentibus in eo quod est, species vero est quam sub genere collocamus.89 Differentia, quia aliud ab alio distare proponimus.90 Et est quidem genus quod interroganti quid quaeque res sit convenit responderi, differentia quae ad qualis percunctationem rectissime respondetur.91 Nam cum quis interrogat, quid est homo?92 recte animal.93 Qualis est homo?94 convenienter rationalis respondetur.95 Dividitur autem genus alias in species, alias in differentias, si species quibus oportet genus dividi nominibus carent, ut cum dico animalium alia rationalia sunt, alia irrationalia.96 Rationale et irrationale differentiae sunt.97 Sed quoniam speciei huius quae est animal rationale nomen unum non est, idcirco pro specie differentiam ponimus, eamque superiori generi copulamus, omnis enim differentia in proprium genus veniens speciem facit.98 Unde fit ut quaedam materia genus sit, forma differentia.99 Cum autem propriis nominibus species appellatur, non in differentias, sed in species fit recta generis divisio, unde est ut ex pluribus terminis diffinitio colligatur.100 Si enim omnes species suis nominibus appellarentur, ex duobus solis terminis omnis fieret diffinitio, ut cum dico, Quid est homo?101 quid mihi necesse esset dicere animal rationale mortale, si animal rationale esset proprio nomine nuncupatum, cum reliqua quoque differentia, id est mortali, iunctum diffinitionem hominis verissima ratione et integra conclusione perficeret?102 Nunc autem ad diffinitiones integras specierum divisio necessaria est, et forte in eodem divisionis diffinitionisque ratio versatur.103 Nam divisionibus iunctis una componitur diffinitio.104 Sed quoniam alia sunt aequivoca, alia univoca, et quae sunt univoca, ipsa in generum suscipimus sectiones, quae vero sunt aequivoca, in his divisio sola significationis est, videndum prius est quid sit aequivocum, quid univocum, ne cum ista fefellerint, aequivocum nomen quasi in species, ita in significativas resolvamus, unde fit ut rursus ad divisionem necessaria sit diffinitio.105 Quid enim sit aequivocum, quid univocum diffinitione colligimus.106 Sunt autem differentiae aliae per se, aliae vero per accidens; et harum aliae sunt consequentes statim, aliae relinquentes statim.107 Relinquentes huiusmodi sunt, ut dormire, sedere, stare, vigilare; consequentes vero, ut capilli crispi, si non admissi sunt calamistro, et glauci oculi, si non sint quadam extrinsecus debiliate turbati.108 Sed haec ad generis divisionem sumenda non sunt.109 Neque ad diffinitiones sunt commoda, omne enim quod ad divisionem generis aptum est, idem ad diffinitiones rectissime congregamus.110 Illa vero quae per se sunt sola ad divisionem generis apta sunt.111 Haec enim informant et perficiunt uniuscuiusque substantiam, ut hominis rationabilitas et mortalitas.112 Sed has quemadmodum probare possimus, utrum ex eo sint genere statim relinquentium, an consequentium, an in substantia permanentium, hoc modo est videndum.113 Neque enim sufficit scire quas in divisione sumamus, nisi illud quoque cognitum sit, quemadmodum easdem ipsas quae sumendae sunt et quae reiiciendae rectissime cognoscamus.114 Videndum ergo primum est utrum proposita differentia omni possit et semper inesse subiecto; quod si ipsa vel actu vel ratione seiungitur, haec a divisione generis separanda est.115 Si enim saepe et actu et ratione seiunguntur, ex eo sunt genere quae statim relinquunt, ut sedere quod frequentius quidem separatur, et actu ipso a subiecto dividitur.116 Quae vero ratione sola a subiecto dividuntur, ea sunt consequentium differentiarum, ut glaucis oculis esse a subiecto ratione seiungimus, ut cum dico, est animal luminibus glaucis, ut quilibet homo; quod si hic non esset huiusmodi, non eum res aliqua esse hominem prohiberet.117 Aliud rursus est quod ratione separari non possit, quod si separatum sit, species interimatur, ut cum dicimus inesse homini ut solus numerare possit, vel geometriam discere; quod si haec possibilitas ab homine seiungitur, homo ipse non permanet.118 Sed hae non statim earum differentiarum sunt quae in substantia insunt.119 Nam non idcirco homo est, quoniam haec facere potest, sed quoniam rationalis est, atque mortalis.120 Hae igitur differentiae per quas species consistit, ipsae et in diffinitione speciei, ut hominis, et in generis eius divisione, quod continet speciem, ut ipsum hominem, collocantur; et universaliter dicendum est, quaecunque differentiae huiusmodi sunt, ut non modo praeter has species esse non possit, sed per eas solas sit, hae vel in divisione generis, vel in speciei diffinitione sumendae sunt.121 Quoniam vero quaedam sunt quae differunt, quae contra se in divisionibus poni non debent, ut in animali rationale et bipes, nullus enim dicit animalium alia sunt rationalia, alia duos pedes habentia, idcirco quod rationale et bipes licet differant, nulla tamen a se oppositione seiunguntur.122 Constat quaecunque a se aliqua oppositione differunt, eas solas differentias sub genere positas genus ipsum posse disiungere.123 Sunt autem oppositiones quatuor, aut ut contraria, ut bonum malo; aut ut habitus et privatio, ut visus et caecitas.124 Quanquam sint et quaedam res in quibus discernere difficultas sit utrum in contrariis an in privatione et habitu eas oporteat collocari, ut sunt motus, quies, sanitas, aegritudo, vigilatio, somnus, lux, tenebrae.125 Sed haec alias, nunc de reliquis oppositionibus dicendum est.126 Tertia oppositio est quae est secundum affirmationem et negationem, ut Socrates vivit, Socrates non vivit.127 Quarta secundum relationem, ut pater, filius, dominus, servus.128 Secundum quas igitur harum oppositionum quatuor divisio generis sit, rectissima ratione monstrandum est.129 Manifestum est enim et oppositiones esse quatuor, et genera et species per opposita separari.130 Nunc ergo dicendum est secundum quam oppositionem harum quatuor vel quemadmodum species a genere disiungi conveniat, et prima quidem sit contradictionis oppositio.131 Voco autem contradictionis oppositionem quae affirmatione et negatione proponitur.132 In hac igitur negatio per se nullam speciem facit.133 Nam cum dico, homo, vel equus, vel aliquid huiusmodi, species sunt.134 Quidquid autem quis negatione protulerit speciem non declarat.135 Non enim esse hominem, species est; omnis enim species constituit esse.136 Negatio vero quidquid proponit ab eo quod est esse disiungit, ut cum dico, homo, quasi sit quiddam locutus sum.137 Cum vero, non homo, substantiam hominis negatione destruxi.138 Sic igitur per se caret divisio generis in species negatione.139 Necesse est autem saepe speciem negatione componere, cum ea quam simplici nomine speciem volumus assignare nullo vocabulo nuncupatur, ut cum dico, imparium numerorum alii primi, ut tres, quinque, septem; alii non primi, ut novem: et rursus figurarum aliae sunt rectissimae, et colorum alii sunt albi, alii nigri, alii nec albi, nec nigri.140 Ergo quando nomen unum speciebus positum non est, eas negatione proferre necesse est.141 Hoc igitur cogit interdum necessitas, non natura.142 Ideoque quoties negatione facimus sectionem, prius aut affirmatio, aut simplex dicendum est nomen, ut est numerorum; alii sunt primi, alii non primi.143 Nam si prius negatio dicta sit, tardior fit eius rei quam proponimus, intellectus.144 Nam cum primum dicis esse aliquos primos numeros, cum quales sint primi exemplo vel diffinitione docueris, quales non sint primi, mox auditor intelligit.145 Sin vero econtrario feceris, aut neutrum subito, aut tardius utrumque cognosces.146 Divisio vere quae propter apertissimam generis naturam reperta est, debet potius ad intelligibiliora deducere.147 Amplius quoque prior est affirmatio, posterior vero negatio.148 Quod autem primum est, in divisione quoque primitus oportet ordinari.149 Necesse est quoque semper finita infinitis esse priora, ut aequale inaequali, virtutem vitiis, certum incerto, stabile et fixum instabili et mutabili.150 Sed omnia quae aut definita parte orationis aut affirmatione proferuntur, plus finita sunt quam aut nomen cum particula negativa, aut tota negatio.151 Quare finito potius quam infinito est facienda divisio.152 Sed si cui per haec quaedam paretur anxietas aut obscuriora sint fortasse quam ipse desiderat, nihil ad me cognitionem facilem pollicentem.153 Neque enim rudibus haec totius artis, sed imbutis et ulteriore pene loco progressis legenda et discenda proponimus.154 Qui vero huius operis, id est dialectici ordo sit, cum de ordine peripatetice disciplinae mihi dicendum esset, diligenter exposui.155 Haec quidem dicta sunt de oppositione quam affirmatio et negatio constituit.156 Illa vero quae secundum habitum privationemque fit, ipsa quoque superiori videtur esse consimilis.157 Negat enim quodammodo privatio habitum, sed differt, quod semper quidem potest esse negatio, privatio vero non semper, sed tunc quando habere habitum possibile est; hoc vero nos iam praedicamenta docuere.158 Quare forma quaedam intelligitur esse privatio.159 Non enim tantum privat, sed etiam circa seipsam privatum quemque disponit.160 Neque enim caecitas oculum solum privat lumine, sed ipsa quoque secundum se privatum luce disponit; caecus enim dicitur ad privationem quodammodo quasi dispositus et affectus, hoc quoque Aristoteles testatur in Physicis.161 Unde fit ut privationis differentia ad generis divisionem frequenter utamur.162 Sed hic quoque eodem modo sicut in contradictione faciendum est.163 Prius enim ponendus est habitus qui est affirmationi consimilis, post vero privatio quae negationi.164 Aliquoties tamen privationes quaedam habitus vocabulo proferuntur, ut orbus, caecus, viduus.165 Aliquoties cum particula privationis, ut cum dicimus finitum infinitum, aequale inaequale.166 Sed in his aequale et finitum in divisione ponenda sunt prima, privationes vero secundae.167 Ac de oppositione quidem privationis et habitus haec dicta sufficiant.168 Contrariorum vero oppositio dubitatur fortasse an secundum privationem et habitum esse videatur, ut album et nigrum, an album quidem privatio nigri sit, nigrum vero albi.169 Sed haec alias.170 Nunc autem ita tractandum est tanquam si sit aliud oppositionis genus, sicut est in praedicamentis ab ipso quoque Aristotele dispositum.171 In contrariis autem generum multa divisio est.172 Fere enim cunctas differentias in contraria deducimus.173 Sed quoniam contrariorum alia sunt medio carentia, alia mediata, ita quoque divisio facienda est, ut colorum, alia sunt nigra, alia sunt alba, alia neutra.174 Fieret autem omnis diffinitio, omnisque divisio duabus terminis, nisi (ut supra dictum est) indigentia quae saepe existit in nomine prohiberet.175 Quo autem modo utraeque duobus terminis fierent, erit manifestum hoc modo: cum enim dicimus animalium alia rationalia sunt, alia irrationalia, animal rationale ad hominis diffinitionem tendit.176 Sed quoniam animalis rationalis unum nomen non est, ponamus ei nomen a litteram.177 Rursus a litterae quod est animal rationale, alia mortalia sunt, alia immortalia.178 Volentes igitur diffinitionem hominis reddere dicemus, homo est a littera mortalis.179 Nam si hominis diffinitio est animal rationale mortale, animal vero rationale per a litteram significatur, idem sentit a mortale tanquam si diceretur animal rationale mortale, a enim (ut dictum est) animal rationale significat.180 Sic ergo a littera et mortali duobus terminis facta est hominis diffinitio.181 Quod si reperirentur in omnibus quoque nomina, duobus terminis semper tota fieret diffinitio.182 Divisio quoque, nominibus positis, quoniam semper in duos terminos secatur, manifestum est, si quis generi et differentiae cum deest nomen imponat, ut cum dicimus: Figurarum quaedam sunt trilaterae, aliae sunt aequilaterae, aliae duo latera habentes aequalia, aliae totae inaequales sunt.183 Trina igitur divisio ista si proferretur, fieret duplex.184 Figurarum quae sunt trilaterae, aliae sunt aequales, aliae inaequales.185 Inaequalium aliae sunt duo latera tantum aequa habentes, aliae tria inaequalia, id est omnia, et cum dicimus rerum omnium, alia sunt bona, alia sunt mala, alia indifferentia, quae scilicet neque bona neque mala sunt, et si ita diceretur gemina divisio proveniret.186 Rerum omnium alia sunt differentia, alia indifferentia.187 Differentium alia sunt bona, alia mala.188 Ita ergo divisio omnis in gemina secaretur, si speciebus et differentiis vocabula non deessent.189 Quartam vero oppositionem diximus, quae est secundum ad aliquid, ut pater, filius, dominus, servus, duplex, medium, sensibile, sensus.190 Haec igitur nullam habent substantialem differentiam, qua a se discrepent, imo potius habent huiusmodi cognationem qua ad se invicem referuntur, ac sine se esse non possint.191 Non est ergo generis in relativas partes facienda divisio, sed tota huiusmodi sectio a genere separanda est.192 Neque enim hominis est species servus aut dominus, nec numeri medium aut duplum.193 Cum igitur quatuor sunt differentiae oppositionum affirmationis et negationis, si non necesse est, semper tamen relationis reiicienda est divisio, privationis et habitus, et contrariorum sumendae.194 Maxime autem contrarietas in differentiis ponenda est, nec non etiam privatio, idcirco quoniam quiddam contra habitum contrarium videtur opponi, ut est finitum et infinitum.195 Quanquam enim privatio sit infinitum, tamen contrarii imaginatione formatur.196 Est quaedam namque (ut dictum est) forma.197 Dignum vero inquisitu est utrum in species an in differentias recte genera dividantur.198 Diffinitio namque divisionis est generis in species proximas distributio.199 Oportet igitur secundum naturam divisionis et secundum diffinitionem in proprias species semper fieri generis disgregationem.200 Sed hoc interdum fieri nequit propter eam quam supra reddimus causam.201 Multis enim speciebus non sunt nomina.202 Atque ideo quoniam quaedam sunt prima genera, quaedam ultima, quaedam media, primum quidem ut substantia, ultimum ut animal, medium ut corpus, corpus namque animalis genus est, substantia corporis.203 Sed quemadmodum neque super substantiam quidquam inveniri potest, quod generis loco valeat collocari, sic neque sub animali, homo namque species, non genus est.204 Quare antiquior videbitur speciei divisio, si indigentia nominum non sit, quod si his omnibus non abundamus, prima genera usque ad ultima convenit in differentias separare Hoc autem fit hoc modo, ut primum genus in suas differentias disgregemus, non in posterioris; et rursus posterius in suas, sed non in posterioris.205 Neque enim eaedem sunt differentiae corporis quae animalis.206 Si quis enim dicat: substantiae aliud est corporale, aliud incorporale, recte divisionem fecerit, hae namque differentiae propriae substantiae sunt.207 Si quis vero sic dicat, substantiarum alia sunt animata, alia inanimata, hic non recte substantias differentias segregavit.208 Corporis namque differentiae hae sunt, non substantiae, id est secundi generis, non primi.209 Quare manifestum est secundum proprias differentias, non secundum posterioris generis, priorum generum divisionem esse faciendam.210 Quoties autem genus aut in differentias, aut in species solvitur, post divisionem factam mox diffinitiones, aut exempla subdenda sunt.211 Sed si quis diffinitionibus non abundat, satis est exempla subiicere, ut cum dicimus, corporum alia sunt animala, subiiciamus, ut homines vel ferae; alia inanimata, ut lapides.212 Oportet autem divisionem quoque, sicut terminum, neque diminutam esse, neque superfluam.213 Nam neque plures species quam quae sub genere sunt oportet apponi, neque pauciores, ut in seipsam divisio, sicut terminus, convertatur.214 Convertitur enim terminus sic: virtus est mentis habitus optimus; rursus, mentis habitus optimus virtus est.215 Sic etiam divisio, omne genus aliquid eorum erit quae sunt, species proprium genus est; rursus, quaelibet species proprium genus est.216 Fit autem generis eiusdem divisio multipliciter, ut omnium corporum, et quaecunque sunt alicuius magnitudinis.217 Sicut enim circulum in semicirculos, et in eos quos Graeci vocant τομεῖς, nos divisiones possumus dicere, distribuimus, et tetragonum alias ducta per angulum, diametro in triangula, alias in parallelogrammata, alias in tetragona separamus.218 Ita quoque genus, ut cum dicimus, numerorum alii sunt pares, alii impares, et rursus alii primi, alii non primi; et triangulorum alia sunt aequilatera, alia duo sola latera aequalia habentia, alia totis inaequalia lateribus, et rursus triangulorum alia sunt recti angula, alia acutos habentia tres angulos, alia obtusi unius.219 Sic igitur generis unius sit divisio multiplex.220 Illud autem scire perutile est, quoniam genus una quodammodo multarum specierum similitudo est, quae earum omnium convenientiam substantialem monstret, atque ideo collectivum plurimarum specierum genus est.221 Disiunctivae vero unius generis species sunt quae, quoniam differentiis informantur (ut dictum est), idcirco sub uno genere minus duabus speciebus esse non possunt, omnis enim differentia in differentium pluralitate consistit.222 Sed de divisione generis et speciei perplura dicta sunt.223 Hanc igitur insistentibus viam promptior per divisionem generis ad speciei diffinitionem facultas aperitur.224 Oportet autem non solum quas ad diffinitionem sumamus differentias addiscere, sed ipsius diffinitionis artem diligentissima cognitione complecti.225 Et illud quidem, an ulla possit diffinitio demonstrari, et quemadmodum per demonstrationem valeat inveniri, et quaecunque de ea subtilius in postremis Analyticis ab Aristotele tractata sunt praetermittam.226 Solam tantum exsequar diffiniendi regulam.227 Rerum enim aliae sunt superiores, aliae inferiores, aliae mediae.228 Superiores quidem diffinitio nulla complectitur, idcirco quod earum superiora genera inveniri non possunt.229 Porro autem inferiores ut sunt individua, ipsa quoque specificis differentiis carent.230 Quocirca ipsa quoque a diffinitione seclusa sunt.231 Mediae igitur quae et habent genera, et de aliis, vel generibus, vel de speciebus, vel de individuis praedicantur sub diffinitionem cadere possunt.232 Data igitur huiusmodi specie quae et genus habeat, et de posterioribus praedicetur, primo eius sumo genus, et illius generis differentias divido, et adiungo differentiam generi, et video num illa differentia iuncta cum genere aequalis possit esse cum ea specie quam circumscribendam diffinitione suscepi; quod si minor fuerit species, illam rursus differentiam quam dudum cum genere posueramus quasi genus ponimus, eamque in alias suas differentias separamus, et rursus has duas differentias superiori generi coniungimus; et si aequavit speciem, diffinitio speciei esse dicetur; sin minus fuerit, secundam differentiam rursus in alia separamus.233 Quas omnes coniungimus cum genere, et rursus speculamur si omnes differentiae cum genere illi aequales sint speciei quae diffinitur, et postremo toties differentias differentiis distribuimus usque dum omnes iunctae generi speciem aequali diffinitione describant.234 Huius autem rei clariorem facient exempla notitiam hoc modo: Si est nobis propositum diffinire nomen, vocabulum nominis de pluribus nominibus praedicatur, et quodam modo species continens sub se individua.235 Diffinio ergo nomen sic: sumo eius genus quod est vox, et divido: vocum aliae sunt significativae, aliae vero minime; vox non significativa nihil ad nomen, etenim nomen significat.236 Sumo ergo differentiam quae est significativa, et iungo cum genere, id est cum voce, et dico vox significativa, et tunc respicio utrum genus hoc et differentia nomini sint aequalia.237 Sed nondum sunt aequalia, potest enim vox significativa esse, et non esse nomen.238 Sunt enim quaedam voces quae dolorem designant, aliae quae animi passiones naturaliter, quae nomina non sunt, ut interiectiones.239 Rursus ipsam vocem significativam in alias differentias divido: vocum significativarum aliae sunt secundum positionem hominum, aliae naturaliter, et vox quidem significans naturaliter nihil ad nomen, vox vero significans secundum positionem hominum nomini congruit.240 Quocirca has duas differentias significativam et secundum positionem iungo cum voce, id est cum genere, et dico: nomen est vox significativa secundum placitum.241 Sed rursus mihi non aequatur ad nomen.242 Sunt namque et verba voces significativae et secundum positionem.243 Non igitur solius nominis diffinitio est.244 Distribuo iterum differentiam quae est secundum positionem, et dico: secundum positionem vocum significativarum aliae cum tempore, aliae sine tempore, et differentia quidem cum tempore nomini non coniungitur, idcirco quod verborum est consignificare tempora, nominum vero minime.245 Restat ergo ut congruat illa differentia quae est sine tempore.246 Iungo igitur has tres differentias generi, et dico: nomen est vox significativa ad placitum sine tempore.247 Sed rursus mihi non plena conclusio diffinitionis occurrit, potest enim vox et significativa, et secundum positionem et sine tempore esse, et nomen non esse unum, sed nomina iuncta quae est oratio, ut Socrates cum Platone et discipulis, sed quanquam imperfecta quidem sit haec oratio, tamen est oratio.248 Quocirca ultima differentia quae est sine tempore aliis item differentiis dividenda est, et dicemus, vocum significativarum secundum positionem sine tempore aliae sunt quarum pars extra aliquid significat, hoc pertinet ad orationem, aliae quarum pars extra nihil significat, hoc pertinet ad nomen.249 Nominis enim pars nihil extra designat.250 Fit ergo diffinitio sic: Nomen est vox significativa secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars extra significat separata.251 Videsne igitur quam recta diffinitio constituta sit?252 Nam quod dixi vocem, a caeteris sonis nomen disiunxi; quod significativam apposui, nomen ab non significativis vocibus separavi; quod secundum placitum et sine tempore, ab naturaliter significativis vocibus et a verbis proprietas nominis disiuncta est; quod eius partes extra nihil significare proposui, ab oratione disiunxi, cuius partes aliquid separatae extra significant: unde fit ut quodcunque nomen fuerit, illa diffinitione claudatur, et ubicunque haec oratio diffinitionis aptabitur, illud esse nomen non dubites.253 Illud quoque dicendum est, quod genus in divisione totum est in diffinitione pars, et sic est diffinitio quasi partes totum quoddam coniungant, et sic est divisio quasi totum solvatur in partes, et est similis divisio generis totius divisioni, diffinitio totius compositioni.254 Namque in divisione generis animal totum est hominis.255 Intra se enim complectitur hominem.256 In diffinitione vero pars est, specie namque genus cum aliis differentiis iunctum componit, ut cum dico animalium alia sunt rationalia, alia irrationalia, et rursus rationalium alia sunt mortalia, alia immortalia, animal rationalis totum est, et rursus rationale mortale, et haec tria sunt hominis.257 Si vero in diffinitione dicam, homo est animal rationale mortale, tria haec unum hominem coniungunt.258 Quocirca pars ipsius hominis, et genus, et differentia reperitur.259 Sic ergo in divisione genus est totum, species pars.260 Eodem quoque modo differentiae totum sunt, species in quas illae dividuntur partes sunt.261 In diffinitione vero et genus et differentiae partes sunt.262 Diffinita vero species totum; sed haec hactenus.263 Nunc de ea divisione dicamus, quae est totius in partes.264 Haec enim erat secunda divisio post generis divisionem.265 Quod enim dicimus totum, multipliciter significamus.266 Totum namque est quod continuum est, ut corpus vel linea, vel aliquid huiusmodi.267 Dicimus quoque totum quod continuum non est, ut totum gregem, vel totum populum, vel totum exercitum.268 Dicimus quoque totum quod universale est, ut hominem vel equum.269 Hi enim sunt toti suarum partium, id est hominum vel equorum, unde et particularem unumquemque hominem dicimus.270 Dicitur quoque totum quod ex quibusdam virtutibus constat, ut animae alia est potentia sapiendi, alia sentiendi, alia vegetandi: partes sunt, sed non species.271 Tot igitur modis cum totum dicatur, facienda est totius divisio, primo quidem si continuum fuerit in eas partes ex quibus ipsum totum constare perspicitur.272 Aliter enim divisio non fit.273 Hominis enim corpus ita in partes suas divides, in caput, manus, thoracem et pedes, et si quo alio modo secundum proprias partes fit recta divisio.274 Quorum autem multiplex est compositio, multiplex etiam est divisio, ut animal separatur quidem in partes eas quae sibi similes habent partes, in carnes, et ossa, rursus in eas quae similes sibi non habent partes, in manus et pedes.275 Eodem quoque modo et navis et domus.276 Librum quoque in versus, atque hos in sermones, hos autem in syllabas, syllabas in litteras solvimus.277 Ita fit ut syllabae et litterae, et nomina, et versus, partes quaedam totius libri esse videantur, alio tamen modo acceptae non partes totius, sed partes partium sunt.278 Oportet autem non omnia speculari quasi actu dividant, sed quasi animo et ratione, ut vinum aqua mistum dividimus in vina aquae mista, haec actu; dividimus etiam in vinum et aquam, ex quibus mistum est, haec ratione, haec enim iam mista actu separari non possunt.279 Fit autem totius divisio in materiam atque formam.280 Aliter enim constat statua ex partibus suis, aliter ex materia et forma, id est ex aere et specie.281 Similiter autem etiam illa tota dividenda sunt, quae continua non sunt, eodem quoque modo et ea quae sunt universalia, ut hominum alii sunt in Europa, alii in Africa, alii in Asia.282 Eius quoque totius quod ex virtutibus constat, hoc modo facienda est divisio.283 Animae alia pars est in virgultis, alia in animalibus, et rursus eius quae est in animalibus, alia est rationalis, alia sensibilis est.284 Et rursus haec aliis sub divisionibus dissipantur.285 Sed non est anima horum genus, sed totum, partes enim hae animae sunt, sed non ut in quantitate, sed ut in aliqua potestate et virtute.286 Ex his enim potentiis substantia animae iungitur; unde fit, ut quiddam simile habeat huiusmodi divisio, et generis, et totius divisionis.287 Nam quod quaelibet pars cuius fuerit eius animae praedicatio eam sequitur, ad generis divisionem refertur, cuius ubicunque species fuerit, ipsum mox consequitur genus; quod autem non omnis anima omnibus partibus iungitur, sed aliis alia, hoc ad totius naturam referri necesse est.288 Restat igitur ut de vocis in significationes divisione tractemus.289 Fit autem vocis divisio tribus modis.290 Dividitur enim in significationes plures, ut aequivoca vel ambigua.291 Plures enim res unum nomen significat, ut canis.292 Plures rursus una oratio, ut cum dico Graecos vicisse Troianos.293 Alio autem modo secundum modum, haec enim plura non significant, sed multis modis, ut cum dicimus infinitum, unam rem quidem significat, cuius terminus inveniri non possit.294 Sed hoc dicimus aut secundum mensuram, aut secundum multitudinem, aut secundum speciem: secundum mensuram, ut est infinitum esse mundum, magnitudine enim dicimus infinitum; secundum multitudinem, ut est infinitam esse corporum divisionem, infinitam namque divisionum multitudinem significamus.295 Rursus secundum speciem, ut infinitas dicimus figuras, infinitae enim sunt species figurarum.296 Dicimus etiam infinitum aliquid secundum tempus, ut infinitum dicimus mundum, cuius terminus secundum tempus inveniri non possit.297 Eodem quoque modo infinitum dicimus Deum, cuius supernae vitae terminus inveniri secundum tempus non possit.298 Sic igitur haec vox non plura significat secundum se, sed multimode de singulis praedicatur, unum tamen ipsa significans, alius vero modus secundum determinationem.299 Quoties enim sine determinatione dicitur vox ulla, facit in intellectu dubitationem, ut est homo, haec enim vox multa significat.300 Nulla enim diffinitione conclusa audientis intelligentia multis raptatur fluctibus, erroribusque traducitur.301 Quod enim quisque auditor intelligat, ubi id quod dicens loquitur nulla determinatione concludit?302 Nisi enim quis ita diffiniat dicens: Omnis homo ambulat, aut certe quidam homo ambulat, et hoc nomine si ita contingit designet, intellectus audientis quod rationabiliter intelligat non habet.303 Sunt etiam aliae determinationes, ut si quis dicat, det mihi, quod dare debet nullus intelligit nisi intellectus et certa ratio determinationis addatur, vel si quis dicat, ad me veni, quo veniat vel quando veniat nisi determinatione non cognoscitur.304 Est autem omne quidem ambiguum dubitabile, non omne tamen dubitabile est ambiguum.305 Haec enim quae dicta sunt dubitabilia quidem sunt, non tamen ambigua.306 In ambiguis enim utraque auditor rationabiliter seipsum intellexisse arbitratur, ut cum quis dicit, audio Graecos vicisse Troianos, unus putat quod Graeci Troianos vicerint, alius quod Troiani Graecos, et haec uterque dicentis ipsius sermonibus rationabiliter intelligit.307 Cum autem dico, da mihi, quod dare debeas nullus ex ipsis sermonibus rationabiliter auditor intelligit.308 Quod enim ego non dixi, ille potius suspicabitur quam aliqua ratione id quod ante prolatum non est perspicaciter videat.309 Tot igitur modis cum vocis divisio fiat, aut per significantias, aut per modum significationum, aut per determinationes, in his quae secundum significantiam dividuntur, non solum dividendae sunt significationes, sed etiam diversas res esse quae significantur, diffinitione demonstrandum est.310 Aristoteles enim haec in Topicis diligenter praecepit, ut in his quae dicuntur bona, alia sunt bona, ut ea quae boni retinent qualitatem, alia quae ipsa quidem nulla qualitate dicuntur, sed quod bonam rem faciunt, idcirco bona dicuntur.311 Oportet autem maxime exercere hanc artem, ut ipse Aristoteles ait, contra sophisticas importunitates.312 Si enim nulla subiecta sit res quam significat vox, designativa esse non dicitur; sin vero una res sit quam significat vox, dicitur simplex; quod si plures, multiplex, id est multa significans.313 Dividenda igitur haec recte sunt, ne in aliquo syllogismo capiamur.314 Sin vero amphibola oratio est, id est ambigua evenit, ut aliquoties utroque modo possibilia sint quae significantur, ut id quod superius dixi, potuit enim fieri ut Graeci vincerent Troianos, et Troiani Graecos superarent: sunt vero alia quae impossibilia sunt, ut cum dico hominem comedere panem, significat quidem quod homo comedat panem, rursus quod panis hominem, sed hoc impossibile est; ergo quoties ad contentionem venitur, dividenda possibilia et impossibilia sunt.315 Quoties ad veritatem, sola possibilia dicenda, impossibilia relinquenda sunt.316 Quoniam plures sunt species plura significantium vocum, ergo dicendum est quod aliae in particula multiplicitatis significationem habent, aliae in tota oratione.317 Et earum quae in particula habent, pars ipsa aequivoca dicitur.318 Tota vero ipsa oratio secundum aequivocationem multiplex est.319 Illa vero quae in oratione tota significationis multiplicitatem retinet (ut supra dictum est) ambigua nuncupatur.320 Dividuntur autem significationes aequivocorum vel secundum aequivocationem orationum aut diffinitione, ut cum dico, homo vivit, intelligitur et verus et pictus.321 Dividitur autem hoc modo, animal rationale mortale vivit, quod verum est; animalis, rationalis, mortalis, simulatio vivit, quod falsum est.322 Dividitur etiam qualibet adiectione quae determinet, vel generis, vel casus, vel alicuius articuli, ut cum dico: Canna Romanorum sanguine sorduit, et calamum demonstrat et fluvium; sed dividimus sic, articulo quidem, ut dicamus, hic Canna Romanorum sanguine sorduit; vel genere, ut Canna Romanorum plenus sanguine fuit; vel casu, vel numero.323 In illo enim singularis tantum est, in illo pluralis, et de aliis quidem eodem modo.324 Sunt autem alia secundum accentum, alia secundum orthographiam.325 Secundum accentum quidem ut pone, pone.326 Secundum orthographiam, ut queror et quaeror, ab inquisitione et querela.327 Et rursus haec secundum orthographiam ipsam dividuntur, vel secundum actionem et passionem: quod quaeror ab inquisitione passivum est, queror autem a querela agentis est.328 Ambiguarum vero orationum facienda est divisio, aut per adiectionem, ut audio Troianos vinci, Graecos vicisse; aut per diminutionem, ut audio Graecos vicisse; aut per divisionem, ut Graeci vicerunt, Troiani victi sunt; aut per aliquam transmutationem, ut cum dicitur, audio Troianos vicisse Graecos, ita dicamus, Audio quod Graeci vicerint Troianos.329 Haec enim ambiguitas quolibet eorum modo solvitur.330 Non tamen ita dividenda est omnis vocum significatio tanquam generis.331 In genere enim omnes species enumerantur.332 In ambiguitate vero tantae sufficiunt, quantae ad eum sermonem possunt esse utiles quem alterutra nectit oratio.333 Ac de vocis quidem divisione sufficienter dictum est.334 Est autem et de generis totiusque divisione propositum atque expeditum.335 Quare de omnibus secundum se partitionibus diligentissime pertractatum est.336 Nunc de his divisionibus dicemus quae per accidens fiunt.337 Harum autem commune praeceptum est, quidquid ipsorum dividitus in opposita disgregari, ut cum subiectum in accidentia dividimus, non dicimus corporum alia sunt alba, alia dulcia, quae opposita non sunt, sed corporum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra.338 Eodem quoque modo in aliis secundum accidens divisionibus dividendum est, atque illud maxime perspiciendum est, ne quid ultra dicatur, aut minus, sicut fit in generis divisione.339 Non enim oportet relinqui aliquod accidens ex eadem oppositione quod subiecto illi inest quod non in divisione dicatur, neque vero addi aliquid quod subiecto inesse non possit.340 Posterior quidem peripateticae secta prudentiae differentias divisionum diligentissima ratione perspexit, et per se divisionem ab ea quae est secundum accidens ipsasque inter se disiunxit ac distribuit.341 Antiquiores autem indifferenter, et accidente pro genere, et accidentibus pro speciebus aut differentiis utebantur.342 Unde nobis peropportuna utilitas visa est, et communiones harum divisionum prodere, et eas propriis differentiis disgregare.343 Ac de divisione quidem omni quantum introductionis brevitas patiebatur, diligenter expressimus.
Boethius HOME
bmv406.161 bnf11127.104 csg830.353 sbb1786.126 ubbF_IV_16.107v ubk403.265
monumenta.ch > Boethius > De divisione
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik