monumenta.ch > Boethius > 4
   

Boethius, De differentiis topicis, LIBER QUARTUS.

1 Si quis operis titulum diligens examinator inspiciat, cum de Topicis differentiis conscribamus, non id a nobis tantum exspectare debebit, ut locorum inter se dialecticorum, vel etiam rhetoricorum differentias demus, verum id multo magis ut dialecticos locos a rhetoricis segregemus, quod nos efficacius aggredi posse arbitramur, si ab ipsa facultatum natura, disputandi sumamus exordium.2 Ostensa enim dialecticae ac rhetoricae similitudine ac dissimilitudine, ab ipsarum facultatum necesse est formis etiam locorum qui eisdem facultatibus deserviunt communitates discrepantiasque ducamus.3 Dialectica facultas igitur thesim tantum considerat.4 Thesis vero est sine circumstantiis quaestio.5 Rhetorica vero de hypothesibus, id est de quaestionibus circumstantiarum multitudine inclusis, tractat et disserit.6 Circumstantiae vero sunt: quis, quid, ubi, quando, cur, quomodo, quibus adminiculis.7 Rursus dialectica quidem si quando circumstantias, veluti personam factumve aliquod ad disputationem sumit, non principaliter, sed omnem eius vim ad thesim, de qua disserit transfert.8 Rhetorica vero si thesim assumpserit, ad hypothesim trahit, et utraque suam quidem materiam tractat, sed alterius assumit, ut proniore in sua materia facultate nitatur.9 Rursus dialectica interrogatione ac responsione constricta est.10 Rhetorica vero rem propositam perpetua oratione decurrit.11 Item dialectica perfectis utitur syllogismis.12 Rhetorica enthymematum brevitate contenta est.13 Illud etiam differentiam facit, quod rhetor habet alium praeter adversarium iudicem, qui inter utrosque disceptet.14 Dialectico vero ille fert sententiam, qui adversarius est.15 Ab adversario enim responsio veluti quaedam sententia subtilitate interrogationis elicitur.16 Quae cum ita sint, omnis earum differentia, vel in materia, vel in usu, vel in fine est constituta: in materia, quia thesis atque hypothesis materia quidem utrisque subiecta est; in usibus, quod haec interrogatione, illa perpetua oratione disceptat, vel quod haec integris syllogismis, illa vero enthymematibus gaudet; in fine vero, quod haec persuadere iudici, illa quod vult ab adversario extorquere conatur.17 Quibus ita praecognitis paulo posterius et quaestiones rhetoricas quae in constitutionibus positae sunt, et proprii generis enumerabimus locos.18 Nunc paulisper mihi videtur de tota admodum breviter facultate tractandum magnum opus atque difficile.19 Quanta enim sibimet ars rhetorica cognatione iungatur, non facile considerari potest, vixque est etiam ut auditu animadverti queat, nedum sit facile repertu.20 De cuius quidem rei traditione nihil ab antiquis praeceptoribus accepimus.21 De unoquoque enim praecipiunt, nihil de communi laborantes.22 Quam partem doctrinae vacuam, ut possumus, aggrediamur.23 Dicemus itaque de generis artis, et speciebus, et materia, et partibus, et instrumento, instrumentique partibus, opere etiam officioque actoris et fine, post haec de quaestionibus ac de locis.24 Quocirca quod in communi speculandum est, hinc disserendi sumamus exordium.25 Rhetoricae igitur genus est facultas.26 Species vero tres, iudiciale, demonstrativum, deliberativum, et genus quidem id esse quod diximus patet.27 Species autem idcirco sunt quas superius commemoravimus, quoniam in his est tota facultas rhetoricae.28 In iudiciali genere causarum integra est; item in demonstrativo, vel deliberativo.29 Sed haec genera sunt causarum.30 Omnes enim causae, vel speciales vel individuae, sub horum trium generum uno cadunt, ut sub iudiciali quidem speciales ut maiestatis vel repetundarum.31 Sub deliberativo vero quaecunque causae consultationem habent: ut si specialiter accipias de bello vel de pace, si vero individue de bello Pyrrhi vel pace.32 Eodem modo etiam in demonstrativis, quaecunque veniunt in laudem aut in vituperationem, specialiter quidem, ut laus viri fortis, individue vero, ut laus Scipionis, sub demonstratione ponuntur.33 Materia vero huius facultatis est, omnis quidem res proposita ad dictionem.34 Fere autem est civilis quaestio.35 In hanc species a rhetorica venientes quasi quaedam formae capiunt sibi materiam, et triplici informatam tenent figuram, quod posterius liquebit, ut civilis quaestio, quae adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricae subiecta.36 Ut informis adhuc civilis quaestio cum acceperit ex iudiciali finem iusti, fiat ipsa civilis quaestio in iudiciali genere constituta.37 Cum vero ex deliberativo sumpserit utile vel honestum, tunc fiet ipsa civilis quaestio in deliberativo causarum genere constituta.38 Si vero ex demonstratione sumpserit bonum, tum fit demonstrativa civilis quaestio.39 Veniunt autem ut in materiam species ex rhetorica, idcirco quod aliter in materia sua quaelibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes.40 Absentibus enim cunctis partibus suis rhetorica quoque ipsa est absens.41 Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricae, quoniam sunt genera causarum, ita sunt, ut omnium negotiorum quae in civili quaestione constituta sunt, accepto fine iusti, iudiciale sit genus; omnium vero quae constituta sunt in civili quaestione, honestum vel utilem finem ceperunt, deliberativum sit genus; omnium quoque quae in civili quaestione posita finem honesti tantum bonive sumpserunt, sit demonstrativum genus.42 Sed de his hactenus.43 Nunc de partibus rhetoricae providendum est.44 Partes enim rhetoricae sunt quinque, inventio, dispositio, elocutio, memoratio, pronuntiatio.45 Partes autem vocantur idcirco, quia si aliquid harum defuerit oratori, imperfecta facultas est; atque ideo quae universam formant oratoriam facultatem, ea partes facultatis eius dicere ius est.46 Sed hae partes quoniam rhetoricae facultatis sunt, totamque rhetoricam facultatem componunt, necesse est ut ubi fuerit rhetorica integra, ipsae quoque partes consequantur in propriis speciebus; omnes igitur rhetoricae partes inerunt rhetoricae speciebus.47 Quocirca et his civilibus negotiis tractandis adhibentur, quae a praedictis speciebus rhetoricae informatur; aeque igitur in iudiciali negotio et in deliberativo et demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatioque conveniunt.48 Quoniam vero omnis fere facultas instrumento utitur ad faciendum quod potest, erit etiam rhetoricae facultatis aliquod instrumentum; hoc vero est oratio, quae partim in civili genere versatur, partim minime.49 De ea autem oratione nunc loquimur quae aliquam habet quaestionem, vel quae ad finem expediendae quaestionis accommodatur; ea vero oratio quae in civili genere versatur, continue decurrit; ea vero quae non est in civilibus causis, interrogatione et responsione explicatur.50 Sed prior rhetorica, secunda dialectica nuncupatur, quae hoc superiore differt: primum quod illa civilem hypothesim, haec thesim considerat; dehinc quod illa continua, haec intercisa oratione peragitur, et quod rhetorica oratio habet praeter adversarium iudicem, dialectica vero eodem iudice quo adversario utitur.51 Haec igitur rhetorica oratio habet partes sex: prooemium, quod exordium est, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem, quae sunt partes instrumenti rhetoricae facultatis; et quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, ei dem inerunt.52 Nec potius inerunt quam eisdem ea quae peragunt administrabunt.53 Itaque et in iudiciali genere causarum necessarius est ordo prooemii, narrationis atque caeterorum, et in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt.54 Opus autem rhetoricae facultatis est docere movereque, quod nihilominus isdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur.55 Partes autem rhetoricae, quoniam partes sunt facultatis, ipsae quoque sunt facultates.56 Quocirca ipsae quoque orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atque ut his operentur, eisdem inerit.57 Nam in exordiis nisi quinque sint praedictae rhetoricae partes, ut inveniat, disponat, eloquatur, meminerit, pronuntiet, nihil agit orator.58 Eodem quoque modo et reliquae fere partes instrumenti nisi habeant omnes rhetoricae partes, frustra sunt.59 Huius autem facultatis effector orator est, cuius est officium dicere apposite ad persuasionem.60 Finis autem tum in ipso, tum in altero.61 In ipso quidem bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem; in altero vero persuasisse.62 Neque enim si qua impediunt oratorem quo minus persuadeat, officio facto, finis non est consecutus, sed is quidem qui officio fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio; is vero qui extra continetur, saepe non consequitur, neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuavit: haec quidem ita sunt mista, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint causis.63 Causarum vero partes status esse dicuntur, quos etiam aliis nominibus, tum constitutiones, tum quaestiones nominare licet; qui quidem dividuntur ita ut rerum quoque natura divisa est.64 Sed a principio, quaestionum differentias ordinamur: quoniam rhetoricae quaestiones circumstantiis involutae sunt omnes, aut in scripti alicuius controversia versantur, aut praeter scriptum ex re ipsa sumunt contentionis exordium.65 Et illae quidem quae in scripto sunt, quinque modis fieri possunt.66 Uno quidem, cum hic scriptoris verba defendat, ille sententiam: atque hoc appellatur scriptum et voluntas.67 Alio modo, si inter se leges quadam contrarietate dissentiant, quas cum ex adversa parte defendunt, faciunt controversiam: atque hic vocatur status legis contrariae.68 Tertio, cum scriptum, de quo contenditur, sententiam claudit ambiguam: haec suo nomine ambiguitas nuncupatur.69 Quarto vero, cum ex eo quod est scriptum, aliud non scriptum intelligitur: quod quia per ratiocinationem et quamdam syllogismi consequentiam investigatur, ratiocinatio vel syllogismus dicitur.70 Quinto, cum sermo est scriptus, cuius non facile vis et natura clarescat, nisi diffinitione detecta sit: hic vocatur finis vel inscriptio.71 Quos omnes a se differre non est nostri operis, verum rhetorici demonstrare; haec enim speculanda doctis non rudibus discenda proponimus, quamvis de eorum differentia in Topicorum commentis per transitum disseruimus.72 Earum autem constitutionum quae praeter scriptum in ipsarum rerum contentione sunt positae, ita differentiae segregantur, ut rerum quoque ipsarum natura diversa est.73 In omni enim rhetorica quaestione dubitatur an sit, quid sit, quale sit, et praeter haec, an iure vel more possit exerceri iudicium.74 Sed si factum vel res quae intenditur, ab adversario negetur, quaestio est utrum sit, ea coniecturalis constitutio nominatur.75 Quod si factum quidem esse constiterit, quid vero sit id quod factum est ignoretur, quoniam vis eius diffinitione monstranda est, diffinitiva dicitur constitutio.76 At si et esse constiterit, et de rei diffinitione conveniat, sed quale sit inquiratur, tunc quia cui generi subiici debeat ambigitur, generalis qualitas nuncupatur.77 In hac vero quaestione et qualitatis et quantitatis et comparationis ratio versatur.78 Sed quoniam de genere quaestio est, secundum generis formam in plura necesse est hanc constitutionem membra distribui.79 Omnis enim quaestio generalis, id est cum de genere et qualitate et quantitate quaeritur facti, in duas distribuitur partes.80 Nam aut in praeteritum quaeritur de qualitate propositi, aut in praesens, aut in futurum.81 Si in praeteritum, iuridicialis constitutio nuncupatur.82 Si praesentis vel futuri temporis teneat quaestionem, negotialis dicitur.83 Iuridicialis vero cuius inquisitio praeteritum respicit, duabus partibus segregatur: aut enim in ipso facto vis defensionis inest, et absoluta qualitas nuncupatur, aut extrinsecus assumitur, et assumptiva dicitur constitutio.84 Sed haec in partes quatuor derivatur: aut enim conceditur crimen, aut removetur, aut refertur, aut, quod est ultimum, comparatur.85 Conceditur crimen, cum nulla introducitur facti defensio, sed venia postulatur.86 Id fieri duobus modis potest, si depreceris, aut purges.87 Deprecaris, cum nihil excusationis attuleris; purgas, cum facti culpa his ascribitur quibus obsisti obviarique non possit, neque tamen personae sint, id enim in aliam constitutionem cadet.88 Sunt vero haec imprudentia, casus, atque necessitas.89 Removetur vero crimen, cum ab eo qui incessitur transfertur in alium.90 Sed remotio criminis duobus fieri modis potest, si aut causa removeatur, aut factum.91 Causa removetur, cum aliena potestate aliquid factum esse contenditur.92 Factum vero cum alius, aut potuisse, aut debuisse facere demonstratur.93 Atque haec in his maxime valent, si eius nominis in nos intendatur actio, quod non fecerimus id quod oportuit fieri.94 Refertur crimen cum iuste in aliquem facinus commissum esse contenditur, quoniam is in quem commissum sit iniurius saepe fuerit, atque id quod intenditur meruit pati.95 Comparatio est, cum propter meliorem utilioremve, factum quod adversarius arguit commissum esse, defenditur.96 Horum vero omnium sunt propriae differentiae, atque ideo minutissimae divisiones quas rhetorum in his docendis explicandisque conscripti libri diligentius continent.97 Sed nos haec a M. Tullio sumpsisse sufficiat.98 Ad aliud enim tota operis festinat intentio.99 De quibus omnibus hoc inspiciendum est modo.100 M. enim Tullius causarum partes constitutiones esse demonstrat eo loco quo contra Hermagoram nititur, dicens, quod si generis causae partes non possunt recte putari, multo minus rectae [F. recte] partis causae partes putabuntur.101 Pars autem causae constitutio omnis est, partes causae constitutiones esse designans.102 Quare de re multa quaestio est, quomodo enim partes esse putabantur causae.103 Si enim ita partes, ut species quomodo fieri potest ut in una causa plures constitutiones sint?104 Nam species sibi invicem impermistae sunt.105 At veniunt in causam plurimae constitutiones, non sunt igitur partes causarum velut species status.106 Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam iuvat, constitutio vero constitutionem confirmat ad fidem.107 Nec vero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes, nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest.108 Ac in causa constitutio una idonea est constituere causam.109 Quid igitur est dicendum, patet via rationi.110 Neque enim causae eius pars dicitur esse constitutio, quae in controversiam venit et quam status constituit, cum praesertim qui additur ad causam status, una iam constitutione firmata, non sit principalis, sed accidens, atque in uno negotio tot eveniant controversiae quot sunt constitutiones, sed quot controversiae tot causae.111 Et licet eas unum contineat negotium, causae tamen impermistasibimet variantur: ut qui iuvenem de lupanari exeuntem vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit egressam, accusat iuvenem adulterii: hic unum negotium, hoc quod vertitur est, causae autem duae: una coniecturalis, si neget se fecisse; altera diffinitiva, si in lupanari concubitum dicat non posse adulterium putari.112 Sed neque neganti pars est eiusdem controversiae coniecturalis status, neque diffinienti diffinitio; totam enim continet causam.113 Causam autem voco non generaliter, sed controversiam aliqua constitutione formatam.114 Sunt autem constitutionis partes causae generalis hoc modo: si enim omnis causa coniecturalis esset, nec alius status inveniretur, non esset status coniecturalis causae pars, sed ipsa causa esset sine dubio coniectura; sed quoniam partim coniectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione causae omnes tenentur, pars est constitutio causae non eius quam tenendo informat, sed eius quam dividit generalis, cuius scilicet quasi membrum aliquod abscindens, suum facit unaquaeque constitutio.115 Sunt igitur partes ut species constitutiones causae generalis, non eius quam unaquaeque tenens informaverit.116 Quare genus est rhetoricae facultas.117 Rhetoricae vero species tres, iudiciale, demonstrativum, deliberativum.118 Materia autem, civilis quaestio, quae dicitur causa; partes huius materiae, constitutiones.119 Rhetoricae partes, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.120 Instrumentum, oratio; instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio.121 Opus est docere et movere; actor est orator; officium bene dicere; finis tum bene dixisse, tum persuadere: est vero tota rhetorica in speciebus.122 Species vero ita totam materiam informant, ut tamen vicissim totam sibi vindicent, quod ex hoc intelligi potest, quoniam omnes materiae partes singulae species tenent.123 Nam in iudiciali quatuor constitutiones invenies, et in deliberativo demonstrativoque easdem quatuor invenire queas.124 Unde ostenditur, si omnes partes causae generalis, quae est civilis quaestio, singulae species habent, omnes vero partes causa ipsa est, causam, id est civilem quaestionem, a speciebus vicissim vindicari totam eo modo, quo vox uno tempore ad plurimorum aures pervenit cum suis integra partibus, id est elementis, nam eodem tempore tota causa ad diversas species cum suis partibus transit.125 Sed cum species in materiam venerint, id est in civilem quaestionem, et eam cum suis obtinuerint partibus, inferunt secum etiam ipsam rhetoricae facultatem.126 Quare etiam rhetoricae partes in singulis constitutionibus inerunt.127 Sed illata materia infert secum instrumentum suum, infert igitur secum orationem, et haec proprias partes, eritque in constitutionibus tractandis exordium, narratio, et caetera.128 Sed cum instrumentum venerit in civilem quaestionem, operam quoque suam simul infert; docebit igitur ac persuadebit in omni constitutione.129 Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit qui haec moveat velut artifex atque architectus.130 Hic autem est orator, qui cum ad causam accesserit, faciet officium suum; bene igitur dicet in omni genere causarum, et in omni constitutione, faciet etiam finem, tum ut bene dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit.131 De singulis igitur nunc quidem in commune tractavimus.132 De uno quoque vero separatim post, si erit commodum, disseremus.133 Atque haec hactenus.134 Nunc de inventione tractandum est.135 Etenim prius quidem dialecticos dedimus, nunc rhetoricos promimus locos, quos ex attributis personae ac negotio venire necesse est.136 Persona est, quae in iudicium vocatur, cuius dictum aliquod factumve reprehenditur.137 Negotium factum dictumve personae, propter quod in iudicium vocatur.138 Itaque in his duobus omnis locorum partitio constituta est: quae enim habent reprehensionis occasionem, eadem nisi omnino ad inexcusabilem partem vergunt, defensionis copiam subministrant: ex eisdem enim locis omnis accusatio defensioque consistit.139 Si igitur persona in iudicium vocatur, neque factum dictumve ullum reprehenditur, causa esse non poterit.140 Nec vero factum dictumve aliquod in iudicium proferri potest, si persona non exstet; itaque in his duobus omnis iudiciorum ratio versatur, in persona scilicet atque negotio.141 Sed (ut dictum est) persona est quae in iudicium vocatur, negotium factum dictumve personae, propter quod reus statuitur; persona igitur et negotium suggerere argumenta non possunt.142 De ipsis enim quaestio est.143 De quibus autem dubitatur, ea dubitationi facere fidem nequeunt.144 Argumentum vero erat ratio rei dubiae faciens fidem; faciunt autem negotio fidem, ea quae sunt personis ac negotiis attributa.145 Ac si quando persona negotio faciat fidem, veluti si credatur contra rempublicam sensisse Catilinam, quoniam persona est vitiorum turpitudine denotata, tunc non in eo quod persona est et in iudicium vocatur fidem negotio facit, sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualitatem.146 Sed ut rerum ordo clarius colliquescat, de circumstantiis arbitror esse dicendum.147 Circumstantiae sunt quae convenientes substantiam quaestionis efficiunt.148 Nisi enim sit qui fecerit, et quid fecerit, causaque cur fecerit, locus, tempusque quo fecerit, modus etiam facultatesque si desunt, causa non stabit.149 Has igitur circumstantias in gemina Cicero partitur, ut eam, quae est quis, circumstantiam in attributis personae ponat.150 Reliquas vero circumstantias in attributis negotio constituat.151 Et primam quidem ex circumstantiis eam, quae est quis, quoniam personae attribuit, secat in undecim partes: nomen ut Verres, naturam ut barbarus, victum ut amicus nobilium, fortunam ut dives, studium ut geometer, casum ut exsul, affectionem ut amans, habitum ut sapiens, consilium, facta, et orationes, ea quae extra illud factum dictumque sunt quod nunc in iudicium devocatur.152 Reliquas vero circumstantias, quae sunt quid, cur, quomodo, ubi, quando, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit; quid et cur, dicens continentia cum ipso negotio; cur in causa constituens: ea enim causa est uniuscuiusque facti, propter quam factum est.153 Quid vero secat in quatuor partes: in summam facti, ut parentis occisio, ex hac maxime locus sumitur amplificationis; ante factum, ut concitus gladium rapuit; dum fit, vehementer percussit; post factum, in abdito sepelivit.154 Quae cum omnia sint facta, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quaeritur pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae numerata sunt; illa enim extra negotium, de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio praestant de quo versatur intentio; haec vero facta quae continentia sunt cum ipso negotio, ad ipsum negotium de quo quaeritur pertinent.155 Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est secunda pars attributorum negotiis; et eam quidem circumstantiam, quae est quando, dividit in tempus, ut nocte fecit, et in occasionem, ut cunctis dormientibus; eam vero circumstantiam, quae est ubi, locum dicit, ut in cubiculo fecit, quomodo vero ex circumstantiis modum, ut clam fecit.156 Quibus auxiliis circumstantiam, facultatem appellat, ut cum multo exercitu.157 Quorum quidem locorum, etsi ex circumstantiarum natura discretio clara est, nos tamen benevolentius faciemus, si uberius eorum a se differentias ostendamus.158 Nam cum ex circumstantiis, alias M. Tullius posuerit esse continentia cum ipso negotio, alias in gestione negotii.159 Atque in continentibus cum ipso negotio illum annumeravit locum quem appellavit dum fit, ex ipsa prolationis significatione idem videtur esse locus hic, dum fit, ei qui est in gestione negotii.160 Sed non est ita, quia dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussit.161 In gestione vero negotii ea sunt quae ante factum, et dum fit, et post factum quod gestum est, continent.162 In omnibus enim tempus, locus, occasio, modus, facultas inquiritur.163 Rursus dum fit factum est quo administratum est negotium; quae igitur sunt in gestione negotii, non sunt facta, sed facto adhaerentia.164 Nullus enim tempus, occasionem, locum, modum, facultatem facta esse consenserit, sed (ut dictum est) aeque cuilibet facto adhaerentia sunt, atque id nullo modo derelinquant, quia quadam relatione subiecta sunt ipsi quod gestum est, negotio.165 Item ea quae sunt in gestione negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negotio esse possunt.166 Potest enim et locus, et tempus, et occasio, et modus, et facultas facti cuiuslibet intelligi, etiamsi nemo faciat, quod illo in loco, vel tempore, vel occasione, vel modo, vel facultate fieri posset.167 Itaque ea, quae sunt in gestione negotii sine his quae continentia cum ipso negotio esse possunt, illa vero sine his esse non possunt.168 Factum enim praeter locum, tempus, occasionem, modum, facultatemque esse non poterit, atque haec quae in attributis personae ac negotio constant, veluti in dialecticis locis ea quae in ipsis haerent, de quibus quaeritur.169 Reliqua vero, quae vel sunt adiuncta negotio vel gestum negotium consequuntur, talia sunt, qualia in dialecticis locis ea quae secundum Themistium partim rei substantiam consequuntur, partim sunt extrinsecus, partim versantur in mediis; secundum Ciceronem vero inter affecta numerata sunt, vel extrinsecus posita.170 Sunt enim adiuncta negotio, ipsi etiam aeque fidem faciunt quaestioni, affecta quodammodo ad id de quo quaeritur, et respicientia negotium de quo agitur.171 Nam circumstantiae septem in attributis personae vel negotio numeratae sunt.172 Hae cum coeperint comparari, et quasi in relationem venire, siquidem ad se continens referatur, vel ad id quod continetur, fit aut species, aut genus.173 At si ad id referatur quod ab eo longissime distet, contrarium; ac si ad finem suum atque exitum referatur, eventus est.174 Eodem quoque modo ad maiora, minora et paria comparantur.175 Atque omnino tales loci in his quae sunt ad aliquid considerantur, nam maius et minus, aut simile, aut aeque magnum, aut disperatum accidit circumstantiis quae in attributis negotio atque personae numeratae sunt: ut dum ipsae circumstantiae aliis comparantur, fiat ex his argumentum dicti factive quod in iudicium trahitur.176 Distant autem a superioribus, quod superiores loci, vel facta continebant, vel factis ita adhaerebant, ut separari non possint, ut locus, tempus, et caetera quae gestum negotium non relinquunt; haec vero quae sunt adiuncta negotio non adhaerent ipsi negotio, sed accidunt circumstantiis, et tunc demum argumentum praestant, cum ad comparationem veniunt.177 Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario, et non ex similitudine, sed ex simili, ut appareat non ex relatione sumi argumentum, sed ex adiunctis negotio, et ea esse adiuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta.178 Consecutio vero, quae pars quarta est eorum quae negotiis attributa sunt, neque in ipsis inest rebus quae rerum substantiam non relinquit, neque ex comparatione repetitur, sed rem gestam vel antecedit, vel etiam consequitur.179 Atque hic totus locus extrinsecus est: primum enim in eo quaeritur id quod factum est, quo nomine appellari conveniat, in quo non de re, sed de vocabulo laboratur; qui deinde sint auctores eius facti, et inventionis comprobatores, atque aemuli: id totum ex iudicio, et quodammodo testimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti; deinde et quae eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, sententia, artificium.180 Deinde quaeritur si natura eius evenire vulgo soleat, an insolenter et raro; utrum homines id sua auctoritate comprobare ac defendere in his consueverint, et caetera quae factum aliquid similiter confestim aut intervallo solent consequi, quae necesse est extrinsecus posita ad opinionem magis tendere quam ad ipsam rerum naturam.181 Itaque in his quatuor licet negotiis attributa dividere, ut sint partim continentia cum ipso negotio, quae facta esse superius dictum est; partim in gestione negotii, quae non esse facta, sed factis adhaerentia dudum monstravimus; partim adiuncta negotio. Haec (ut dictum est) partim in relatione ponuntur, partim gestum negotium consequuntur, horum fides extrinsecus sumitur.182 Ac de rhetoricis quidem locis satis dictum est: nunc illud est explicandum, quae sit his similitudo cum dialecticis, quaeve diversitas, quod cum idonee convenienterque monstravero, propositi operis explebitur intentio.183 Primo adeo ut in dialecticis locis (sicut Themistio placet) alii sunt qui in ipsis haerent de quibus quaeritur, alii assumuntur extrinsecus, alii vero medii inter utrosque locati sunt: sic in rhetoricis quoque locis, alii in personis atque negotio consistunt, de quibus ex adversa parte certatur, alii vero extrinsecus, ut hi qui gestum negotium consequuntur, alii vero medii.184 Quorum proximi quidem negotio sunt hi qui ex circumstantiis reliqui in gestione negotii considerantur.185 Illi vero qui in adiunctis negotio collocantur, ipsi quoque inter medios locos positi sunt, quoniam negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt; vel si quis ea quidem quae personis attributa sunt, vel quae continentia sunt cum ipso negotio, vel quae in gestione negotii considerantur, his similia locis dicat qui ab ipsis in dialectica trahuntur de quibus in quaestione dubitatur, consequentia vero negotium ponat extrinsecus, adiuncta vero inter utrumque constituat.186 Ciceronis vero divisioni hoc modo fit similis.187 Nam ea quae continentia sunt cum ipso negotio, vel ea quae in gestione negotii considerantur, in ipsis haerent de quibus quaeritur; ea vero quae adiuncta sunt, inter affecta ponuntur; sed ea quae gestum negotium consequuntur, extrinsecus collocata sunt.188 Vel si quis ea quidem quae continentia sunt cum ipso negotio in ipsis haerere arbitretur, affecta vero esse ea quae sunt in gestione negotii vel adiuncta negotio, extrinsecus autem ea quae gestum negotium consequuntur.189 Iam illae perspicuae sunt communitates, quod quidem ipsi pene in utrisque facultatibus versantur loci, ut genus, ut pars, ut similitudo, ut contrarium, ut maius ac minus.190 De communitatibus satis dictum est.191 Differentiae illae sunt quod dialectici thesibus etiam apti sunt; rhetorici tantum ad hypotheses, id est, ad quaestiones informatas circumstantiis assumuntur; nam sicut ipsae facultates a semetipsis universalitate et particularitate distinctae sunt, ita etiam eorum loci ambitu et contractione discreti sunt.192 Nam dialecticorum maior est ambitus, et quoniam praeter circumstantias sunt, quae singulares faciunt causas, non modo ad theses utiles sunt, verum etiam ad argumenta quae in hypothesibus posita sunt, eorumque locos qui ex circumstantiis constant claudunt atque ambiunt.193 Itaque fit ut semper exeat rhetor dialecticis locis, dialecticus suis possit esse contentus.194 Rhetor enim quoniam causas ex circumstantiis tractat, ex eisdem circumstantiis argumenta persumet, quae necesse est ab universalibus et simplicibus confirmari, qui sunt dialectici.195 Dialecticus vero qui prior est, posteriore non eget, nisi aliquando inciderit quaestio personae, ut cum sit incidens dialectico ad probandam suam thesim causa circumstantiis inclusa, tum demum rhetoricis utatur locis.196 Itaque in dialecticis locis, si ita contingat, a genere argumenta sumuntur, id est ipsa generis natura.197 Sed in rhetoricis ab eo genere, quod illic genus est de quo agitur, nec a natura generis, sed a re generis, scilicet ipsa quae genus est.198 Sed ut progrediatur, ratio ex ea pendet, quod natura generis ante praecognita est: ut si dubitetur an fuerit aliquis ebrius, dicetur, si refellere velimus, non fuisse, quoniam nulla in eo luxuries antecesserit.199 Idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis quasi quoddam genus sit, cum luxuries nulla fuerit, nec ebrietas quidem fuit.200 Sed hoc pendet ex altero.201 Cum enim luxuries non fuit, ebrietas esse non potuit.202 Ex natura generis demonstratur, quod dialectica ratio subministrat.203 Unde enim genus abest, inde etiam species abesse necesse est, quoniam genus species non relinquit; et de similibus quidem, et de contrariis eodem modo, in quibus maxima est dissimilitudo inter rhetoricos ac dialecticos locos.204 Dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rhetorica ex qualitate suscipientibus rebus argumenta vestigat.205 Ut dialecticus ex genere, id est ex ipsa generis natura, rhetor ex ea re quae genus est; dialecticus ex similitudine, rhetor ex simili, id est ex ea re quae similitudinem cepit.206 Eodem modo ille ex contrarietate, hic contrario.207 Omnibus igitur quae superius proposuimus expeditis, illud arbitror apponendum quod M. Tullius Topica quae ad C. Trebatium peritum iuris edidit, non eo modo quo de ipsis disputari possit disseruit, sed quemadmodum rhetoricae facultatis argumenta ducerentur, quod in his commentariis diligentius expedivimus qui a nobis in eiusdem Ciceronis Topica conscripti sunt.208 Quo autem modo de his dialecticis rationibus disputetur, in his commentariis quos in Aristotelis Topica a nobis translata conscripsimus expeditum est.
Boethius HOME

bmv406.150 bnf11127.97 csg830.342 ubbF_IV_16.99r ubk403.243

   
monumenta.ch > Boethius > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik