monumenta.ch > Boethius > Ab ipso. > Medii. > Extrinsecus.
Boethius, De differentiis topicis, 3, Ab ipso. <<<    

Boethius, De differentiis topicis, 3, Extrinsecus.

1 Ab auctoritate Quibus ita descriptis, nunc quemadmodum Marci Tullii divisio Themistii partitioni conveniat explicemus.2 Locum igitur quem Cicero dixit a toto, a substantia Themistius esse proposuit.3 Uterque enim in diffinitione consistit, sive illa substantialis sit, sive descriptio.4 A partium enumeratione locus ex Ciceronis Topicis positus idem est qui in Themistii divisione inter medios a divisione nominatus est.5 Quoties enim aliquid esse vel non esse monstrare contendimus, si fidem a partium enumeratione capiamus, id ex divisione necessario faciendum est.6 Divisio vero aut formarum praecessit, aut partium, quanquam locus qui ex divisione a Themistio inter medios collocatus est, a Cicerone in generis tractatione ponitur.7 Ait enim Tullius cum de genere loqueretur hoc modo: Commode etiam tractatur haec argumentatio, quae ex genere sumitur, cum ex toto partes persequare, hoc modo: si dolus malus est, cum aliud agitur, aliud simulatur, enumerare licet quibus modis id fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum, includere.8 Quod genus argumenti imprimis firmum videri solet.9 A notatione Tullii locus is est qui Themistii a nominis interpretatione.10 A coniugatis communis est locus, eum Themistius inter medios collocavit.11 A genere M. Tullius posuit, a toto Themistius.12 A forma Ciceronis, a parte, id est, specie Themistii.13 A similitudine communis quidem est, nisi quod M. Tullius sub ea proportionem comprehendit.14 A differentia M. Tullii, a toto in Themistii divisione, vel a parte intelligi potest: a toto quidem, si sit constitutiva differentia de qua sumitur argumentum, a parte vero si sit divisibilis.15 A contrario idem locus est, qui apud Themistium ab oppositis dictus est, et extrinsecus constitutus.16 Ab adiunctis ille est qui in Themistii partitione a communiter accidentibus dicitur, inter consequentia substantiae nominatus.17 Ab antecedentibus et consequentibus locus multifariam spargitur.18 Nam et diffinitio et descriptio et antecedere rem et consequi possunt.19 Itemque nominis interpretatio: item species antecedit, genus consequitur.20 Causa etiam efficiens antecedit et sequitur effectus; materiam vero sequitur effectus.21 Communiter accidentia quoque si inseparabilia sint, necesse est ut consequantur.22 Coniugata etiam sese vel antecedunt, vel consequuntur, itaque hic locus pluribus mistus est, et non tam rebus ab aliis omnibus quam tractatione diversus.23 Ipsa enim conditio consequentiae locum alium facit, cum ipsa conditio consequentiae, vel in diffinitione, vel in descriptione, vel in forma, vel in causa, vel in caeteris posita sit.24 Repugnantia vero oppositis aggregantur, efficientia causis efficientibus vel materiae effecta illi sunt consimilia loco quem Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est.25 A comparatione maioris vel minoris idem locus est qui apud Themistium inter extrinsecos locos ponitur a maiore et minore.26 A comparatione partium inter eos qui a simili ducuntur esse putandus est.27 Dictum est enim in quantitate similitudinem esse paritatem.28 Restat locus utrisque communis, qui est extrinsecus collocatus, quem Cicero, sicut Themistius, a rei iudicio esse proposuit.29 Et M. Tullii quidem divisio superiorem Themistii partitionem tali modo potuerit includere, quod licet in subiecta descriptione prospicere: Tulliana divisio.30 Themistii divisio.31 A toto.32 A substantia.33 A partium enumeratione.34 A divisione.35 A notatione.36 A nominis interpretatione.37 A coniugatis.38 A coniugatis.39 A genere.40 A genere vel a toto.41 A forma.42 A parte vel specie.43 A similitudine.44 A simili.45 A differentia.46 A toto vel a parte.47 A contrario.48 Ab oppositis.49 Ab adiunctis.50 A communiter accidentibus.51 Ab antecedentibus.52 A consequentibus.53 A diffinitione vel descriptione, vel interpretatione, vel specie, vel causa, vel materia, vel communiter accidentibus, vel coniugatis.54 A repugnantibus.55 Ab oppositis.56 Ab efficientibus.57 A causis.58 Ab effectis.59 A fine.60 A comparatione maiorum.61 A maiore.62 A comparatione minorum.63 A minore.64 A comparatione parium.65 A similibus.66 Ab auctoritate.67 A rei iudicio Omnis quidem M. Tullii partitio locorum in Themistii divisione superioris descriptionis formula videtur conclusa.68 Nunc Themistii divisio ad M. Tullii divisionem reducenda est.69 Cuius quidem multa pars Ciceronis convenit, sicut prior etiam descriptio docet.70 Quod vero ex Themistii superest divisione, id si ad Tullianae partitionis ordinem referatur, facili compendio quemadmodum ad se invicem partitiones reducantur ostenditur.71 Nam continuae M. Tullii divisioni ex Themistii locis in superiore descriptione convenerant hi: Ciceronis quidem a toto, Themistii a substantia A partium enumeratione Ciceronis, a divisione Themistii.72 A notatione Ciceronis, a nominis interpretatione Themistii.73 A coniugatis utrorumque communis.74 A genere Ciceronis, a toto Themistii.75 A forma Ciceronis, a parte, id est specie Themistii.76 A similitudine communis.77 A differentia Ciceronis, a toto vel a parte Themistii.78 A contrario Ciceronis, idem apud Themistium ab oppositis.79 Ab adiunctis Ciceronis, eumdem a communiter accidentibus Themistius posuit.80 Ab antecedentibus et consequentibus, mixti cum pluribus.81 A repugnantibus Ciceronis, idem a Themistio ab oppositis dicitur.82 Ab efficientibus Ciceronis, a causis Themistii.83 Ab effectis Tullii, a fine Themistii.84 A comparatione maioris ac minoris M. Tullii, idem sunt a maiore ac minore Themistii.85 A comparatione partium Ciceronis, a similibus Themistii.86 Cum igitur M. Tullii plena divisio aliquibus membris Themistianae divisionis aptetur, fieri non potest ut non membra Themistianae divisionis statim ad Tullianae convenientia reducantur.87 Quocirca si quid reliquum est in Themistii divisione quod superiori formulae non videatur ascriptum, plenae M. Tullii divisioni poterimus aptare.88 Invicem enim divisiones alterna reciprocatione coniunctae sunt.89 Restant autem ex Themistii locis hi, ab usibus, ab effectibus, et corruptionibus, et proportione, et transumptione.90 Quorum quidem ab usibus, si usus alicuius rei semper effector est, ei loco Ciceronis aptandus est qui ab efficientibus nuncupatur.91 Quod si ipse usus efficitur, ei loco Ciceronis adhibendus est qui ab effectis vocatur.92 Ab effectibus vero, siquidem efficit aliquid effectus, ab efficientibus causis est; si vero ipse effectus plenum aliquid confectumque demonstrat, is locus est quem ab effectis Tullius dixit.93 A corruptionibus vero ab efficientibus dici potest.94 Nam cum omnis generatio efficiat aliquid, id est substantiam formet, corruptio rursus ipsa quoque efficit quiddam, id est substantiali forma spoliat ac privat, velut mors facit corporis dissolutionem.95 A proportione vero idem est, quem Tullius a similibus dixit, nam multorum in multis similitudo proportio est.96 Transumptio vero siquidem ad maiora sit, locus a maiorum comparatione est; sin vero ad minora, locus est a minorum comparatione; quod si ad paria, locus est a parium comparatione.97 Atque in his omnibus reducendis, tale satis est descriptionis exemplum.98 Ac de dialecticis quidem locis, quantum propositi operis ratio postulat explicuimus.99 Nunc vero de rhetoricis dicendum videtur quid sint, vel quid a dialecticis discrepare videantur, ad cuius plenam disputationem integrum quarti voluminis spatium reservemus.
Boethius HOME

bmv406.148 bnf11127.96 csg830.340 ubbF_IV_16.97v ubk403.240

Boethius, De differentiis topicis, 3, Ab ipso. <<<    
monumenta.ch > Boethius > Ab ipso. > Medii. > Extrinsecus.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik