monumenta.ch > Boethius > . . .
>>> Boethius, De differentiis topicis, 3, In ipso.
Boethius, De differentiis topicis, 3, . . .
1 Quod locorum differentias multipliciter varieque tractamus, nihil mirum diligentibus ingeniis videri debet, cum manifestum sit, unamquamque rem multis saepe differentiis, atque in varias divisionis figuras posse partiri.2 Nam quia singulas res non una, sed plures saepe differentiae comprehendunt, necesse est, ut secundum differentiarum varietatem fiat diversitas etiam divisionum, ut et numeri nunc eas colligimus differentias, quod alii pares, alii impares, nunc vero quod alii primi atque incompositi, alii secundi atque compositi.3 Triangulorum etiam multis modis fieri partitionem geometricae disciplinae tenor ostendit.4 Id tamen in omnibus pervidendum est, ut nihil extra in qualibet divisionis forma relinquatur, nihil ultra superfluum ac praeterquam necesse est, aggregetur; quare quid mirum videri debet, si cum antea secundum Themistium locorum differentias dederimus, nunc diversas secundum M. Tullium depromamus?5 Cuius proposita breviter partitione, atque exemplis convenientibus expedita, tum demum quo differat, vel quo congruat superius digestae divisioni, quo etiam altera claudat alteram commemorabo.6 Nam cum M. Tullius omnem logicam facultatem, quam rationem diligentem disserendi dixit, duas habere partes proposuerit, unam inveniendi, alteram iudicandi; cumque locos diffinierit esse argumenti sedes a quibus scilicet argumenta promuntur, argumentum etiam rationem quae rei dubiae faciat fidem, divisionem locorum omnium hoc modo fecit.7 Ex his, inquit, locis, in quibus argumenta inclusa sunt, alii in ipso haerent de quo agitur, alii assumuntur extrinsecus.8 Duas igitur locorum species fecit, alios enim in ipsis quaestionum terminis haerere proposuit, alios extrinsecus assumi.9 Atque eos quidem qui in ipsis haererent de quibus quaeritur, tali divisione partitur.10 In ipso, inquit, tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur.11 Extrinsecus autem ea dicuntur quae absunt longeque disiuncta sunt.12 Post haec eum locum qui ab effectis ducitur, in convenientia membra partitus est, hoc modo: alia enim, inquit, sunt coniugata, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex coniunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut minorum aut parium.13 Quorum quidem omnium et natura breviter attingenda est, et exempla ponenda.14 Eorum igitur locorum qui in ipso de quo agitur haerent, primum esse dixit a toto.15 Totum autem uniuscuiusque rei in diffinitione constat.16 Omnis enim diffinitio rei quam diffinit adaequatur; quod si una quaeque res tota est (nihil enim integrum esse nisi totum potest), diffinitione quoque totum esse necesse est, id est, quae totam rei quam diffinit substantiam claudat.17 Diffinitio vero est oratio quae uniuscuiusque rei quidem esse designat.18 Ab hac ita ducitur argumentum ut sit quaestio, an arbores quoque sint animalia.19 Dicam: Animal est est substantia animata sensibilis; arbor non est substantia animata sensibilis; concludam: Non sunt igitur arbores animalia.20 Quaestio de genere.21 Maxima propositio: Unde diffinitio abest, inde illud quoque abesse quod diffinitur.22 Locus a diffinitione.23 Partes vero sunt, quarum conventu efficitur totum.24 Partes etiam vocantur quae dividunt totum, hae autem species vel formae nuncupari solent.25 A quibus hoc modo sumitur argumentum.26 Ab his quidem partibus, quarum coniunctione componitur totum hoc modo, ut si sit dubitatio an sit anima corporea, partiemur animam velut his tribus partibus, quod vel vegetabilem, vel sensibilem, vel intelligibilem praestet, at ipsum neque vegetare, neque sentire, neque intelligere corporale est.27 Cumque nulla sit pars animae corporalis, omnino anima corporalis non esse monstrata est.28 Quaestio de genere, id est, an anima corpori subiiciatur ut generi, argumentum a partibus.29 Maxima propositio: A quibus partes absunt, totum quoque abesse.30 Locus a partibus totum coniungentibus.31 Item ab his partibus quae totum dividunt hoc modo: sit in quaestione an anima secundum locum moveatur.32 Dicam motus secundum locum tres species sunt, crementum, diminutio, permutatio; anima vero neque crescit, neque minuitur, neque ab alio loco ad alium transit, non igitur movetur.33 Quaestio de accidente.34 Maxima propositio, eadem quae superius, locus a partibus totum dividentibus.35 A nota argumentum est, quoties ab interpretatione nominis rei dubiae fides quaeritur, hoc modo, ut si dubitetur an philosophia sit bonum.36 Dicemus, philosophia est amor sapientiae, at id bonum est, philosophia igitur bonum est.37 Hic igitur rem non diffinivimus, sed nomen diffinitione prodidimus.38 Quaestio de genere.39 Maxima propositio: Nominis interpretatione rem declarari.40 Locus a notatione.41 Coniugata sunt quae ab eodem nomine flectuntur, ut a iustitia, iustum, iuste.42 Ab his ita capitur argumentum, ut si quaeratur an ridere gaudere sit.43 Dicemus, Si risus gaudium est, et ridere gaudere est.44 Quaestio de accidente.45 Maxima propositio: Coniugatorum eamdem esse naturam.46 Locus a coniugatis.47 Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid praedicatur.48 Ab hoc ita ducitur argumentum, ut si quaeratur utrum anima numerus sit seipsum movens, ut Xenocrati placuit.49 Dicemus, Anima substantia est, numerus vero substantia non est, igitur anima numerus non est.50 Quaestio de diffinitione, locus a genere.51 Maxima propositio: Quorum diversa sunt genera, ipsa quoque esse diversa.52 Forma est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur.53 Ab hac fit argumentum hoc modo, ut si quaeratur an color in subiecto sit, id approbabimus eo, quoniam album vel nigrum in subiecto sunt, a specie scilicet ad genus deducentes.54 Quaestio de genere.55 Nam in subiecto esse vel non esse, accidens vel substantiam significat, quae sunt prima rerum genera.56 Maxima propositio: In formis spectari generum proprietates.57 Locus a forma.58 Similitudo est eadem rerum differentium qualitas.59 Ab hac ita fieri argumentum iudicatur, ut si quaeratur sorte an electione rectores civitatibus dandi sunt, negetur quoniam ne in navi quidem sorte, sed electione peritus rector eligitur.60 Similis est navis quidem civitati, gubernator autem magistratui.61 Quaestio de accidente, locus a simili.62 Maxima propositio: De similibus idem est iudicium.63 Item a differentia, ut si quaeratur an idem sit rex quod tyrannus.64 Dicemus minime, nam in rege, pietas, iustitia, mansuetudo; in tyranno cuncta diversa sunt.65 Quaestio de diffinitione, locus a differentia.66 Maxima propositio: Differentium rerum non idem esse iudicium.67 Contraria vero quae Cicero appellat, quatuor modis dividuntur: aut enim adversa sunt, ut album, nigrum; aut privantia, ut iustitia, iniustitia; aut relativa, ut dominus, servus; aut negativa, ut vivere, non vivere.68 Ab his omnibus ita argumenta ducuntur.69 Ab adversis: si bona est sanitas, mala est aegritudo; a privantibus: si iniustitiam fugimus, iustitiam sequamur; a relativis: quisquis pater esse vult, habeat filium; a negantibus: non me accusas fecisse quod me non fecisse defendis.70 Quaestiones de accidentibus.71 Maxima propositio: In adversis, privantibus et negantibus contraria sibi convenire non posse, in relativis autem absque se relativa esse non posse.72 Locus a contrariis, quae melius opposita vocarentur.73 Adiuncta sunt quae finitimum tenent locum, ita ut temporibus quoque, tum antecedant, ut amorem congressio; tum rei cui adiuncta sunt haereant, ut ambulationi pedum strepitus; tum consequantur, ut atrox facinus mentis trepidatio.74 Neque haec necessaria sunt, sed frequenter eveniunt.75 Nam neque qui congressus est, modis omnibus amavit, et qui congressus non est, uno semel aspectu in amorem incidit; et ambulante aliquo potest non esse strepitus pedum, et non ambulante pedes strepere, si uno eodemque loco consistens pedes moveat; et trepidare quis, cum nihil atrox fecerit, et non trepidare qui fecerit: ab his ducetur argumentum, vel cum amare aliquem suscipiamur, quia fuerit ante congressus, vel ambulasse aliquem in locum, cum pedum strepitus fuerit auditus, vel atrox facinus commisisse, quem trepidare videamus, atque in his quaestiones de accidentibus, locus ab adiunctis.76 Maxima propositio: Ex adiunctis adiuncta perpendi.77 Antecedentia vero sunt, quibus positis statim necesse est aliud consequatur, velut cum dicimus si homo est, animal est.78 Neque in his temporibus ratio, nec rerum necessitas varia est, sed statim ut dictum fuerit id quod antecedit, id comitatur quod subsequens est.79 Hic vero locus totus in conditione est constitutus.80 Posita enim conditione si sit antecedens; esse necesse est quod consequitur, hoc modo: Si peperit, cum viro concubuit, antecedens est peperisse, cum viro concubuisse consequens: nam neque illud quaeritur quid prius tempore sit, quid posterius; et saepe ista ita variantur, ut id quod posterius est tempore, antecedens esse videatur in propositione, ut peperisse posterius est quam concubuisse.81 Tamen si peperit, modis omnibus cum viro concubuit, et hoc praecedente et prius posito, necesse est illud intelligatur.82 Aliquoties vero simul sunt, ut: si sol ortus est, dies est; aliquoties prius est quod praecedit, posterius quod consequitur, ut: si arrogans est, odiosus est, ex arrogantia enim quisque fit odiosus.83 Ex antecedenti igitur sumitur argumentum: si peperit, cum viro concubuit; sumo quod antecedit, at peperit; concludo quod sequitur, cum viro igitur concubuit.84 A consequentibus ita sumo quod sequitur, at non concubuit cum viro, concludo quod antecedit, non igitur peperit.85 Quaestio est de accidente, locus ab antecedentibus et consequentibus.86 Maximae propositiones: Posito antecedenti comitari quod subsequitur, perempto consequenti perimi quod antecedit.87 Repugnantia vero sunt contrariorum consequentia, ut vigilare, dormire, contraria sunt, stertere dormientibus adiunctum est.88 Stertere igitur ac vigilare repugnantia sunt, ab his ita fit argumentum: Tunc eum dicas vigilare, qui stertat?89 Quaestio de accidente, argumentum a repugnantibus.90 Maxima propositio: Repugnantia sibi convenire non posse.91 Causa est efficiens, quae quamlibet rem praecedens efficit, non semper tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem.92 Ab hac ita sumitur argumentum: Cur esse dubites diem, cum solem in coelo esse conspicias?93 Quaestio de accidente: nam diem esse accidit aeri, id est esse propter solem lucidum; argumentum ab efficientibus causis.94 Maxima propositio: Ubi causa est, inde effectum abesse non posse.95 Effectum est quod efficit causa.96 Ab hoc ita sumitur argumentum: An tu dubites amasse, quam rapuit?97 Quaestio de accidente, argumentum ab effectis.98 Maxima propositio: Ubi effectus est, causam abesse non posse, veluti non abfuit amor qui fuit causa, cur rapuerit, quod est effectus.99 Comparatio vero maioris est, quoties id quod minus est maiori comparatur.100 Ab hoc loco ita sumitur argumentum: Si is qui patriam bello persecutus est tandem veniam meruit a civibus, cur non is quoque mereatur qui ob seditionem motam actus est in exsilium?101 Quaestio de accidente, argumentum a comparatione maioris.102 Maxima propositio: Quod in re maiore valet, valeat in minore.103 Minoris est comparatio, quoties maior res confertur minori; atque ex ea capitur argumentum hoc modo: Si Calum Gracchum mediocriter labefactantem statum reipublicae Scipio privatus interfecit, cur non Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem consules persequantur?104 Quaestio de accidente, argumentum a comparatione minoris.105 Maxima propositio: Quod in re minore valet, valeat in maiore.106 Paria sunt quae eiusdem quantitatis sunt, et semper paritas similitudo est quantitatis.107 Ab hac ita fit argumentum: Si Demosthenem quis laudare desiderat, cur vituperet Tullium?108 Quaestio de accidente, argumentum a comparatione parium.109 Maxima propositio: Parium idem esse iudicium.110 Restat is locus quem extrinsecus dixit assumi, hic iudicio nititur et auctoritate, et totus probabilis est, nihil continens necessarium.111 Probabile autem est quod videtur vel omnibus, vel pluribus, vel doctis et sapientibus, et inter hos claris atque praestantibus, vel his qui secundum unamquamque artem peritiam consecuti sunt, ut medico in medicina, geometrae in geometria.112 Ab hoc loco tale est argumentum, veluti si dicam: Difficile est cum Carthaginensibus bellum gerere, quoniam id P. Scipio Cornelius Africanus dixit, qui saepe fuerat expertus.113 Hic vero locus extrinsecus dicitur constitutus, quoniam non de his qui praedicati vel subiecti sunt termini sumitur, sed ab extrinsecus posito iudicio venit; hic etiam inartificialis et artis expers vocatur, quoniam non sibi hinc ipse conficit argumentum orator, sed peractis positisque utitur testimoniis.114 Expeditis igitur M. Tullii differentiis quibus ipse a se maximas propositiones, quas locos esse diximus, separavit, pertractanda breviter mihi videtur superius digesta partitio, ut ea quae similia videntur a semetipsis ratione congrua segregentur.115 Similis enim videtur locus a toto ei qui est a nota, uterque enim in diffinitione est constitutus.116 Nam interpretatio nominis quaedam ipsius nominis diffinitio est.117 Sed illa eorum maxima est differentia, quia locus a toto rem diffinit; a nota vero rem non diffinit, sed nomen interpretatur.118 Diversa vero sunt res ac nomen.119 Hoc enim significat, illa significatur.120 Item locus a partium enumeratione consimilis videtur esse ei qui est a forma.121 Nam et forma pars est, et qui genus dividit enumerat partes, neque aliter fieri ex forma argumentum potest nisi dividatur a genere; sumi enim omnino forma non potest, nisi per divisionem.122 Sed hic quoque multa est differentia: nam partium enumeratio totas necesse est ut dividat partes, easque universas ad fidem argumentationis assumat, sive illae partes, sive illae sint species, ut genus quidem speciebus, totum vero partibus approbetur.123 In forma vero sufficit ad demonstrandum quod de genere dicitur una quaelibet.124 Item locus a contrario et repugnantibus videtur esse consimilis, sed habet differentiam, quia contraria primis sibimet frontibus opponuntur.125 Repugnantia vero per coniunctionem contrariorum sibi probantur adversa, ut dormire ac vigilare statim sibi contraria sunt.126 Stertere vero repugnat vigilationi idcirco quia somno coniungitur.127 Adiuncta vero et antecedentia et consequentia quasi finitima sunt.128 Sed distant, quod in adiunctis nulla est necessitas, in antecedentibus vero et consequentibus maxima; in adiunctis vero tempora nimium valent.129 Nam quod adiunctum est, id vel praecedere rem solet, vel cum ea uno eodemque tempore esse, vel subsequi posterius.130 At in antecedentibus nihil horum est, sed non habita temporis ratione mox ut fuerit antecedens, consequens esse necesse est, et si consequens non fuerit, antecedens necesse est interire.131 Ac de M. Tullii locis sufficienter dictum est, nunc ad Themistii divisionem redeamus, ut quomodo sibi superius digestae partitiones consentire possint breviter explicemus, ac primum quidem totius partitionis communiter differentias colligamus.132 Superior divisio docuit alios Themistii esse locos qui in ipsis terminis de quibus quaeritur insunt, alios qui extrinsecus assumuntur, alios qui inter utrosque versantur, ut hic trina intelligatur divisio.133 At M. Tullii divisio locos bifariam ostendit.134 Alios enim in eo ipso de quo agitur haerere proponit, alios extrinsecus assumi.135 Hic igitur omnes eos locos, quos medios Themistius proposuit, his applicuit atque coniunxit qui sunt in ipsis de quibus agitur terminis constituti, et communiter quidem talis divisionum est differentia, quae clarius apparebit, si singula persequamur.136 Eos igitur locos, qui positi sunt in terminis, de quibus in quaestione dubitatur, priore partitione Themistius, tum in substantia posuit, tum in substantiae consequentia.137 In substantia sunt diffinitio, descriptio, nominis interpretatio.138 Substantiae vero consequentia sunt genus, totum, species, pars, causa efficiens, materia, forma, effectus, corruptio, finis, usus, communiter accidentia.139 Eos vero qui extrinsecus assumuntur, tum in iudicio, tum in similitudine, tum in quantitatis comparatione, tum in oppositione, tum in proportione, tum in transumptione separavit.140 Quos vero inter utrosque posuit, hos in casibus et coniugatis et divisione constituit.141 Sed M. Tullius eos qui in ipso sunt de quo quaeritur, tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur posuit.142 Ipsa vero quae affecta sunt multifaria divisione partitus est, solum vero iudicium extrinsecus segregavit, pluresque partes eorum quae in divisione Themistii posita sunt substantiae consequentia.143 Itemque locos medios inter affecta numeravit.144 In tam vero varia divisione necesse est ut utraeque sibi non eadem parte conveniant.145 Id vero in cunctis multipliciter divisis fieri potest, velut si quis dividat triangulorum formas sic: triangulorum aliae sunt aequilaterae formae, aliae duo tantum latera habentes aequalia, aliae vero totis inaequalibus lateribus iunctae.146 Rursus sit ista divisio: ut alias dicat aliquis rectum habentes angulum, quae orthogoniae nuncupantur, alias dicat tribus acutis angulis contineri, quae sunt oxygoniae, alias in obtusum angulum tendi, quae sunt ambligoniae.147 Necesse est igitur ut utraeque sibi diversa partium ratione conveniant.148 Nam quod est orthogonium, id semper vel duobus lateribus aequalibus continetur, vel tribus inaequalibus.149 Sed quod est ambligonium, id vel duobus lateribus continetur aequalibus, vel tribus inaequalibus.150 Sed quod est oxygonium, id vel tribus lateribus aequalibus, vel duobus inaequalibus continetur.151 Rursus id quod est aequilaterum semper est oxygonium, id vero quod duobus aequalibus lateribus continetur, vel orthogonium, vel ambligonium, vel oxygonium esse potest.152 Quod vero tribus inaequalibus continetur lateribus, vel orthogonium, vel ambligonium esse necesse est.153 Secundum igitur hunc modum cunctam M. Tullii atque Themistii divisionem a principio pariter ordientes, invicem sibimet clausam esse monstremus, in quibus omnibus et exemplorum et intelligentiae superius expeditae praesens debet esse memoria.154 Disponamus igitur omnem Themistii divisionem, et post hanc subiiciatur Tulliana partitio, ut ea quae dicenda sunt apertius oculis subiecta clarescant.155 Themistii divisio.
Boethius HOME
bmv406.141 bnf11127.91 csg830.333 ubbF_IV_16.94v ubk403.227
>>> Boethius, De differentiis topicis, 3, In ipso.
monumenta.ch > Boethius > . . .
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik