monumenta.ch > Boethius > 2 > 1
>>> Boethius, De differentiis topicis, LIBER SECUNDUS.

Boethius, De differentiis topicis, LIBER PRIMUS.

1 Omnis ratio disserendi, quam logicen Peripatetici veteres appellavere, in duas distribuitur partes, unam inveniendi, alteram iudicandi.2 Et ea quidem pars quae iudicium purgat atque instruit, ab illis analytice vocata, a nobis potest resolutoria nuncupari.3 Ea vero quae inveniendi facultatem subministrat, a Graecis topice, a nobis localis dicitur.4 Ac de illa quidem parte quae iudicandi magistra est, alias disputabitur.5 Nunc vero consilium est aperire qui sint loci, quae eorum differentiae, qui etiam quibus apti sint syllogismis.6 Nec id simpliciter atque uniformiter videtur esse faciendum, verum duplex est tradenda partitio, una quidem ex Graecis voluminibus eruta, altera vero ex M. Tullii Topicis sumpta.7 Atque in his illud ad perfectionem speculationis est astruendum, ut quibus utraque modis divisio differat, quibusque conveniat explicetur, quoque modo altera alteram vicissim possit includere; et nunc quidem non in singulis immorabimur, sed de tota divisione communiter disseremus, locorum tantum ex quibus argumenta nascuntur diffinitiones, exempla differentiasque colligentes.8 Singula vero pro qualitate operis diligentius, vel his octo voluminibus expedita sunt, quibus Aristotelis Topica in Latinam vertimus orationem, vel his septem quibus M. Tullii Topicis lucem plenae expositionis insudavimus.9 Illic igitur cuncta sunt propriis atque enodatis partibus expedita; hic vero quae alias per membra patefacta sunt, communi speculatione tractantur.10 Nec dialecticos solum locos, sed etiam rhetoricos, quove hi inter se atque dialecticis differant, cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propositis, eorumque differentiis inter se et communitatibus pernotatis, et argumentorum copia comparetur, et locorum clara possit esse distinctio.11 Ut igitur cuncta perspicuis rationibus constent, paulo altius ordiendum est.12 Propositio est oratio verum falsumve significans; ut si quis dicat coelum esse volubile, haec et enuntiatio et proloquium nuncupatur.13 Quaestio est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio, ut si quis quaerat an coelum sit volubile.14 Conclusio est argumentis approbata propositio, ut si quis coelum ab aliis rebus probet esse volubile.15 Enuntiatio quippe, sive sui tantum causa dicatur, sive ad aliud afferatur approbandum, propositio est: si de ipsa quaeritur, quaestio; si ipsa est approbata, conclusio.16 Idem est igitur propositio, quaestio et conclusio, sed differunt modo supra dicto.17 Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem.18 Non vero idem est argumentum et argumentatio: nam vis sententiae ratioque ea quae clauditur oratione cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio, argumentatio dicitur.19 Quo fit ut argumentum quidem virtus, et mens argumentationis sit atque sententia; argumentatio vero, argumenti per orationem explicatio.20 Locus autem sedes est argumenti, vel id unde ad propositam quaestionem conveniens trahitur argumentum.21 Quae cum ita sint, singulorum natura diligentius tractanda est, eorumque per species ac membra, ut diximus, figurasque divisio facienda est.22 Ac prius de propositione disserendum est.23 Hanc esse diximus orationem, veritatem vel mendacium continentem.24 Huius duae sunt species, affirmatio una, altera vero negatio.25 Affirmatio, si quis sic efferat: coelum volubile est.26 Negatio, si quis ita pronuntiet: coelum volubile non est.27 Harum vero aliae sunt universales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares.28 Universales quidem, ut si quis ita proponat: omnis homo iustus est, nullus homo iustus est.29 Particulares vero, si quis hoc modo dicat: quidam homo iustus est, quidam homo iustus non est.30 Indefinitae hoc modo: homo iustus est, homo iustus non est.31 Singulares vero sunt quae individuum aut quid singulare proponunt, ut Cato iustus est, Cato iustus non est; etenim Cato individuus est ac singularis.32 Harum vero alias praedicativas, alias conditionales vocamus.33 Praedicativae sunt quae simpliciter proponuntur, id est quibus nulla vis conditionis adiungitur, ut si quis coelum esse volubile simpliciter dicat.34 At si conditio huic copuletur, fit ex duabus propositionibus una conditionalis, hoc modo: coelum si rotundum est, volubile est.35 Hic enim conditio id efficit, ut ita demum coelum volubile esse intelligatur, si sit rotundum.36 Quoniam igitur aliae propositiones praedicativae sunt, aliae conditionales, praedicativarum partes terminos appellamus: hi sunt praedicatus et subiectus.37 Terminos autem verba voco et nomina quibus propositio nectitur, ut in ea propositione qua dicimus, homo iustus est, haec duo nomina, id est iustus et homo, propositionis partes vocamus; eosdem etiam terminos dicimus, quorum alter subiectus est, alter praedicatus.38 Subiectus est terminus qui minor est, praedicatus vero qui maior, ut in ea propositione qua dicitur, homo iustus est, homo quidem minus est quam iustus.39 Non enim in solo homine esse potest iustitia, verum etiam in corporeis divinisque substantiis.40 Atque ideo maior est terminus iustus, homo vero minor, quo fit ut homo quidem subiectus terminus sit, iustus vero praedicatus.41 Quoniam vero huiusmodi simplices propositiones alterum habent praedicatum terminum, alterum subiectum terminum, a maioris privilegio propositio praedicativa vocata est.42 Saepe autem evenit, ut hi termini sibi invicem inveniantur aequales hoc modo: homo risibile est, homo namque et risibile uterque sibi subiectus aequus est terminus; nam neque risibile ultra hominem, nec ultra risibile homo porrigitur.43 Sed in his necesse est hoc venire, ut si quidem inaequales termini sint, maior semper de subiecto praedicetur; si vero aequales, uterque conversa praedicatione de se dicatur; ut vero minor de maiori praedicetur, in nulla propositione contingit.44 Fieri autem potest ut propositionum partes quas terminos dicimus, non solum in nominibus, verum in orationibus inveniantur.45 Nam saepe oratio de oratione praedicatur, hoc modo: Socrates cum Platone et discipulis de philosophiae ratione pertractat.46 Haec quippe oratio, quae est, Socrates cum Platone et discipulis, subiecta est.47 Illa vero, de philosophiae ratione pertractat, praedicatur.48 Rursus aliquando nomen subiectum est, oratio praedicatum, hoc modo: Socrates de philosophiae ratione pertractat; hic enim Socrates subiectus solus est; oratio qua dicimus, de philosophiae ratione pertractat, praedicatum.49 Evenit etiam ut supponatur oratio, et simplex vocabulum praedicetur, hoc modo: Socratis similitudo cum supernis divinisque substantiis iustitia est; hic enim oratio per quam profertur, Socratis similitudo cum supernis divinisque substantiis, subiicitur, iustitia vero praedicatur.50 Sed de huiusmodi propositionibus in his commentariis, qui in Περὶ ἑρμηνείας Aristotelis libro conscripsimus, diligentius disseruimus.51 Conditionalium vero propositionum, quas Graeci hypotheticas vocant partes, sum simplices propositiones, cuius quidem ea pars quae prius dicitur antecedens, quae posterius consequens appellatur, ut in hac propositione quae dicit: si rotundum est, volubile est.52 Rotundum esse antecedit, volubile esse consequitur.53 Harum quoque aliae sunt simplices conditionales, aliae coniunctae: simplices sunt quae praedicativas habent propositiones in partibus, ut in ea quam superius diximus, si rotundum est, volubile est.54 Rotundum est enim et volubile est, utraeque divisae ac sigillatim acceptae praedicativae sunt.55 Coniunctarum vero multiplex differentia, de quibus in his voluminibus diligentissime perstrinximus, quae de hypotheticis composuimus syllogismis.56 Simplicium vero hypotheticarum propositionum quatuor sunt differentiae: aut enim ex duabus affirmativis categoricis constant, ut si rotundum est, volubile est, utraque enim affirmativa est; aut negativis duabus, ut si coelum rotundum non est, volubile non est; nam rotundum non esse, et volubile non esse, utraeque negationes sunt; aut ex affirmativa et negativa, ut si quadratum est, volubile non est; quadratum enim esse affirmatio est, volubile non esse, negatio est; aut ex negativa et affirmativa, ut si rotundum non est, stabile est, rotundum non esse negatio est, stabile vero esse affirmatio.57 Propositionum quoque aliae sunt per se notae, et quarum probatio nequeat inveniri, aliae quas, tametsi animus audientis probet eisque consentiat, tamen possunt aliis superioribus approbari.58 Et illae quidem quarum nulla probatio est, maximae ac principales vocantur, quod his illas necesse est approbari, quae ut demonstrari valeant, non recusant.59 Est autem maxima propositio, ut haec: Si de aequalibus aequalia demas, quae derelinquuntur aequalia sunt.60 Ita enim hoc per se notum est, ut aliud notius quo approbari valeat, esse non possit.61 Quae propositiones cum fidem sui natura propriam gerant, non solum alieno ad fidem non egent argumento, verum caeteris quoque probationis solent esse principium.62 Igitur per se notae propositiones, quibus nihil est notius, indemonstrabiles ac maximae et principales vocantur.63 Quae vero quamvis auditoris iudicio comprobentur, habent tamen aliquid notius naturaliter ex quo, si de his fiat quaestio, velut ex alieno fidem capiant, hae demonstrabiles ac minores posterioresque dicuntur.64 Et de propositionibus quidem ista sufficiant.65 Quaestio vero dubitabilis est propositio, in qua necesse est fere eadem considerari quae dudum in propositione dicta sunt.66 Aliae namque simplices, aliae compositae sunt.67 Simplices sunt ut hae quae ex simplici propositione descendunt, hoc modo, ut si quaeratur an coelum sit volubile.68 Haec enim ab ea venit propositione quae dicit coelum esse volubile.69 Atque si a conditionali composita propositione suscipit initium, quae est an si coelum est rotundum, volubile est, erit conditionalis atque composita hoc modo; haec enim a conditionali propositione principium sumit quae est, si coelum rotundum est, volubile est: quaestio ergo alias quidem praedicativa est, alias conditionalis.70 Quo fit ut eaedem partes quaestionis sint quae dudum esse dictae sunt propositiones.71 Praedicativae igitur quaestiones habent praedicatum atque subiectum, ut in ea qua dubitatur an coelum sit volubile.72 Nam volubile praedicatum, coelum vero subiectum est.73 Maior enim terminus est volubile quam coelum.74 Neque enim coelum solum volubile dici potest.75 Quae vero coniuncta est quaestio, habebit partes quod praedicatur et quod subiicitur, quod antecedit et quod consequitur, ut in ea quae dicit, an si coelum rotundum est, volubile est.76 Antecedit rotundum esse, sequitur volubile esse.77 Quae cum ita sint, in praedicativa quaestione dubitatur an subiecto termino praedicatus inhaereat.78 In hypotheticis vero quaestionibus, illud tantum quaeritur an illam rem quae praecedit comitetur id quod sequens esse proponitur.79 Omnia vero quae de praedicativis propositionibus dicta sunt, id est, quod aliae universales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares, eadem possunt dici fere in praedicativa quaestione.80 Hoc etenim tantum quaestio a propositione diversa est, quod propositio quidem vel enuntiata simpliciter, vel aliud probans, oratio est verum falsumve significans.81 Quaestio vero cum sit ipsa quidem oratio, dubitabilis tamen est propositio.82 Addita igitur dubitatione, quae in propositione considerantur, eadem etiam convenit in quaestione tractari.83 Quaestionis autem duae sunt species: una quae dicitur a dialecticis thesis; haec huiusmodi est quae de re caeteris circumstantiis nuda quaerit ac disserit, quales a dialecticis maxime ad disputationem sumuntur, ut voluptasne summum bonum sit?84 Ducendane uxor?85 haec a nobis propositio vel propositum dicitur.86 Altera vero quae a Graecis vocatur hypothesis, a nobis dicitur causa; haec quaestio est personis, temporibus, factis, caeterisque circumstantiis implicita; ea est huiusmodi: Iurene Cicero in exsilium dubio reipublicae tempore detrudatur, quia iniussu populi cives Romanos necaverit.87 Huius autem duplicis quaestionis subdivisiones alias esse necesse est, et thesis quidem philosophis, hypothesis vero oratoribus attributa est.88 Sed eius quidem quaestionis quae est hypothesis posterius, divisiones dabo; nunc de theseos divisione pertractabo, quae in quatuor dividitur species.89 In omni enim dialectica quaestione praedicativa dubitatur an ei quod subiectum est id quod praedicatur inhaereat; cum vero aliquid alicui inesse proponitur, id aut maius erit eo de quo praedicatur eique substantialiter inesse contenditur; aut maius quidem eo erit, sed non de substantia ipsius praedicabitur; aut ei erit aequale, et in substantia praedicabitur; aut ei erit aequale, sed minime eius substantiam continebit.90 Nam ut id quod minus est de eo quod maius est praedicemus, in nulla propositione evenit.91 Sed si tale est quod in quaestione proponitur, ut subiecto sit maius, et de subiecti substantia praedicetur, erit genus: omne enim genus est maius eo de quo praedicatur, et de substantia eius dicitur, ut animal hominis.92 At si maius quidem fuerit, sed de substantia eius non praedicetur, erit accidens, ut album homini.93 Quod si aequale quidem sit, sed substantiale, subiecti erit diffinitio, ut animal rationale mortale homini: hoc namque convertitur, et subiecti rationem, id est hominis substantiam, monstrat.94 Quod si aequale quidem sit, sed a ratione substantiae seiunctum, erit proprium: ut risibile homini.95 Itaque dialecticae simplices quaestiones, aut de genere, aut de accidenti, aut de diffinitione, aut de proprio fiunt.96 Possunt vero fieri etiam de differentia quaestiones cum quaeritur coelestia corpora rationalia sint necne, vel cum dubitatur eane sit tyranni ac principis differentia, quod hic legibus sumpsit imperium, ille violenta dominatione populum premit.97 Sed tantumdem est de differentia quaerere, quantum si de genere dubitetur.98 Aut enim constitutiva erit differentia, aut divisiva: sed si constitutiva fuerit, quasi generis obtinet locum, ut rationabilitas homini; vel si ratione degunt coelestia corpora, coelestibus quoque corporibus.99 At si divisiva fuerit, velut species consideratur, omnis enim species cum divisibili differentia est.100 Quod si differentia nunc quidem loco generis, nunc vero speciei loco utimur, ambigi non potest, cum de ea quaeritur de genere dubitari; fieri vero potest ut aliquid in certamen comparatione ducatur, velut cum ambigitur an melior sit fortitudo iustitia.101 Sed haec quaestio in accidentis necesse est dubitatione ponatur.102 Namque ad comparationem nihil nisi accidens venit, hoc enim solum recipit magis et minus.103 Rursus de eo quod est idem potest fieri certamen, ut an idem sit utile quod honestum.104 Sed hic quaestio diffinitioni aggreganda est: quarum enim rerum eadem est diffinitio, ipsae quoque sunt eaedem; quarum vero diversa substantiae ratio est, ipsae quoque sunt diversae.105 Igitur simplicis dialecticae quaestiones recte quatuor species esse dicuntur, de quibus sufficienter dictum est.106 Nunc igitur de conditionalibus quaestionibus tractandum est, quarum quidem alia constat ex affirmativis duabus, alia ex duabus negativis, alia ex affirmatione et negatione, alia ex negatione et affirmatione.107 Si igitur ex duabus affirmationibus conditionalis constat propositio, id quaeritur an affirmatio affirmationem sequatur; quod si ex duabus negationibus propositio iuncta sit, id in decertatione est an negatio negationem comitetur; quod si ex affirmatione et negatione, vel negatione et affirmatione copuletur, id ambigitur an affirmationem negatio, an affirmatio negationem comitetur.108 Ac prius quidem eius quaestionis facienda est divisio, in qua disceptatur an affirmationem affirmatio consequatur, quae praedicativarum quaestionum non effugit divisionem.109 Nam ut praecedat aliquid et aliud consequatur, in his fere rebus evenire solet quas paulo superius commemoravi.110 Speciem quippe sequitur genus, vel differentia, vel diffinitio, vel proprium, vel inseparabile accidens.111 Item proprium ac diffinitionem sequitur species, proprium vero sequitur differentia et diffinitio, et diffinitionem sequitur proprium vel differentia, hoc modo: nam si homo est, animal est; et si homo est, rationale est; et si homo est, animal rationale mortale est; et si homo est, risibile est; si Aethiops est, niger est.112 Si risibile est, homo est; si animal rationale mortale est, homo est.113 Si risibile, rationale est; si risibile est, animal rationale mortale est; si animal rationale mortale est, risibile vel bipes est.114 Praeter haec autem alias quidem effectus causam, alias quidem effectum causa sequitur.115 Effectus causam ita: si sol praesto est, lucet.116 Effectum causa hoc modo: si quid exustum est, ignis adfuit; vel sic: si sol videtur, lucet.117 Item totum partes sequuntur, ut si integra domus est, et tectum et parietes et fundamenta consistunt.118 Modus etiam sequitur nomen principale, ut si iustitia bona est, et quod iuste est, bonum est.119 Nomen etiam principale sequitur modum, ut si quod iuste est, bonum est, et iustitia bona est.120 Accidentia quoque comitatur id quod subiectum est, ut si album est, corpus est.121 Quae cum ita sint, conditionalis quoque simplex ex duabus affirmationibus copulata, illa fere divisio facienda est quaestionis, quod in ea vel de genere, vel de differentia, vel de specie, vel de proprio, vel de diffinitione, vel de accidenti, vel de causa atque effectu, vel toto ac partibus, vel de modo ac principali nomine dubitetur.122 Atque haec de ea quaestione intelligenda sunt, quae cum sit hypothetica simplex, ex duabus tamen iungitur affirmativis.123 In hisdem etiam differentiis illas quoque consistere necesse est quaestiones, quae ab his veniunt propositionibus quae ex utraque constant negatione.124 Nam si genus non est, species non est.125 Item si differentia, vel diffinitio, vel proprium non sit, species non erit.126 Et de caeteris quidem quae superius dicta sunt, eodem modo considerandum est.127 Quidquid enim antecedit ut aliud consequatur, si id quod sequitur non fuerit, nec illud est quod antecedit.128 Earum vero quaestionum quae ex affirmatione et negatione consistunt, illa fere divisio est, quod vel in diversis generibus, vel in diversis speciebus, vel in contrariis, vel in privatione atque habitu continentur; ut enim affirmationem negatio consequatur, aut diversum ponitur genus, ut quod ab eo diversum est abnuatur hoc modo: si homo est; albedo non est; vel si substantia est, qualitas non est; vel si sub eodem genere diversae species proponantur hoc modo: si homo est, equus non est; vel si contraria, ut si album est, nigrum non est; vel si privationes, ut si caecus est, non videt; et postremo in omnibus, quaecunque eadem non sunt, evenit, ut, si unum est, alterum non sit.129 Ita ut propositam affirmationem negatio comitetur, aut diversa erunt genera, aut diversae species, aut contraria, aut privantia, aut quolibet alio modo sibi invicem inconvenientia.130 Ut autem negationem affirmatio consequatur, quae erat quarta conditionalis propositionis differentia, fieri non potest, nisi in his contrariis quae medio carent, et quorum alterum semper inesse necesse est, hoc modo: si dies non est, nox est; si tenebrae non sunt, lux est.131 Facta igitur praedicativarum quaestionum ac conditionalium divisione, illud insuper videtur addendum, quod omnis quaestio vel ex ratione disserendi, vel ex naturali, vel ex morali trahitur speculatione: ex disserendi ratione hoc modo, an affirmatio et negatio species sint enuntiationis; ex naturali ita, an coelum rotundum sit; ex morali sic, an virtus ad beatitudinem sola sufficiat.132 Praeterea quaestio omnis vel est simplex vel composita: simplex quoties affirmatione et negatione dividitur, ita ut totum alteri affirmare, alteri negare necesse sit, hoc modo: an coelum rotundum sit necne, haec enim una pars quaestionis affirmationem tenet, alia negationem.133 Nam cum alter esse defendit, affirmat, alter vero negat, cum non esse contendit.134 Composita quaestio est quae in plures distrahitur affirmationes, hoc modo, utrum coelum rotundum sit, an quadratum, an longum, aut cuiuslibet alterius formae: hic enim plures affirmationes probare necesse est, quae diversa defendunt.135 Et de quaestione quidem, quantum ad praesens negotium pertinebat, sufficienter dictum est.136 Conclusio vero est argumentis approbata propositio, de qua eadem fere dici possunt quae de propositione.137 Quae quoniam diligenter superius explicata sunt, de argumento deinceps tractandum videtur.138 Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem.139 Hanc semper notiorem quaestione esse necesse est: nam si ignota notis probantur, argumentum vero rem dubiam probat, necesse est quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione.140 Argumentorum vero omnium alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia et non necessaria, alia sunt necessaria, sed non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria.141 Probabile vero est quod videtur vel omnibus, vel pluribus, vel sapientibus, et his vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis atque praecipuis, vel quod unicuique artifici secundum propriam facultatem, ut de medicina medico, gubernatori de navibus gubernandis, id praeterea quod videtur ei cum quo sermo conseritur, vel ipsi qui iudicat, in quo nihil attinet verum falsumve sit argumentum, si tantum verisimilitudinem teneat.142 Necessarium vero est quod ut dicitur, ita est, atque aliter esse non potest; probabile quidem ac necessarium est, ut hoc, si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur.143 Neque enim quisquam ab hac propositione dissentiet, et ita sese habere necesse est.144 Probabilia vero ac non necessaria sunt, quibus facile mens auditoris acquiescit, sed veritatis non tenent firmitatem, ut hoc: si mater est, diligit filium.145 Necessaria vero ac non probabilia sunt quae ita ut dicuntur sese habere necesse est, sed his facile non consentit auditor, ut est hoc, obiectu lunaris corporis solis evenire defectum.146 Neque necessaria vero neque probabilia sunt quae neque in opinione hominum neque in veritate consistunt, ut hoc, habere Diogenem cornua; quoniam unusquisque habeat quod nunquam perdiderit.147 Quae quidem nec argumenta dici possunt, argumenta enim dubiae rei faciunt fidem.148 Ex his autem nulla fides est quae in opinione hominum neque in veritate sunt constituta.149 Dici tamen potest nec illa quidem esse argumenta quae cum sint necessaria, minime tamen audientibus approbantur.150 Nam si rei dubiae sit fides, cogendus est animus auditoris per ea quibus ipse acquiescit, ut conclusioni quoque quam nondum probat possit accedere.151 Quod si quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non probat ille qui iudicat, necesse est ut ne illud quidem probet quod ex huiusmodi ratione conficitur.152 Itaque evenit ex huiusmodi ratione, quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non esse argumenta.153 Sed non est ita, atque haec interpretatio non recte probabilitatis intelligentiam tenet.154 Ea sunt enim probabilia, quibus sponte atque ultro consensus adiungitur, scilicet ut mox ac audita sunt approbentur.155 Quae vero necessaria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessariis argumentis antea demonstrantur, cognitaque et credita ad alterius rei de qua dubitatur fidem trahuntur, ut sunt speculationes, id est theoremata quae in geometria considerantur.156 Nam quae illic proponuntur talia non sunt, ut his sponte animus discentis accedat, sed quoniam demonstrantur aliis argumentis, illa quoque scita et cognita, ad aliarum speculationum fidem ducuntur.157 Itaque quae probabilia per se non sunt, sed necessaria, his quidem auditoribus quibus nondum demonstrata sunt, ad aliud aliquid approbandum argumenta esse non possunt; his autem qui prioribus rationibus eorum quibus non acquiescebant, fidem ceperunt, possunt ea si quid ambigunt ad argumentum vocari.158 Sed quia quatuor facultatibus disserendi omne artificium continetur, dicendum est, quae quibus uti noverit argumentis, ut cui potissimum disciplinae locorum paretur ubertas evidenter appareat.159 Quatuor igitur facultatibus, earumque velut opificibus disserendi omnis ratio subiecta est, id est dialectico, oratori, philosopho, sophistae.160 Quorum quidem dialecticus atque orator in communi argumentorum natura versatur.161 Uterque enim sive necessaria, sive minime, probabilia tamen argumenta sequitur.162 His igitur illae duae species argumenti famulantur, quae sunt probabile ac necessarium, probabile ac non necessarium.163 Philosophus vero ac demonstrator de sola tantum veritate pertractat, atque sint probabilia sive non sint, nihil refert, dummodo sint necessaria.164 Hic quoque his duabus speciebus utitur argumenti, quae sunt probabile ac necessarium, necessarium ac non probabile.165 Patet igitur in quo philosophus ab oratore ac dialectico in propria consideratione dissideat, in eo scilicet quod illis probabilitatem, huic veritatem constat esse propositam.166 Quarta vero species argumenti, quam neque argumentum quidem recte dici supra docuimus, sophisticis solet esse attributa.167 Topicorum intentio est verisimilium argumentorum copiam demonstrare.168 Designatis enim locis ex quibus probabilia argumenta ducuntur, abundans et copiosa necesse est fiat materia disserendi.169 Sed quoniam (ut supra dictum est) probabilium argumentorum alia sunt necessaria, alia non necessaria, cum loci probabilium argumentorum ducuntur, evenit ut necessariorum quoque doceantur.170 Quo fit ut oratoribus quidem ac dialecticis haec principaliter facultas paretur, secundo vero loco philosophis.171 Nam in quo probabilia quidem omnia conquiruntur, dialectici atque oratores iuvantur; in quibus vero probabilia ac necessaria docentur, philosophiae demonstrationi ministratur ubertas.172 Non modo igitur dialecticus atque orator, verum etiam demonstrator ac verae argumentationis effector habet quod ex positis locis possit assumere, cum intra argumentorum probabilium locos, necessariorum quoque principia traditio ista contineat.173 Illa vero argumenta quae necessaria quidem sunt, sed non probabilia, atque illud ultimum genus, scilicet nec probabile nec necessarium, a propositi operis consideratione seiunctum est, nisi quod interdum quidam sophistici loci exercendi gratia lectoris adhibentur.174 Quocirca topicorum pariter utilitas intentioque patefacta est.175 His enim et dicendi facultas et investigatio veritatis augetur.176 Nam quod dialecticos atque oratores locorum iuvat agnitio, orationi per inventionem copiam praestat; quod vero necessariorum doctrinam locorum philosophis tradit, viam quodammodo veritatis illustrat.177 Quo magis pervestiganda est rimandaque ulterius disciplina, eaque cum agnitione percepta sit, usu atque exercitatione firmanda.178 Magnum enim aliquid locorum consideratio pollicetur, scilicet inveniendi vias.179 Quod quidem hi qui sunt huius rationis expertes soli prorsus deputant ingenio, neque intelligunt quantum hac consideratione quaeratur quae in artem redigit vim et potestatem naturae.180 Sed de his hactenus.181 Nunc de reliquis explicemus
Boethius HOME

bmv406.103 csg830.309

>>> Boethius, De differentiis topicis, LIBER SECUNDUS.
monumenta.ch > Boethius > 2 > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik