monumenta.ch > Boethius > 6
Boethius, De Trinitate, V. Quomodo Deus in relatione. <<<    

Boethius, De Trinitate, CAPUT VI. Quomodo unitas et trinitas in Deo.

1 Sed quoniam nulla relatio ad seipsum referii potest, idcirco quod ea secundum seipsum est praedicatio quae relatione caret, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis; servata vero unitas in eo quod est indifferentia vel substantiae, vel operationis, vel omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis.2 Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem: atque ideo sola sigillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt.3 Nam idem Pater qui Filius non est, nec idem uterque qui Spiritus sanctus.4 Idem tamen Deus est, Pater et Filius et Spiritus sanctus; idem iustus, idem bonus, idem magnus, idem omnia, quae secundum se poterunt praedicari.5 Sane sciendum est, non semper talem esse relativam praedicationem, ut semper ad differens praedicetur: ut est servus ad dominum, differunt enim.6 Nam omne aequale aequali aequale est, et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idem est: et similis est in Trinitate relatio, Patris ad Filium et utriusque ad Spiritum sanctum; ut eius quod est idem ad id quod est idem.7 Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inveniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas.8 Nos vero nulla imaginatione diduci, sed simplici intellectu erigi, et ut quidque intelligi potest, ita aggredi etiam intellectu oportet.9 Se de proposita quaestione satis dictum est.10 Nunc vestri normam iudicii exspectat subtilitas quaestionis: quae utrum recte decursa sit, an minime, vestrae statuit pronuntiationis auctoritas.11 Quod si sententiae, fidei fundamentis sponte firmissimae, opitulante gratia divina, idonea argumentorum adiumenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit, unde venit effectus.12 Quod si ultra se humanitas nequivit ascendere, quantum imbecillitas subtrahit, vota supplebunt.
Boethius HOME

bmo270.127 bnf12949.147