monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, De Trinitate, IV. Quomodo Deus sit in praedicamentis. <<< >>> VI. Quomodo unitas et trinitas in Deo.
Boethius, De Trinitate, CAPUT V. Quomodo Deus in relatione.
1 Age nunc de relativis speculemur, pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem.2 Maxime enim haec non videntur secundum se facere praedicationem, quae perspicue ex alieno adventu constare perspiciuntur.3 Age enim quoniam dominus ac servus relativa sunt, videamus utrumne ita sit, ut secundum se sit praedicatio, an minime.4 Atqui si auferas servum, abstuleris et dominum; at non etiamsi abstuleris albedinem, abstuleris quoque album.5 Sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album.6 At in domino, si servum auferas, perit vocabulum quo dominus vocabatur.7 Sed non accidit servus domino, ut albedo albo, sed potestas quaedam qua servus coercetur, quae quoniam sublato deperit servo, constat non eam per se domino accidere, sed per servorum quodammodo extrinsecus accessum.8 Non igitur dici potest praedicationem relativam quidquam rei de qua dicitur secundum se, vel addere, vel minuere vel mutare.9 Quae tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparati ne aliquo modo se habere; nec semper ad aliud, sed aliquoties ad idem.10 Age enim stet quisquam, ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim.11 Rursus ego sinister accedo, item fit ille dexter, non quod ita sit per se dexter, velut albus ac longus, sed quod me accedente, fit dexter, atque id quod est, a me et ex me est, minime vero ex sese.12 Quare quae secundum rei alicuius, in eo quod ipsa est, proprietatem, non faciunt praedicationem, nihil alternare vel mutare queunt, nullamque omnino variare essentiam.13 Quocirca si Pater ac Filius ad aliquid dicuntur, nihilque aliud, ut dictum est, differunt, nisi sola relatione, relatio vero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum, de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod vix intelligi potuit, interpretatum est personarum.14 Omnino enim magna regulae est veritas, in rebus incorporalibus, distantias effici differentiis, non locis.15 Neque accessisse dici potest aliquid Deo, ut Pater fieret; non enim coepit esse unquam Pater, eo quod substantialis quidem ei est productio Filii, relativa vero praedicatio Patris.16 Ac si meminimus omnium in prioribus de Deo sententiarum, ita cogitemus, processisse quidem ex Deo Patre Filium Deum, et ex utrisque Spiritum sanctum.17 Hos, quoniam incorporales sint, minime locis distare, quoniam vero Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus, Deus vero nullas habet differentias quibus differat a Deo, a nullo eorum differt.18 Differentiae vero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas: nihil autem aliud gigni potuit ex Deo, nisi Deus, et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem.19 Trium igitur idonee constituta est unitas.
Boethius HOME
bmo270.125 bnf12949.145
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik