monumenta.ch > Boethius > 4
Boethius, De Trinitate, III. In divina substantia non est numerus. <<<     >>> V. Quomodo Deus in relatione.

Boethius, De Trinitate, CAPUT IV. Quomodo Deus sit in praedicamentis.

1 Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus universaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando; habere, situm esse, facere, pati.2 Haec igitur talia sunt, qualia subiecta permiserint: nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est.3 Atque haec cum quis in divinam verterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt.4 Ad aliquid vero omnino non potest praedicari; nam substantia in illo non est vere substantia, sed ultra substantiam.5 Item qualitas et caetera quae evenire queunt: quorum, ut amplior fiat intellectus, exempla subdenda sunt.6 Nam cum dicimus Deus, substantiam quidem significare videmur, sed eam, quae sit ultra substantiam; cum vero iustus, qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam quae sit substantia, et ultra substantiam; neque enim aliud est Deus quod est, aliud quod iustus est, sed idem est esse Deo quod iusto.7 Item cum dicitur magnus vel maximus, quantitatem quidem significare videmur, sed eam quae sit ipsa substantia talis qualem esse diximus ultra substantiam: idem est enim esse Deo quod magno.8 De forma enim eius superius demonstratum est, quoniam is sit forma et unum vere, nec ulla pluralitas.9 Sed haec praedicamenta talia sunt, ut, in quo sunt, ipsum esse faciant quod dicitur; divise quidem incaeteris, in Deo vero coniuncte atque copulate, hoc modo: nam cum dicimus substantia, ut homo vel Deus, hoc ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo vel Deus.10 Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est, ac per hoc nec substantia.11 Quod est enim, aliis debet, quae non sunt homo: Deus vero, hoc ipsum quod est Deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum Deus est.12 Rursus, iustus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus, homo iustus, vel Deus iustus, ipsum hominem vel Deum iustos esse proponimus; sed differt, quoniam homo alter, alter est iustus; Deus vero, idem ipsum est quod est iustum.13 Magnus etiam homo vel Deus dicitur, atque ita quasi ipse sit homo magnus vel Deus magnus; sed homo tantum magnus, Deus vero ipsum magnus existit.14 Reliqua vero neque de Deo, neque de caeteris praedicantur: nam, ubi, vel de Deo, vel de homine praedicari potest; de homine, ut in foro; de Deo, ut ubique: sed ita, ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur, de qua dicitur.15 Non enim ita homo dicitur in foro esse, quemadmodum esse albus vel longus, nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua, qua designari secundum se possit, sed tantum quod sit illud aliis informatum rebus, per hanc praedicationem ostenditur.16 De Deo vero non ita: nam quod ubique est, ita dici videtur, non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest), sed quod ei omnis locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est, sed non in loco.17 Quando vero eodem praedicatur modo, ut de homine, heri venit; de Deo, semper est.18 Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur adventus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur.19 Quod vero de Deo dicitur, semper est; unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoque modo sit praesenti, omni futuro erit.20 Quod de coelo et de caeteris immortalibus corporibus secundum philosophos dici potest.21 At de Deo non ita, semper enim est, quoniam semper praesentis est in eo temporis, tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est, nunc, ad divinarum, quod nostrum nunc quasi currens tempus facit et sempiternum; divinum vero nunc permanens, neque movens sese atque consistens, aeternitatem facit.22 Cui nomini si adiicias semper, facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas.23 Rursus, habere vel facere, eodem modo: dicimus enim, currit vestitus, de homine; de Deo, cuncta possidens regit.24 Rursus nihil de eo quod est esse de utrisque dictum est.25 Sed haec omnis praedicatio exterioribus datur, omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud; cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est, vel Deus, refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo vel Deus; qui iustus est, refertur ad qualitatem, qua scilicet est aliquid, id est iustus; qui magnus, ad quantitatem, qua est aliquid, id est magnus.26 Nam in caeteris praedicationibus nihil tale est.27 Qui enim dicit esse aliquem in foro, vel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est, velut iustitia iustus.28 Item cum dico currit vel regit, vel nunc est, vel semper est, refertur quidem vel ad facere, vel ad tempus; si tamen interim, divinum illud semper, tempus dici potest, sed non quo, ut aliquo, aliquid est, velut magnitudine magnum: nam situm passionemque requiri in Deo non oportet; neque enim sunt.29 Iamne patet quae differentia sit praedicationum? quod aliae quidem quasi rem monstrant, aliae vero quasi circumstantias rei; quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant: illa vero, ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant.30 Illa igitur quae aliquid esse designant secundum rem, praedicationes vocentur, quae cum de rebus subiectis dicuntur, vocantur accidentia, secundum rem; cum vero de Deo, quo subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.
Boethius HOME

bmo270.122 bnf12949.143

Boethius, De Trinitate, III. In divina substantia non est numerus. <<<     >>> V. Quomodo Deus in relatione.
monumenta.ch > Boethius > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik