monumenta.ch > Boethius > > 3
Boethius, De Trinitate, II. Substantia divina forma est. <<<     >>> IV. Quomodo Deus sit in praedicamentis.

Boethius, De Trinitate, CAPUT III. In divina substantia non est numerus.

1 Deus vero a Deo nullo differt, ne vel accidentibus, vel accidentalibus differentiis in subiecto positis distat.2 Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum.3 Nam quod tertio repetitur Deus, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si advertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum: illic enim unitatum repetitio numerum facit.4 In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diversitatem.5 Numerus enim duplex est: unus quidem quo numeramus, alter vero qui in rebus numerabilibus constat.6 Etenim unum res est unitas, qua unum dicimus.7 Duo rursus in rebus sunt ut homines vel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas, qua duo homines vel lapides duo fiunt: et in caeteris eodem modo.8 Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio: velut si de eodem dicam, gladius unus, mucro unus, ensis unus, potest enim tot vocabulis gladius agnosci.9 Haec enim unitatum repetitio iteratio potius est, non numeratio; velut si ita dicamus, ensis, mucro, gladius, repetitio quaedam est eiusdem, non numera io diversorum: velut si ita dicam, sol, sol, sol, non tres soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim.10 Non igitur si de Patre ac Filio et Spiritu sancto tertio praedicatur Deus, idcirco trina praedicatio numerum facit: hoc enim illis, ut dictum est, imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum.11 Catholicis vero in differentia constituentibus, ipsamque formam, ut est, esse ponentibus, neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus, recte repetitio de eodem, quam enumeratio diversi videtur esse cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, atque haec Trinitas unus Deus, veluti ensis atque mucro, unus gladius: velut sol, sol, sol, unus sol.12 Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque, qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere.13 Non vero ita dicitur, Pater ac Filius et Spiritus sanctus quasi multivocum quiddam: nam mucro et ensis et ipse est et idem; Pater vero ac Filius et Spiritus sanctus, idem equidem est, non vero ipse.14 In qua re paulisper considerandum est.15 Requirentibus enim, Ipse est Pater qui Filius? Minime, inquiunt.16 Rursus, Idem alter qui alter? negatur.17 Non est igitur inter eos in omni re indifferentia.18 Quare subintrat numerus, quem ex subiectorum diversitate confici, superius explanatum est.19 De qua re breviter considerabimus, si prius illud, quemadmodum de Deo unumquodque praedicatur, praemiserimus.
Boethius HOME

bmo270.120 bnf12949.142

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik