monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, De Trinitate, PRIMUM. Sententia catholica de Trinitate et unitate Dei. <<< >>> III. In divina substantia non est numerus.
Boethius, De Trinitate, CAPUT II. Substantia divina forma est.
1 Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intelligi atque capi potest dispiciamus: nam, sicut optime dictum videtur, eruditi est hominis unumquodque ut ipsum est, ita de eo fidem capere tentare.2 Nam cum tres sint speculativae partes, naturalis, in motu, inabstracta, ἀνεπεξαίρετος, id est inseparabilis: considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt, ut cum terra deorsum, ignis sursum fertur, habetque motum forma materiae coniuncta.3 Mathematica, sine motu, inabstracta: haec enim formas corporum speculatur sine materia, ac per hoc sine motu; quae formae, cum in materia sint, ab ea separari non possunt.4 Theologica, sine motu, abstracta atque separabilis: nam Dei substantia, et materia et motu caret.5 In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in divinis intellectualiter versari oportebit, neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam, quae vere forma nec imago est, et quae esse ipsum est, et ex qua esse est; omne namque esse ex forma est: statua enim non secundum aes, quod est materia, sed secundum formam, quae in eo insignita est, effigies animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram, quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram.6 Terra quoque ipsa non secundum informem materiam κατὰ τὴν ὕλην dicitur, sed secundum siccitatem gravitatemque, quae sunt formae.7 Nihil igitur secundum materiam esse dicitur, sed secundum propriam formam.8 Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, et id quod est.9 Reliqua enim non sunt id quod sunt: unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis; et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc vel hoc singulariter: ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non vel corpus vel anima.10 In parte igitur non est id quod est.11 Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque, quia nullo nititur.12 Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est, neque enim subiectum fieri potest: forma enim est, formae vero subiectae esse non possunt.13 Nam quod caeterae formae subiectae accidentibus sint, ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est.14 Dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas.15 Forma vero, quae est sine materia, non poterit esse subiectum, nec vero inesse materiae; neque enim esset forma, sed imago.16 Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae venerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt: nam caeteras, quae in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt: assimilantur enim formis iis quae non sunt in materia constitutae.17 Nulla igitur in eo diversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.
Boethius HOME
bmo270.119 bnf12949.140
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik