monumenta.ch > Boethius > 1
Boethius, De Trinitate, PROOEMIUM. <<< >>> II. Substantia divina forma est.
Boethius, De Trinitate, CAPUT PRIMUM. Sententia catholica de Trinitate et unitate Dei.
1 Christianae religionis reverentiam plures usurpant; sed ea fides pollet maxime ac solitarie, quae cum propter universalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis intelligatur auctoritas; tum propterea quod eius cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis vocatur: cuius haec de Trinitatis unitate sententia est.2 Pater, inquiunt, Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus unus, non tres Dii.3 Cuius coniunctionis ratio est indifferentia.4 Eos enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt, ut Ariani, qui gradibus meritorum Trinitatem variantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt.5 Principium enim pluralitatis, alteritas est; praeter alteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest.6 Trium namque rerum vel quotlibet tum genere, tum specie, tum numero diversitas constat: quoties enim idem dicitur, toties diversum etiam praedicatur.7 Idem vero dicitur tribus modis: aut genere, ut idem homo quod equus, quia his idem genus, ut animal; vel specie, ut idem Cato quod Cicero, quia eadem species ut homo; vel numero, ut Tullius et Cicero, quia unus est numero.8 Quare diversum etiam vel genere, vel specie, vel numero dicitur; sed numero differentiam accidentium varietas facit: nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant.9 Nam si vel animo cuncta ab his accidentia separemus, tamen locus cunctis diversus est, quem unum fingere nullo modo possumus: duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.
Boethius HOME
bmo270.118 bnf12949.140
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik