1 | Ptolemaeus [Enim.] tetrachorda diversa ratione partitur. Illud in principio statuens, ut inter duos altrinsecus sonos tales voculae aptentur, quae se superparticularibus proportionibus excedant, inaequalibus tamen, quoniam superparticularis proportio non potest in aequa dividi. |
2 | Dehinc ut omnis comparatio, quae fit ad eum nervum qui est gravissimus, in tribus minor sit caeteris, quae acutis vocibus coniunguntur. Sed in his ea quae spissa nominamus talia esse debent, ut duae proportiones, quae gravitati sunt proximae, minores sint ea proportione quae relinquuntur ad acutum, [Non legitur.] in non spissis vero ut in diatonicis generibus nusquam una. |