Boethius, De Musica, 5, CAPUT XVII. Quomadmodum Ptolemaeus et Aristoxeni et Architae tetrachordorum divisiones deprehendat.
1 | Sed utrasque tetrachordorum divisiones Ptolemaeus ita reprehendit. Architam quidem primo, quoniam secundus ab acutissimo nervus chromatico genere, id est 1792, ita est collocatus, ut nec ad acutissimum 1512, nec ad proximum graviori 1944, ullam superparticularem efficiat proportionem, cum Architas tantam superparticularibus comparationibus habuit dignitatem, ut eas etiam in consonantiarum ratione susceperit. |
2 | Dehinc quod primam a gravissimo nervo proportionem in chromatico quidem maiorem sensus deprehendat quam fecit Architas, hic namque in chromatico genere 1944 ad 2016 distare fecit sesquivicesimam septimam proportionem, cum secundum consuetam chromatici generis modulationem sesquivicesima prima esse debuerit. Item enharmonium genus ea proportio, quam primam a gravissimo secundum Architae retinet divisionem, talis est, ut longe minor esse debeat quam in caeteris generibus invenitur; hic autem aequam eam caeteris generibus statuit, dum primas a gravi proportione in tribus generibus sesquivicesimas septimas ponit. Aristoxenum vero culpat, quoniam in chromate molli et in chromate hemiolio tales posuerit primas secundasque a gravi nervo proportiones, quae a se a minimo et quantum sensus non possit internoscere distarent. |
3 | Est quippe proportio prima in chromatis mollis, prima divisione secundum Aristoxenum octo, at in chromate hemiolio novem. Sed octo ad novem unitatis differentia distant. Est autem tonus totus 24 unitatibus secundum positionem vel propositionem quorum unitas 24 est. |
4 | Primae igitur a gravi inter se proportiones chromatis mollis, et chromatis hemiolii 24 parte toni distant, quod propter brevitatem differentiae nullo modo sentit auditus. Idem etiam Aristoxenum reprehendit cur diatonici generis duas tantum fecerit divisiones, ut in molle incitatumque divideret, cum possint aliae quoque diatonici generis species inveniri. |