monumenta.ch > Boethius > 4 > 16
Boethius, De Musica, 5, XV. Quomodo Aristoxenus vel tonum dividat, vel genera eiusque divisionis dispositio. <<<     >>> XVII. Quomadmodum Ptolemaeus et Aristoxeni et Architae tetrachordorum divisiones deprehendat.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT XVI. Quomodo Architas tetrachorda dividat eorumque descriptio.

1 Architas vero cuncta [Non legitur.] in ratione constituens non modo [Sensu.] sensum aurium in primis consonantiis observare neglexerit, verum etiam maxime in tetrachordorum divisione rationem secutus est. Sed ita, ut neque ea quam quaerebat efficaciter expediret, neque sensui proposita ab eo ratio consentiret.
2 Ille enim tria esse genera arbitratur, enharmonium, chromaticum, diatonicum. In quibus eosdem gravissimos statuit atque acutissimos sonos, in omnibus quidem generibus gravissimos sonos faciens 2016, acutissimos vero 1512; inter hos in tribus generibus nervum gravissimo proximum collocat, eum scilicet qui sit 1944, ut ad eum 2016, [Sesquingesimam.] sesquivicesimam septimam obtineant proportionem.
3 Post haec vero infra acutum nervum, tertium vero a gravissimo eum collocat in enharmonio genere, qui sit 1890, ad quem 1944 sesquitricesima quinta proportione iungantur. Idemque 1890 ad acutissimum 1512 in sesquiquarta proportione sit constitutus. Item in diatonico genere tertium quidem a gravissimo nervo, secundum vero ab acutissimo eum ponit, qui sit 1701, ad quos 1944 sesquiseptima proportione coniuncti sunt.
4 Ipsi autem 1701 ad acutissimum, 1512 sesquioctava. In chromatico vero genere tertium a gravissimo, et secundum ab acutissimo eum ponit, qui ad 1701, qui est tertius a gravissimo in diatonico genere [Eamdem.] eam obtineat proportionem quam obtinent 256 ad 243; hic autem est 1792, qui est secundus ab acutissimo appositus, habetque proportionem secundus ab acutissimo in diatonico genere, id est 1701 ad secundum ab acutissimo in chromatico genere, id est 1762 eam quam habent 243 ad 257, eorumque tetrachordorum, secundum Architae sententiam, divinorum formam monstrat subiecta descriptio.
Boethius HOME

bav1342.207 bnf2664.72 bnf7200.87 bnf13020.60 sbe358.268 vad296.106v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik