monumenta.ch > Boethius > 4 > 16 > 13
Boethius, De Musica, 5, XII. Quemadmodum Aristoxenus intervallum consideret. <<<     >>> XIV. Diatessaron consonantiam tetrachordo contineri.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT XIII. Descriptio octochordi, qua ostenditur diapason consonantiam minorem esse sex tonis.

1 Docet autem Ptolemaeus per cuiu dam octochordi divisionem diapason intra sex tonos cadere hoc modo: intendantur enim octochordae, id est A B C D E F G H, fiatque sesquioctava A K eius quae est B L, et B L eius quae est C M, et C M eius quae est D N, et D N eius quae est E X, et E X eius quae est F O, et F O eius quae est G P. Erunt igitur sex toni. Rursus inter F O et G P H ducatur medius nervus ad R. Erit igitur A K dupla ab eo quod est H R. Pulsae igitur simul A K H R diapason aequisonantiam consonabunt.
2 Si vero aliquis G P percutiat, semper erit paulo acutior quam est H R. Ac per hoc transcendunt sex toni diapason consonantiam. Si enim A K et G P diapason pulsati resonarent, tonorum sex esset diapason consonantia. Si vero his idem A K et G P non consonantibus A K et H R diapason consonarent, et H R acutior esset quam G P, diapason consonantia sex tonos excederet.
3 Nunc vero quia consonantibus A K et H R eadem H K ab ea quae est G P gravior invenitur, non potest dubitari quin sex toni diapason consonantiam excedant. Atque ita sensu quoque potest colligi diapason consonantiam [Intra.] inter sex tonos cadere. Sic igitur Aristoxeni error sine dubitatione convincitur.
Boethius HOME

bav1342.202 bnf2664.71 bnf7200.86 bnf13020.60 sbe358.265 vad296.105v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik