monumenta.ch > Boethius > 12
Boethius, De Musica, 5, XI. Quae sunt aequisonae, vel quae consonae, vel quae emmelis. <<<     >>> XIII. Descriptio octochordi, qua ostenditur diapason consonantiam minorem esse sex tonis.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT XII. Quemadmodum Aristoxenus intervallum consideret.

1 Quid vero de his Aristoxenus sentiat breviter aperiendum est. [Ipse.] Ille enim quoniam minime tractatum rationi constituit, sed aurium iudicio permittit, idcirco voces ipsas nullis numeris notat, ut earum colligat proportiones, sed earum in medio differentiam sumit, ut speculationem non in ipsis vocibus, sed in eo quod inter se differunt, collocet, nimis improvide, qui differentiam se scire arbitretur earum vocum, quarum magnitudinem nullam mensuramve constituat. Hic igitur et diatessaron consonantiam duorum tonorum ac semitonii esse proponit, et diapente trium tonorum ac semi onii, et diapason sex tonorum, quod fieri non posse superioribus voluminibus demonstratum est.
Boethius HOME

bav1342.202 bnf2664.71 bnf7200.85 bnf13020.60 sbe358.265 vad296.105r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik