monumenta.ch > Boethius > 5 > 5 > 16 > 8 > 10
Boethius, De Musica, 5, IX. Quae sit proprietas diapason consonantiae. <<<     >>> XI. Quae sunt aequisonae, vel quae consonae, vel quae emmelis.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT X. Quibus modis Ptolemaeus consonantias statuat.

1 Et de Pythagoricorum quidem opinione Ptolemaeus ita diiudicat: quibus vero modis ipse consonantiarum proportiones numerosque vestiget, hinc ordiendum est. Voces, inquit, inter se vel unisonae sunt, vel non unisonae. Non unisonarum autem vocum aliae quidem sunt aequisonae, [Aliae consonae.] aliae emmelis, aliae dissonae, aliae ecmelis.
2 Et unisonae quidem sunt quae unum atque eumdem sigillatim pulsae reddunt sonum. Aequisonae vero quae simul pulsae unum ex duobus atque simplicem quodammodo efficiunt sonum, ut est diapason, eaque duplicata quae est bis diapason. Consonae autem sunt quae compositum permixtumque suavem tamen efficiunt sonum, ut diapente ac diatessaron. Emmelis autem sunt quaecunque quidem consonae non sunt, possunt aptari tamen recte ad melos, ut sunt hae quae consonantias iungunt.
3 Dissonae vero sunt quae non permiscent sonos, atque insuaviter feriunt sensum. Ecmelis vero quae non recipiuntur in consonantiarum coniunctione, de quibus paulo posterius in divisione tetrachordorum dicemus. Quoniam igitur univocis quidem comparationibus proxime sunt aequivocae, necessarie est ut aequis numeris ea numerorum inaequalitas adiungatur, quae est proxima aequis.
4 Est autem iusta aequalitatem numerorum ea quae est dupla. Nam et prima multiplicitatis species est, et maior numerus cum [Minore.] minorem numerum supervenit, aequo cum ipsi minori transcendit, ut duo unum uno transgrediuntur, qui eidem unitati aequalis est; iure igitur duplex proportio aequisonis aptatur, id est diapason.
5 Bis diapason vero bis duplici, id est quadruplo. Quae autem proportiones dividunt duplicem proportionem primae ac maximae, his aptandae sunt consonantiis quae dividunt diapason [Aequisonantiam.] aequiconsonantiam. Unde fit ut diapente quidem sesquialterae, diatessaron vero sesquitertiae comparationi copulentur. Iunctae vero [Consonae.] consonantiae cum aequisonis alias efficiunt consonantias, ut diapente ac diapason in triplo, diatessaron ac diapason in ea proportione quae est octo ad tres.
6 Emmelis autem sunt quae diapente ac diatessaron dividunt, ut tonus caeteraeque proportiones, de quibus paulo posterius in divisione tetrachordorum loquemur, simplices earum scilicet partes.
Boethius HOME

bav1342.199 bnf2664.70 bnf7200.84 bnf13020.59 sbe358.263 vad296.104v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik