monumenta.ch > Boethius > 3 > 9
Boethius, De Musica, 5, VIII. Demonstratio secundum Ptolemaeum diapason et diatessaron consonantiae. <<<     >>> X. Quibus modis Ptolemaeus consonantias statuat.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT IX. Quae sit proprietas diapason consonantiae.

1 Hoc vero idcirco evenire contendit, quoniam diapason pene una vocula est, talisque consonantia est, ut unum quodammodo effingat sonum, et sicut denario numero, qui fuerit additus intra eum positus integer [Inviolatusque.] inviolatus servatur; cum in caeteris ad ita minime eveniat, ita etiam in hac consonantia. Nam si duo tribus adiicias, quinque continuo reddis, et numeri species immutata est.
2 Si vero eosdem denario addas, duodecim feceris, et binarius iunctus denario conservatus est. Item ternarius caeterique eodem modo: ita igitur symphonia diapason quamcunque aliam susceperit consonantiam servat, nec immutat, nec ex consona dissonam reddit. Nam sicut diapente symphonia iuncta diapason consonantiae in tripla scilicet proportione diapason ac diapente consonantiam servat, ita etiam diatessaron cum sit consonantia iuncta cum diapason, aliam consonantiam reddit, et fit secundum Ptolemaeum alterius consonantiae additio [Eius quae.] eiusque est diapason ac diatessaron in multiplici superpartiente constituta.
3 Estque ea proportio dupla superbipartiens, ut octo ad tres; habent enim ternarium octo bis, duasque eius partes, id est duas unitates.
Boethius HOME

bav1342.199 bnf2664.70 bnf7200.84 bnf13020.59 sbe358.263 vad296.104r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik