monumenta.ch > Boethius > 15 > 5 > 16 > 8
Boethius, De Musica, 5, VII. Quod reprehendat Ptolemaeus Pythagoricos in numero propositionum. <<<     >>> IX. Quae sit proprietas diapason consonantiae.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT VIII. Demonstratio secundum Ptolemaeum diapason et diatessaron consonantiae.

1 Probat autem ex diapason et diatessaron quamdam symphoniam fieri hoc modo. Quoniam [Non legitur.] enim diapason consonantia talem vocis efficit coniunctionem, ut unus atque idem nervus esse videatur, idque Pythagorici quoque consentiunt, quocirca si qua ei consonantia fuerit addita, integra inviolataque servatur. Ita enim diapason consonantiae additur tanquam uni nervo.
2 Sit igitur diapason consonantia quae contineatur inter hypaton meson et neten diezeugmenon. Utraque haec ita sibi consentit, [Atque.] at coniungitur sono, ut una vox quasi unius nervi, non quasi duorum mixta pellat auditum. Quamcunque igitur huic diapason consonantiae consonantiam iunxerimus, servatur integra, quia ita iunguntur tanquam uni voculae ac nervo.
3 Si igitur hypate meson et neten diezeugmenon duae in acutum diatessaron fuerint iunctae, [Sicut iungitur.] si coniungitur nete quidem diezeugmenon ea quae est nete hyperboleon, hypate autem meson ea quae est mese, utraque ad utramque consonabit, et mese ad neten diezeugmenon, et eadem mese ad hypaten meson.
4 Item nete hyperboleon ad neten diezeugmenon et ad hypaten meson. Item si ad graviorem partem [Utrisque.] utriusque diatessaron consonant ae relaxentur, erit ad [Mesen.] meses quidem hypaton diatessaron retinens consonantiam hypate hypaton, ad neten autem diezeugmenon paramese.
5 Consonabitque et hypate hypaton ad hypaten meson, et ad [A nete.] neten diezeugmenon ad paramesen et nete diezeugmenon, et ad hypaten meson. Sed eo modo ut gravior quae est ad sibi quidem proximam diatessaron retineat consonantiam, ad ulteriorem vero diatessaron ac diapason, ut hypate hypaton, ad hypaten meson diatessaron, ad neten diezeugmenon diatessaron ac diapason. Item nete hyperboleon, quae est acutior, ad sibi proximam neten diezeugmenon diatessaron consonantiam, ad hypaten meson diatessaron ac diapason.
Boethius HOME

bav1342.197 bnf2664.69 bnf7200.83 bnf13020.59 sbe358.262 vad296.104r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik