1 | Reprehendit autem Pythagoricos Ptolemaeus, totamque eam quam praedictis libris exposuimus demonstrationem pluribus modis, in quo totum illud etiam quod diatessaron ac diapente sesquialtero et sesquitertio coniungunt, in reliquis vero superparticularibus, cum eiusdem sint generis, nullas omnino applicent consonantias. |