monumenta.ch > Boethius > 6
Boethius, De Musica, 5, V. Quae voces enharmoniae sunt aptae. <<<     >>> VII. Quod reprehendat Ptolemaeus Pythagoricos in numero propositionum.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT VI. Quem numerum proportionum Pythagorici statuunt.

1 Consonae autem vocantur quae copulatae mixtos suavesque efficiunt sonos. Dissonae vero quae minime. Et hoc quidem est Ptolemaei de sonorum differentia iudicium. Nunc autem quid a caeteris musicis in consonantiarum positione disteterit dicendum videtur: Pythagorici enim consonantias diapente ac diatessaron simplices arbitrantur, atque ex his unam diapason consonantiam iungunt, esse etiam diapente ac diapason, et bis diapason, illam [Triplici.] triplicis, hanc quadrupli. Diapason vero ac diatessaron consonantiam esse non aestimant, idcirco quoniam non insuper particulari vel multiplici cadit comparatione, sed in multiplici superpartiente.
2 Est enim haec proportio vocum ut octo ad 3; si quis enim horum in medio quatuor ponat, efficit terminos hos 8 4 3. Quorum octo ad 4 diapason efficiunt consonantiam; 4 ad 3, diatessaron; octo vero ad 3, in multiplici superpartiente constituitur. Quae autem sit multiplex superpartiens comparatio ex arithmeticis libris cognoscendum est, et ex his quae secundo huius institutionis libro digessimus.
3 Pythagorici autem consonantias in multiplicibus ac superparticularibus ponunt, sicut in eodem libro secundo quartoque praedictum est. A superpartientibus vero ac multiplicibus superpartientibus consonantiam separant. Quibus autem modis diapason quidem duplici, diatessaron vero sesquitertio, ac diapente sesquialtero [Coniungunt.] iungunt Pythagorici, ex secundo huius institutionis Musicae libro quarto petendum est
Boethius HOME

bav1342.196 bnf2664.69 bnf7200.83 bnf13020.59 sbe358.261 vad296.103v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik