monumenta.ch > Boethius > 5
Boethius, De Musica, 5, IV. De sonorum differentiis Ptolemaei sententia. <<<     >>> VI. Quem numerum proportionum Pythagorici statuunt.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT V. Quae voces enharmoniae sunt aptae.

1 Cum igitur non unisonarum vocum aliae sint continuae, aliae disgregatae, continuae quidem tales sunt, ut inter se earum differentia communi fine iungatur nec habeat locum designatum vox acuta gravisque quem teneant. Discretae vero habent proprios locos, vel uti colores impermixti, quorum differentia visitur suo quodam loco constituta.
2 Continuae quidem non unisonae voces ab harmonica facultate separantur. Sunt enim sibi ipsis dissimiles, nec unum aliquid personantes. Discretae vero voces harmonicae subiiciuntur arti. Potest enim distantium sibique dissimilium vocum differentia deprehendi, in quibus quae iunctae efficere melos possint, ἐμμελεὶς dicuntur, ἐκμελεὶς autem quibus iunctis effici non potest.
Boethius HOME

bav1342.195 bnf2664.69 bnf7200.82 bnf13020.56 sbe358.260 vad296.103v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik