monumenta.ch > Boethius > 4
Boethius, De Musica, 5, III. In quo Aristoxenus vel Pythagorici vel Ptolemaeus gravitatem atque acumen constare posuerunt. <<<     >>> V. Quae voces enharmoniae sunt aptae.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT IV. De sonorum differentiis Ptolemaei sententia.

1 His [Non legitur.] igitur ita expeditis, differentias sonorum Ptolemaeus [Divisit.] dividit hoc modo: Vocum aliae sunt unisonae, aliae minimae. Unisonae sunt, quarum unus sonus est, vel in gravi, vel in acuto. Non unisonae vero; quando alia est gravior, alia acutior. Harum partim ita sunt, ut earum inter se differentia communi fine iungatur.
2 Non enim discreta est, sed a gravi in acutum ita deducitur, ut continua videatur. Aliae vero sunt non unisonae, quarum differentia silentio interveniente distinguitur, ut vero voces communi fine iungantur, fit hoc modo: Sicut enim cum in nubibus arcus aspicitur, ita colores sibimet sunt proximi: ut non sit certus finis, cum alter ab altero [Disgregatur.] disgregetur.
3 Sed ita verbi gratia a rubro discedit ad pallidum, ut per continuam mutationem in sequentem vertatur colorem, nullo medio certoque interveniente, qui utrosque distinguat; ita etiam fieri solet in vocibus, ut si quis percutiat nervum eumque dum percutit torqueat, evenit ut in principio pulsus gravior sit, dum torquetur vero vox illa tenuetur, continuique fiant gravis vocis sonitus et acutae.
Boethius HOME

bav1342.195 bnf2664.66 bnf7200.82 bnf13020.56 sbe358.260 vad296.103r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik