monumenta.ch > Boethius > 6 > 14 > 18 > 3
Boethius, De Musica, 5, II. Quid sid harmonica regula, vel quam intentionem harmonici Pythagorici vel Aristoxenus, vel Ptolemaeus esse dixere. <<<     >>> IV. De sonorum differentiis Ptolemaei sententia.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT III. In quo Aristoxenus vel Pythagorici vel Ptolemaeus gravitatem atque acumen constare posuerunt.

1 Quoniam vero sonum esse omnes consentiunt aeris percussionem, gravitatis atque acuminis differentiam diversa ratione ponebant, Aristoxenum secuti et Pythagorici. Aristoxenus quippe sonorum differentias secundum gravitatem, atque acumen [Arbitrabatur.] arbitratur in qualitate consistere; Pythagorici vero in quantitate ponebant.
2 Ptolemaeus autem Pythagoricis propior videtur. Idcirco quoniam ipse quoque gravitatem atque acumen non in qualitate putat, sed in quantitate constitui. Etenim spissiora ac subtiliora corpora acumen, rariora et vastiora edere gravitatem, ut nihil nunc de intensionis relaxationisque modo dicatur. Quanquam etiam cum relaxatur [Aliquid.] aliqua quasi sit rarius atque crassius, cum vero intenditur spissius redditur, subtiliusque tenuatur.
Boethius HOME

bav1342.194 bnf2664.66 bnf7200.82 bnf13020.56 sbe358.259 vad296.103r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik